Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Virum Dei omnipotentia possit probari naturali ratione ?
Alens. I. p. q. 22 m. 2. arl. I D. Thomas I p. art. 25. art. Iet 3. D. Bonavenlura hic q. 4. el dist. 43. art. I. quaest, I . Ricbard. dist . 4. a. 2. Gabriel q. 2. et hic q I Doctor in Oxon. q. un. et quodl. 7. Vasquez I. p. art. 104. Suarez I. p. tract. 2. lib. 3. cap. 9.
Circa distinctionem XLII. quaeritur : Utrum omnipotentiam esse in ente aliquo, prout Catholici intelligunt omnipotentiam, probari possit per rationem naturalem ? Quod sic videtur, quia per rationem naturalem probatur aliquam potentiam esse infinitam ; igitur et omnipotentiam. Consequentia probatur, quia si infinita potentia non esset omnipotentia, ergo aliqua potentia posset major esse infinita potentia.
Praeterea, quod non includit contradictionem , potest probari esse ; sed omnipotentiam esse non includit contradictionem, quia est in ente, quia in Deo ; igitur potest probari esse.
Item, in ratione omnipotentiae non apparet contradictio; ergo res potest sibi subesse, quia in hoc distinguitur ens ratum ab ente ficlitio, quia possibile est ens ratum quod habeat conceptum, et significatur per nomen esse, hoc autem ens scitur ; igitur possibile est omnipotentiam esse ; igitur est, quia non potest esse ab alia potentia.
Contra, Philosophi utentes ratione naturali, non concesserunt Deum esse omnipotentem, quia non concesserunt ipsum esse causam alicujus contingentis ; igitur, etc.
Item, non posuerunt quod aliquid posset fieri de nihilo, quod requiritur ad omnipotentiam secundum nos.