Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum Deus immediate possit producere quodcumque possibile ?
Vide Doctores citatos quaest, praecedenti.
Juxta hoc quaeritur : Utrum Deus possit immediate producere quodcumque possibile ? Quod non videtur, quia tunc esset accidens sine subjecto, quod est contra Philosophum 1. Phys.
Item, tunc posset esse subjectum sine sua propria passione, et sic nulla esset scientia simpliciter in entibus, quia dependeret omni scientia a contingenti.
Item, tunc posset haberi quantitas sine subjecto, et tunc fieret homo sine quantitate, et per consequens sine organizatione.
Item, tunc posset fieri motus sine mobili.
Contra, Augustinus, in libro novi et veteris Testamenti, et ponitur in littera, Deus potest facere simul omnia ; igitur magis quodcumque per se.