De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(m) Ad ista, etc. Hic Doctor respondet ad instantias factas contra majorem, et primo ad primam, quae est de substantia et accidente, praemittendo multa, quae valent ad solutionem ad illas instantias. Dicit ergo primo, quod dependentia potest dupliciter acpipi : Uno modo formaliter, scilicet pro ratione formali ipsius dependentiae, quae est formaliter relatio. Alio modo materialiter pro natura dependente, quae formaliter denominatur tali dependentia, quae est relatio. Primo modo dicit Doctor distincti dependentiae formaliter accepta requirit in termino rationem formalem terminandi aliam et aliam, vel eamdem quasi illimitalam, virtualiter scilicet
vel eminenter continentem tales rationes formales distinctas, id est, quod si nt duae dependentiae specie distinctae, necessario sunt ad terminos specie distinctos, id est, quod ratio formalis terminandi unam necessario distinguitur specie a ratione formali terminandi aliam, patet de duabus dependenliis specie distinctis causati ad causam, quae terminantur ad causas species distinctas, sive ad eamdem causam secundum aliam et aliam rationem terminandi specie distinctam, vel si tales dependentiae specie distinctae habent eumdem terminum secundum eamdem rationem formalem terminandi, talis ratio formalis, etsi non sit specie distincta, virtualiter tamen, sive eminenter continet rationes formales specie distinctas, quae immediate possunt correspondere illis dependentiis specie distinctis in ratione formali terminandi. Exemplum : Dependentia, qua calor dependet ab igne in ratione causati, et qua vermis dependet a Sole, specie distinguitur, et una terminatur ad Solem, et alia ad ignem, ita quod Sol terminat dependentiam vermis causati ab ipso secundum aliam rationem formamalem specie distinctam ab illa, secundum quam ignis terminat dependentiam caloris ab eo causati. Si vero calor et vermis essent immediate causata a Deo, si illae dependentiae distinguuntur specie, Deus immediate terminaret dependentiam illarum secundum aliam et aliam rationem specie distinctam, non in eo formaliter contentam, sed tantum virtualiter, quia virtualiter continet caliditatem Solis respectu vermis, et causalitatem ignis respectu caloris. (n)Secunda distinctio. Sed loquendo de distinctione secundo modo, scilicet dependentiae materialiter sumptae, quae distinctio est secundum naturas dependentes, dicit quod talis distinctio non requirit distinctionem, nisi eorum quae dependent, patet, quia natura hominis, et natura asini distinguuntur specie, et non dicuntur distingui per aliqua extrinseca, sicut dependentiae primo modo acceptae. Et addit, quod istae naturae dependentes ab invicem distinctae, puta vel specie, vel genere, quandoque sunt ejusdem ordinis, quando scilicet immediate, vel aeque mediate dependent ad idem ; quandoque sunt alterius ordinis, quando scilicet unum dependet mediate, et aliud immediate. Exemplum primi, quando sunt ejusdem ordinis immediati, ut substantiae etiam genere distinctae, dependent in ratione causati ad Deum causantem, et non tantum substantiae, sed etiam omnia accidentia realia absoluta, quae omnia dicuntur dependere dependentia ejusdem ordinis immediati, scilicet causati ad causam. Idem patet de omnibus accidentibus, quae dependent ad subjectum dependentia ejusdem ordinis immediati, quia subjectum immediate terminat dependentiam accidentis sibi inhaerentis.
Comparando tamen dependentiam accidentis ad substantiam, ad quam ultimate dependet, et comparando dependentiam substantiae ad Deum, utraque dependentia dicitur dependentia ordinis immediati, licet una sit causati ad causam, qualis est substantiae ad Deum ; alia est inhaerentis ad subjectum cui inhaeret, qualis est accidentis ad subjectum cui inhaeret. Si vero utraque comparetur ad Deum, scilicet substantiae causatae a Deo, et accidentis ad subjectum, prima dependentia dicitur dependentia ejusdem ordinis immediati, et secunda est ejusdem ordinis mediati, quae scilicet est accidentis ad subjectum. Licet enim dependentia accidentis ad subjectum, ut praecise comparatur ad subjectum cui inhaeret, sit dependentia ejusdem ordinis immediati, tamen ut comparatur ad Deum, dicitur dependentia ejusdem ordinis tantum mediati ; non enim Deus immediate terminat dependentiam accidentis in ratione subjecti, terminat tamen mediate, quia ex quo causat substantiam, quae immediate dependet ad Deum, et substantia in ratione subjecti immediate terminat dependentiam accidentis, ideo dicimus quod accidens dependet ad Deum dependentia ordinis tantum mediati, et hoc est quod dicit.
