De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Solvit objectiones contra rationem conclusionis nllalas, et earum vis stat in his propositionibus. Prima, independens tali dependentia, puta causali ad causam, vel accidentis ad subjectum, non ideo potest qualemcumque dependentiam terminare, alioquin Angelus causaret reliqua creata, et lapis subjectaret omne accidens. Secunda, independens tali dependentia, non ideo potest talem dependentiam cujusque dependentis terminare. Patet exemplis allatis. Tertia, independens tali dependentia potest alicujus dependentis talem dependentiam terminare, vel priorem, mediate vel immediate, sic lapis alicujus accidentis dependentiam terminat, et Deus,nicet nequeat terminare dependentiam accidentis per modum subjecti, terminat eam mediate, causando subjectum, quod est terminare dependentiam priorem. Quarta, independens simpliciter potest saltem alicujus dependentiam terminare, hujusmodi est proprietas personalis in Deo, et ideo potest terminare dependentiam communicabilis ad suppositum. Per has clare solvuntur quatuor instantiae positae, circa quas habet Doctor pulcherrimam doctrinam.
Ad ista (m). Ad primum, dependentia potest dupliciter distingui : Uno modo formaliter, sive quasi specie, secundum rationem distinctam formalem dependentiae ; alio modo quasi materialiter, secundum distinctionem ipsorum dependentlium, et hoc dupliciter, vel in eodem ordine, vel in alio et alio. Prima distinctio requirit in termino rationem formalem terminandi aliam et aliam, vel eamdem quasi illimitatam, virtualiter scilicet, vel eminenter continentem tales rationes formales distinctas. Secunda distinctio (n) non requirit distinctionem nisi eorum quae dependent, et quandoque ista distincta sunt ejusdem ordinis, quando, scilicet aeque immediate vel. aeque mediate dependent ad idem, quandoque sunt alterius ordinis, quando scilicet unum dependet mediate, et aliud immediate. Licet igitur ista propositio (o) sit falsa : Independens tali dependentia potest qualemcumque dependentiam terminare ; et ista etiam : Independens dependentia tali potest dependentiam cujuscumque dependentis terminare, tamen videtur ista probabilis, quod independens tali dependentia potest alicujus dependentis talem dependentiam terminare, vel priorem, et hoc vel immediate, vel saltem mediate ; et ista probabilior : Simpliciter independens potest cujuscumque dependentis, vel saltem alicujus dependentis aliquam dependentiam terminare. Et istarum duarum propositionum veritas appareret, si ista esset nota, quod quaecumque entitas quacumque alia, vel est per se prior, vel posterior, et ita videtur posse haberi ex connexione entium, et unitate eorum, sive universi, quae unitas est ordinis secundum - Philosophum 12. Metaph. videretur enim illa entitas inconnexa cum aliis, quae non haberet per se ordinem prioris, neci posterioris.
Quando igitur arguitur, si independentia, etc. Uno modo (p) posset negari consequentia, quia si independens tali dependentia non possit terminare talem dependentiam, hoc est propter aliquid annexum suae independentiae, quae est limitata, et ideo potest habere aliquam imperfectionem annexam. Sed haec ratio non tenet de independente simpliciter, quia in tali saltem nulla est imperfectio.
(q) Aliter etiam deficit iIIa consequentia, quia non oportet quod talis independentia concludat talem terminationem, nisi independentia simpliciter acciperetur in antecedente, sic quod independentia simpliciter, et omnimoda concluderet posse terminare omnem dependentiam. Sed hoc non fuit acceptum, sed solummodo, quod independens omnino posset aliquam dependentiam terminare ; hoc enim sufficit ad propositum, quia per viam divisionis, sequitur cum illud independens, de quo est sermo, scilicet persona, vel entitas personalis, non: possit terminare aliquam dependentiam, quae est causati, vel mensurati, vel aliam hujusmodi, quod possit terminare istam, quae est naturae, ut est communicabilis ad aliquid, ut incommunicabiliter existens.
Aliter posset concedi (r) consequens secundum intellectum prius expositum, scilicet quod independens tali dependentia alicujus taliter dependentis, vel priori dependentia, dependentis potest dependentiam terminare. Per hoc patet ad illas instantias ibi positas.
Ad primam, quia substantia illa potest aliquam dependentiam alicujus accidentis terminare, puta illius, quod natum est sibi convenire, et esto quod esset aliqua substantia non susceptiva alicujus accidentis, sicut est natura divina, illa tamen potest terminare aliquam dependentiam priorem, quam sit ista, puta alicujus causati prioris ipso accidente, et sic mediate terminat dependentiam ipsius accidentis.
