De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Primo ostendit dari ordinem dependentiae naturae humanae ad Verbum ; tum quia haec unio non est informationis, nec aggregationis ; tum quia non est relatio mutua, vel aequiparantiae ; ergo dependentiae. Secundo, supposito quod juxta fidem solus filius sit incarnatus, inferi tria : Primum, illam dependentiam non esse causati ad causam. Secundum, rationem terminandi non esse communem tribus. Tertium, esse proprietatem personalem. De his vide Doct. 3. dist. I. q. I. n 3.
De primo (a) creditum est naturam humanam personaliter - esse unitam Verbo, Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro secundum Augustinum pro homine ponitur, et hoc expresse habetur in Symbolis diversis.
Ex isto infertur haec conclusio, quod ibi est ordo, sive dependentia naturae humanae ad Verbum. Consequentia probatur, quia omnis unio, vel est per informationem, vel per aggregationem, vel est unio ordinis, et ne sit altercatio de perfectionibus essentialibus, vel de proprietatibus notionalibus, vel aliis quae dicuntur unita in Deo, intelligo de unione, quae est realiter distinctorum. Hic autem non potest poni unio per informationem, quia Verbum non est potentiale, nec informabile, nec actus informans naturam humanam ; nec est hic tantum unio per aggregationem, quia sic Vetbum habet unionem ad naturam meam, vel Pater ad naturam assumptam, et generaliter quodcumque distinctum ad aliud simpliciter distinctum, nec illa unio aggregationis, ut patet, sufficit ad unitatem personae.
Restat igitur tertia unio (b) scilicet ordinis. Ordo autem est posterioris ad prius. Patet autem, quod Verbum non habet rationem posterioris respectu naturae, igitur e converso, natura habet per se ordinem posterioris respectu Verbi, et ita dependentiam. Probatur (c) etiam consequentia, quia unio naturae ad Verbum importat relationem realem, non ex parte Verbi, igitur in natura assumpta tantum ; omnis autem relatio realis, non mutua, nec aequiparantiae, vel est quaedam dependentia, vel requirit dependentiam relati ad illud ad quod refertur.
(d) Ulterius qualis sit illa dependentia naturae ad Verbum, concluditur ex quodam credito, isto, scilicet quod solus Filius est incarnatus ; ex quo sequitur, quod natura illa non est unita cuilibet personae in Trinitate, sed soli Filio, ex quo sequuntur tria :
Primum, quod ista dependentia non est propria causati ad causam, quia secundum Augustinum . de Trin. 14. Ad creaturam Pater et
Filius, et Spiritus sanctus sunt unum principium .
Secundum vero est, quod ratio formalis terminandi istam dependentiam non est aliquid commune tribus personis, quia in quocumque est illud quod est formalis ratio terminandi aliquam dependentiam, et hoc prius naturaliter, quam dependentia sit terminata, ad ipsum dependet dependens ; si igitur ratio terminandi esset communis tribus personis, tota Trinitas terminaret, quod falsum est.
Hic dicitur (c), quod licet sit aliquid commune toti Trinitati, tamen alio modo est in una persona, qua in alia, et pro tanto posset esse in una ratio terminandi, licet non in alia.
Contra hoc, in habendo illud, quod est commune tribus personis, non est aliqua distinctio, nisi pertinens ad originem, puta quod prima persona habet illud a nullo ; secunda ab uno ; tertia a duobus. Sed ista differentia non facit, quod una persona terminet dependentiam naturae, et non alia, quia illa differentia esset omnino eadem, etiamsi nulla persona fuisset incarnata, sive quaelibet, sive quaecumque sola persona, puta si Pater solus (f) fuisset incarnatus.
Tertium sequitur (g) ex isto, scilicet quod ratio formalis terminandi istam dependentiam naturae est entitas personalis personae Verbi. Hoc probatur, quia realis unionis est aliqua entitas realis, formalis terminus, sive ratio terminandi ; quaecumque autem entitas, generalissime loquendo de entitate, vel est entitas essentialis, sive naturae vel est entitas hypostatica, sive personalis, quando est in natura intellectuali, de qua loquimur. Probatum est autem, quod ratio terminandi istam dependentiam non est entitas naturae, sive essentiae in Deo ; igitur erit hypostatica ; et breviter ista dependentia non est ad aliquid communicabile, ut per se terminum, vel per se rationem terminandi, sed est ad aliquid incommunicabile, sive incommunicabiliter subsistens, ut tale, sicut est naturae dependentis, ut communicabilis, vel communicatae ; sic patet primum, scilicet quod unitas, sive unio naturae humanae ad Verbum est quaedam dependentia, vel consistit in dependentia tali, scilicet naturae, ut communicabilis ad aliquod subsistens incommunicabile.
Contra (h), unio ejusdem rationis posset esse ad personam Patris ; ergo haberet terminum formalem ejusdem rationis ; sed entitas hypostatica est alterius rationis in personis, igitur, etc.
Respondeo (i), diceretur ad hoc, sicut diceretur de communitate ejus, quod est persona in divinis, quia si ponatur alia communitas realis personae ad tres personas, posset concedi communis ratio terminandi eadem, non tamen propria.