(o) Licet igitur ista propositio sit falsa, etc.
In hac littera sunt quatuor propositiones, duae falsae, et duae verae, Arima falsa est ista, quod independens tali dependentia, puta causati ad causam, vel accidentis ad subjectum, potest qualemcumque dependentiam terminare. Patet instantia, quia lapis est independens dependentia accidentis ad subjectum, et tamen non potest determinare dependentiam cujuscumque accidentis, quia non accidentis spiritualis. Similiter Angelus est independens dependentia causati ad causam respectu omnium inferiorum, et tamen non potest terminare dependentiam cujuscumque causati inferioris, ut patet, quia tunc esset causa cujuscumque inferioris, quod est falsum. Secunda falsa est ista : Independens tali dependentia potest
talem dependentiam cujuscumque dependentis terminare ; patet per instantias immediate praedictas. Tertia propositio vera est ista, quod independens tali dependentia potest alicujus dependentis talem dependentiam terminare, vel priorem, et hoc vel immediate, vel saltem mediate. Haec patet, nam lapis est independens dependentia accidentis ad subjectum, et licet non possit terminare dependentiam cujuscumque accidentis, quia non spiritualis, potest tamen terminare dependentiam alicujus corporalis, puta alicujus coloris vel quantitatis. Similiter Deus est independens independentia accidentis ad subjectum, et licet non possit terminare dependentiam alicujus accidentis, nec corporalis, nec spiritualis, quia non potest esse subjectum accidentis, potest tamen terminare mediate dependentiam accidentis ; patet, quia terminat dependentiam substantiae ut causatae ad causam, quae substantia potest immediate terminare dependentiam accidentis, quae dependentia causati ad causam est prior dependentia accidentis ad subjectum. Potest etiam terminare dependentiam priorem dependentia accidentis ad subjectum, sicut patet de dependentia, quae est secundum ordinem essentialem quidditatum, quae est quodammodo mensurati ad mensuram, et illa est prior dependentia, quae est effectus ad causam. Licet ergo Angelus non terminet immediate dependentiam lapidis, ut causati, quia non causatur ab eo, terminat tamen mediate, quia terminat dependentiam lapidis, ut quidditative mensurati, et hoc immediate, et per consequens terminat mediate dependentiam lapidis causati, licet non ab eo causati, ac per consequens etiam dicitur terminare dependentiam accidentis immediate dependentis ad lapidem ; et hoc est quod dicit, scilicet, vel terminat dependentiam priorem dependentia accidentis ad subjectum, et hoc mediate vel immediate, nam dependentia causati ad causam est prior dependentia accidentis ad subjectum, et terminans immediate talem terminat immediate priorem, et dependentia quidditativa mensurati ad mensuram est prior dependentia causati ad causam ; et terminans immediate talem dicitur etiam terminare dependentiam prioris dependentia accidentis ad subjectum, et hoc mediate, quia immediate terminans dependentiam mensurati ad mensuram, terminat me,diate dependentiam illius causati ad causam undecumque causetur.