(s) Ad secundam, de toto et de partibus per idem, quia simplex, quod nec est totum, nec pars, non potest terminare dependentiam totius ad partes, sed potest terminare dependentiam priorem, quam sit illa, quae est totius ad partes.
Et si quaeras, quam dependentiam terminat Angelus respectu ignis, qui dependet a partibus suis ?
Respondeo, illam dependentiam, quae est minus nobilis ad magis nobile in ordine essentiali naturarum.
Per idem ad tertiam, quia Angelus terminat dependentiam cujuscumque naturae inferioris, et hoc mediate vel immediate ; illam quidem, quae est secundum ordinem essentialem quidditatum, et illa est quodammodo prior dependentia illa, quae est effectus a causa efficiente ; imo haec videtur omnino prima, et haec potest assignari communiter convenire cuilibet independenti respectu illius, respectu cujus dicitur independens.
Ad quartam (t), independens omnino bene videtur, quod necessario possit aliquam dependentiam terminare, quia non videtur aliter connexionem habere cum aliis entibus, sed non oportet quod qualemcumque dependentiam possit terminare, quia illam quae requirit in termino perfectionem simpliciter, cujusmodi est dependentia causati ad causam, non terminat, nisi sit perfectum simpliciter ; potest autem esse independens, si sibi repugnet imperfectio, licet sibi non conveniat simpliciter perfectio, quia entitas hypostatica, ut talis, non est perfectio simpliciter, nec tamen omnis talis est imperfecta.
Per. hoc excluditur responsio ad majorem (u), quia independenti omnino, nec ratione independentiae suae, nec ratione alicujus sibi annexi potest repugnare generaliter terminare quamcumque dependentiam.
Et cum tangitur, quod ad hoc ut terminet, requiritur quod sit prius essentialiter, potest dici, quod proprie loquendo de prioritate essentiali, quae scilicet est ratione essentiae, ut distinguitur contra entitatem hypostaticam ; sic una est prioritas trium personarum, sed extendendo prioritatem essentialem ad prioritatem per se, et hoc respectu cujuscumque entitatis, sive quidditati ve, sive hypostatice, potest entitas personalis in divinis dici prior essentialiter, vel magis proprie, per se prior quocumque causato. Et isto secundo modo accipiendo prioritatem, necesse est ut omne dependentiam terminans, sit prius eo, quod dependet. Non autem primo modo accipiendo prioritatem, nisi tantum quando est dependentia causati ad causam, vel aliqua similis dependentia, puta causati posterioris ad causatum prius, vel causae unius ad aliam causam vel mensurati ad mensuram.
Et cum dicitur, quod solae formae, hoc est, quidditates, se habent sicut numeri, quo ad hoc, quod in eis solum attenditur ordo essentialis, non igitur in entitate hypostatica. Potest distingui de dependentia essentiali, quia quaedam est simpliciter essentialis, quae est ratione essentiae in utroque extremo, ubi scilicet fundamentum ratione essentiae dependet, et terminus ratione essentiae terminat ; et isto modo est dependentia essentialis creaturae, ut causati ad Deum ut ad causam. Alio modo potest dici essentialis tantum ex parte fundamenti, cui scilicet essentia est ratio dependendi ; sed nihil ratione essentiae terminat, sed ratione entitatis distinctae ab essentia, puta hypostatice.
Et cum additur (x), quod terminans dependentiam, oportet esse perfectum, licet hic possit distingui, quod perfectio, sicut et entitas aequivoce convenit entitati quidditative et hypostatice, tamen proprie perfectio non videtur convenire nisi entitati quidditative, quia entitas hypostatica non est secundum quam aliquid formaliter perficitur, sed secundum quam recipit perfectionem, vel saltem determinatur ad perfectionem receptam.
Et secundum hoc, neganda esset illa propositio, oportet quod terminans dependentiam sit perfectum, sufficit enim quod sibi repugnet imperfectio, qualis convenit dependenti
Et per hoc patet ad illud, quod dicitur contra minorem, quia perfectionem non extendendo, sed proprie accipiendo, neganda est ista propositio, quod si aliquid sit ratio repugnantiae respectu cujuscumque imperfectionis, ipsum est perfectum, vel perfectio simpliciter. Quidquid enim potest realiter esse idem simpliciter perfecto, ipsum non potest esse aliquo modo imperfectum, et tamen non oportet quod quodcumque tale secundum rationem suam formalem, sit simpliciter perfectum.