Quarta propositio et probabilior est ista : Simpliciter independens potest cujuscumque dependentis, vel saltem alicujus dependentis dependentiam terminare. Haec propositio habet duas partes, prima non videtur vera, scilicet quod simpliciter independens possit terminare dependentiam cujuscumque dependentis, sive priorem, et hoc mediate vel immediate ; patet, quia proprietas divina personalis est simpliciter independens, quia nullo modo dependens, et tamen non potest terminare dependentiam alicujus accidentis ad subjectum, nec dependentiam causati ad causam, nec dependentiam mensurati quidditative ad mensuram, quia tale terminans dicit formaliter perfectionem ; sed proprietas personalis divina nullam perfectionem formaliter dicit, nec imperfectionem. Secunda tamen pars illius propositionis disjunctive est vera de omni independenti simpliciter, quod potest alicujus dependentiae terminare dependentiam, et sic proprietas personalis divina, quae est simpliciter independens, potest saltem terminare dependentiam naturae communicabilis ad suppositum divinum, sive esse rationem formalem terminandi talem dependentiam, quia sic terminans non requirit aliquam perfectionem formaliter, ut patet in tertio, d.l. Sed sufficit, quod tale terminans sit simpliciter incommunicabile, et sic patet veritas propositionis pro secunda parte, contra quam non videtur posse afferri aliqua instantia, quia non videtur posse inveniri aliquod simpliciter independens, quin possit terminare aliquam dependentiam.
Et quod addit, quod veritas duarum propositionum ultimarum esset nota, si esset notum quod quaecumque entitas quaecumque alia, vel est per se prior, vel posterior, patet, quia ex hoc, quod A est per se, sive essentialiter prius, B statim sequitur quod eo modo quo A est per se prius B, puta, vel in ratione causae, vel in ratione mensurae quidditativae , vel in ratione subjecti, vel in ratione suppositi potest terminare talem dependentiam talis posterioris essentialiter ; quia ergo independens, sive dependentia tali secundum tertiam propositionem, sive simpliciter independens est essentialiter, sive sit per se prius aliquo ente in aliqua per se ratione prioritatis manifestae, sequitur quod possit terminare dependentiam alicujus. Et quod talis per se prioritas, et per se posterioritas sit in entibus, patet ex connexione entium, et unitate eorum in universo, quae unitas est ordo,
scilicet prioris et posterioris, nam illa entitas non videtur habere unitatem, sive connexionem cum aliis, quae non habet ordinem cum aliis, nec per se prioris nec posterioris.
Ex his declaratis patet responsio ad instantias supradictas. Cum ergo primo arguitur : Si independens potest terminare dependentiam, igitur independens tali dependentia, potest terminare talem dependentiam.
(p) Uno modo. Respondet Doctor primo negando consequentiam, quia antecedens potest esse verum, consequente existente falso, nam hoc consequens si est falsum, hoc erit propter aliquid annexum, suae dependentiae, puta, quia talis independentia est limitata, et per consequens tale independens erit limitatum, et ideo potest habere aliquam imperfectionem an. nexam, propter quam tale independens non potest terminare talem dependentiam, licet enim lapis respectu sapientiae sit independens dependentia accidentis ad subjectum, tamen non potest terminare dependentiam sapientiae, et hoc mediate vel immediate, quia est independens limitatum. Sed haec ratio non tenet de independenti simpliciter, quia in tali nulla est perfectio ; et ideo bene stat, quod independens simpliciter potest terminare saltem aliquam dependentiam, ut supra patuit de proprietate personali divina, de qua minus videtur, quia etsi nullam imperfectionem includit, tamen non dicit aliquam perfectionem formaliter.
(q) Aliter. Secundo dicit illam consequentiam deficere. Si enim sic argueretur: Independens simpliciter, et omnino terminans omnem dependentiam cujuscumque dependentis ; ergo potest terminare talem et talem dependentiam ; talis consequentia valeret, sed tale antecedens non fuit sic acceptum, sed solummodo fuit acceptum, quod independens omnino posset aliquam dependentiam terminare ; praecise enim dicit in illa ratione, qua probavit non repugnare Verbo posse assumere naturam. Dicit enim sic : Independenti non repugnat terminare dependentiam, et si habeat propriam independentiam non repugnat sibi esse terminum propriae dependentiae, etc.
Nota etiam quando arguitur sic in illa consequentia : Independens simpliciter, et omnino potest terminare omnem dependentiam ; ergo dependens tale potest terminare talem dependentiam ; ly dependens tale, non debet accipi pro quocumque independente tali, quia sic consequens est falsum, stante tali antecedente vero ; patet de lapide respectu sapientiae. Sed debet accipi in consequente pro eodem independenti simpliciter, et omnimode, ipsum restringendo ad talem independentiam, ut sit sensus) ergo independens simpliciter, et omnino acceptum, tamen secundum talem independentiam, potest terminare talem dependentiam, quia si potest omnem terminare, sequitur quod etiam talem possit terminare.
(r) Aliter posset concedi. Tertio dicit, quod consequens illius primae consequentiae posset concedi secundum intellectum prius positum, scilicet quod independens tali dependentia alicujus taliter dependentis , vel priori dependentia dependentis potest terminare dependentiam, ut supra patuit. Tenendo ergo consequentiam valere, et consequens esse verum secundum sensum ultimo loco datum, singillatim respondet ad instantias. Et primo ad instantiam de lapide, et dicit quod substantia lapidis potest saltem terminare dependentiam illius accidentis, quod est natum sibi convenire, et tunc debet inferri sic : Independens potest terminare dependentiam aliquam, sed independens dependentia accidentis ad subjectum potest terminare dependentiam alicujus accidentis, scilicet sibi convenientis, et non repugnantis. Et si aliqua natura non est susceptiva accidentis, sicut natura divina, illa tamen potest terminare aliquam dependentiam priorem, ut supra patuit.
(f) Ad secundam. Et per idem dico ad instantiam de toto et partibus, quia simplex, qualis est Angelus, saltem potest terminare dependentiam priorem, quam sit illa, quae est totius ad partes, quia saltem potest terminare dependentiam, puta ignis, ut mensurati quidditative ad mensuram quidditatiye, sive illam qualis est inter minus nobile essentialiter ad magis nobile essentialiter.
Ad aliam instantiam de causato ad causam, patet, quia licet Angelus non possit terminare dependentiam, puta lapidis causati ab eo, et hoc immediate, potest tamen illa mediate terminare, patet, quia potest terminare aliam priorem, scilicet illam quae est secundum ordinem essentialem quidditatum.
(t) Ad quartam instantiam de proprietate divina personali, dicit quod tale independens simpliciter potest terminare aliquam dependentiam, puta illam quae est naturae communicabilis ad suppositum omnino incommunicabile, aliter non videtur habere connexionem cum aliis entibus, qualis in proposito, scilicet loquendo de proprietate divina non potest esse nisi prioris per se ad posterius, sed non oportet quod possit terminare qualemcumque dependentiam, quia non illam, quae requirit in termino perfectionem simpliciter, qualis est dependentia causati ad causam. Independens enim omnino, et terminans dependentiam causati ad causam, sive mensurati quidditative ad mensuram quidditativam, est perfectum simpliciter, et perfectum simpliciter est necessario et omnino independens, quia omnis dependentia necessario includit imperfectionem, et non tantum perfectum simpliciter est omnino independens, sed etiam illud, quod nullam perfectionem dicit formaliter. Si tamen sibi repugnet omnis imperfectio, est omnino independens, quia omnino independens, etsi non includat aliquam perfectionem, necessario tamen excludit omnem imperfectionem ; et si tale esset aliquo modo dependens, tunc non excluderet necessario omnem imperfectionem, et tale independens est proprietas personalis divina.
(u) Per hoc excluditur responsio ad majorem. Quae responsio exponebat illam majorem, scilicet omne independens potest terminare dependentiam, sive sic, independenti non repugnat terminare dependentiam, etc.
Cum dicitur, quod ad hoc, ut dependens terminet requiritur quod sit prius essentialiter, dicit Doctor quod prioritas essentialis est duplex: Quaedam est ratione essentiae, qualis est causae ad causatum, et mensurae ad mensuratum ; et haec prioritas est proprie essentialis, quia respicit essentias. Alia est prioritas essentialis extendendo prioritatem essentialem ad prioritatem per se, et hoc respectu cujuscumque entitatis, sive quidditative sive hypostatice, et hoc modo proprietas personalis in divinis potest dici prior essentialiter, vel magis proprie per se prior, quocumque causato, non quod entitas personalis divina possit terminare dependentiam causati, sive esse ratio terminandi, ut supra patuit. Sed dicitur per se prior, quia entitas omnino independens est per se prior omni entitati dependenti, qualis est entitas causati.
Et isto secundo modo accipiendo prioritatem, necesse est ut omne terminans dependentiam sit prius eo quod dependet, non autem primo modo accipiendo prioritatem, id est, quod non est necesse quod omne terminans dependentiam sit prius dependente prioritate primo modo accepta, nisi tantum quando est dependentia causati ad causam, vel aliqua similis dependentia, puta causati posterioris ad causatum prius, sicut Sol terminat dependentiam vermis causati ab eo, quia Sol est prius causatus verme, vel quod talis dependentia sit unius causae ad aliam causam, sicut est in causis essentialiter ordinatis, ubi secunda dependet a prima in causando ; et sic prima terminat dependentiam talem, vel quod sit dependentia mensurati ad mensuram, scilicet mensurati quidditative, sive mensurati secundum perfectionem ad mensuram perfectionalem, et sic terminans dependentiam aliquo istorum modorum necessario includit perfectionem.
Et cum dicitur, quod tantum inter essentias est ordo essentialis, dicit Doctor quod dependentia essentialis potest dupliciter accipi. Uno modo est simpliciter essentialis, quae requirit utrumque extremum dicere essentiam, sicut est dependentia creaturae, ut causatae ad Deum, ut causam ; alio modo dependentia dicitur essentialis tantum ratione fundamenti pro quanto fundatur in essentia. Sed non dicitur essentialis ratione termini, qualis est in proposito, scilicet dependentiae naturae ad suppositum.
(x) Et cum additur in illa responsione ad majorem, quod terminans dependentiam oportet esse perfectum. Hic dat duas responsiones, scilicet quod perfectio dicitur aequivoce, sicut et entitas, nam entitas videtur convenire aequivoce entitati quidditative et hypostatice, ita dicitur quaedam perfectio quidditativa, et quaedam hypostatica. Tamen proprie loquendo, perfectio tantum entitati quidditative convenit, et non hypostatice, quia talis entitas non est, secundum quajn aliquid formaliter perficitur, sed secundum quam aliquid respicit perfectionem, vel saltem determinatur ad perfectionem receptam.
Vult dicere, quod entitas personalis non est perfectio, qua aliquid perficitur, sed est entitas determinativa suppositi ad perfectionem, nam suppositum divinum per proprietatem dicitur habere talem perfectionem, puta Deitatem, quia ex quo proprietas est actus non perficiens Deitatem, sed actus tantum personalis, per quem constituitur aliquid in esse personali, per hoc dicitur determinare suppositum ad perfectionem naturae, quam habet, et de hoc vide prolixius Doctorem,
in primo, d. a. q. 2. et d. 26. et quae ibi exposui.
Nota tamen, quod quando dicit Doctor quod entitas convenit aequivoce entitati quidditative et hypostatice, hoc enim non videtur verum, tum quia conceptus entis est conceptus univocus communis, cuicumque enti etiam ultimis differentiis, ut patet a Doctore in primo, d. 3. q. 3. tum etiam, quia ab ultimis constitutivis personarum divinarum est conceptus communis dictus in quid de eis, ut patet a Doctore in primo, d. 26. et vide quae ex. posui super d. 23. et 25. primi, ergo multo fortius conceptus entis erit univocus entitati quidditative et hypostatice.
Respondeo, quod Doctor forte intelligit quod entitas realis, ut entitas, accipiendo entitatem pro aliqua realitate, non convenit univoce entitati quidditative et hypostatice. Dico secundo, quod aliud est praedicari univoce, et aliud est esse praedicatum univocum, ut patet a Doctore in primo, d. 3. q. 3. et in tertio, d. 7. Nam praedicari univoce dicit conceptum communem quidditative inclusum in illis de quibus praedicatur ; praedicatum vero univocum dicit bene conceptum communem, sed non quidditative inclusum ; et hoc modo potest dici praedicari aequivoce, quia recedit a vera praedicatione univoce dicta. Sed quia videtur quod conceptus entis includatur quidditative in ultimis constitutivis divinarum personarum, quia si ab illis (ut dixi) potest abstrahi aliquis conceptus communis in quid de eis, multo fortius potest abstrahi conceptus entis dictus in quid,ideo dico quod debet sic intelligi, quod entitas realis pro vera re, cui vere convenit perfectio, tantum convenit aequivoce entitati reali quidditative et hypostatice.