De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Probat secundo, non repugnare Verbo hanc dependentiam terminare, quia datur dependentia naturae in creatis ad suppositum, cui communicatur ; ergo dandus est status ad aliquod incommunicabile, ut terminans talem dependentiam, verbi gratia, accidens terminatur sic ad suppositum creatum cui inhaeret, ut supposito extrinseco ; ergo a fortiori, suppositum divinum potest dependentiam naturae humanae extrinsece terminare. Quod hic ait naturam substantialem esse idem suo supposito, non vult duplicem negationem in qua rationem suppositi ponit I. dist. 2. q. 7. n. 38. et 3. d. I. q. I. a num. 5. realiter identificari naturae ; vult ergo naturam singularem fundantem illam negationem, constitutam per breuitatem, esse eamdem naturae absolutae absolute sumptae, de quo 2. d. 3. q. I. et 6. Objicit dupliciter, et solvit per optimam et claram doctrinam, de quo alius 3. d. I. q. I.
De secundo (a) potest propositum sic declarari : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis, inquantum communicabile, ad suppositum cui communicaretur ; ergo in illa dependentia status est ad incommunicabile, ut terminans talem dependentiam. Antecedens declaratur, quia aliqua natura habet proprium per se suppositum, sicut est natura substantialis, et ibi est identitas realis naturae et suppositi, nec est dependentia naturae ad aliquid extrinsecum, ut ejus suppositum, et aliqua natura propter ejus imperfectionem suppositum per se habere non potest, et per consequens non potest sic intrinsece terminari, sed requirit suppositum extrinsecum, sicut natura accidentis requirit suppositum substantiae, ad quod ultimate ejus dependentia terminatur tanquam ad suum suppositum, et hoc per accidens, quia suppositum per se habere non potest. Tali autem supposito per accidens non est natura per se idem, quia natura et tale suppositum sunt alterius generis, sed est ibi aliqua unio supplens, ut possibile est, vicem identitatis ; illa est actualis dependentia naturae, et ex parte suppositi actualis sustentatio naturae, vel terminatio dependentiae ejus, sic quod illam naturam dependere ad illud suppositum est ipsam communicari ipsi tanquam suo supposito, sicut potest habere suppositum, quia, non potest per se habere suppositum, sicut substantia, sed tantum per accidens. Consequentia principalis patet, quia cum suppositum sit per se aliquid incommunicabile, dependentia naturae ut communicabilis ad suppositum erit per se ad incommunicabile, et ita cum persona divina sit verissime incommunicabilis, imo sit sola per aliquod positivum incommunicabilis, ut dicetur in tertio articulo, non repugnabit sibi ex parte sui terminare dependentiam naturae, ut communicabilis, tanquam suppositum ejus, non per se, vel intrinsecum, sed tantum extrinsecum, et alterius naturae.
Diceretur (b) quod nulla natura potest dependere ad ipsum, ut ad suppositum extrinsecum, quia non potest informari per accidens aliqua natura, sicut suppositum substantiae informatur accidente, et pro tanto est suppositum per accidens naturae accidentis.
Praeterea, quod dependentia accidentis est per se ad singularem substantiam,non autem ad suppositum, ut suppositum, scilicet quantum ad illud quod suppositum addit uItra rationem singularis, quia illud non videtur esse nisi negatio ; negatio autem non est ratio terminandi aliquam dependentiam.
Confirmatur, quia natura singularis assumpta a Verbo eodem modo terminat dependentiam accidentis, sicut terminaret, si non esset assumpta ; sed assumpta non habet rationem propriam suppositi ; igitur quando non est assumpta ratio suppositi, non est ratio per se terminandi. Nec potest dici, quod quando est assumpta dependentia accidentis, quod sibi inhaeret, terminatur ad personam assumentem, quia dependentia accidentis est inhaerere ; accidens autem naturae assumptae non inhaeret personae assumenti.
Ad primum dici potest, quod sufficit hoc habere, quod non sit repugnantia a parte incommunicabilis, quod sit terminus alicujus dependentiae. An autem aliqua natura alia ab illa, quae est propria ipsius incommunicabilis, possit dependere ad ipsum incommunicabile, de hoc in sequenti articulo. Quod autem tangitur, quod incommunicabile terminans dependentiam naturae extrinsecae oportet esse informabile a tali natura, sicut substantia informatur accidente dependente ad ipsam :
Rcspondeo, quando accidens inest substantiae, sunt ibi duae habitudii nes : Una formae ad informabile, et, illius extremum est substantia, ut receptiva talis formae, et ut potentialis, saltem potentialitate secundum quid. Alia est habitudo accidentis, ut dependentis ad substantiam, ut ad quam dependet, et illius extremum est substantia, ut essentialiter prior accidente naturaliter posteriori. Prima habitudo non potest esse alicujus naturae ad Verbum, quia illa requireret imperfectionem in Verbo, quia aliquam potentialitatem. Secunda potest esse, quia illa non requirit in Verbo, nisi per se prioritatem, quae non repugnat sibi respectu cujuscumque naturae creatae. Hic patet illud dictum : Deus est, respectu cujus omnis substantia creata est quasi accidens, quia etsi habitudinem accidentis ad substantiam, quae est formae secundum quid ad informabit, non possit substantia creata habere respectu Dei, tamen habitudinem naturae communicabilis extrinsece, et posterioris, potest habere respectu personae divinae, qualem habitudinem habet etiam natura accidentis respectu suppositi substantiae.
Ad secundum (c) potest dici quod substantia singularis est incommunicabilis prout incommunicabile opponitur universali, quod est communicabile pluribus, sed non prout incommunicabile excludit omnem communicabilitatem tam communis quam formae, et hoc tam formae partialis, quae dicitur communicari materiae informatae, quam formae totalis, puta quidditatis, vel naturae, quae dicitur communicari supposito participanti ; sic, inquam,incommu-nicabile non convenit omni singulari, sed solum illi, quod non est alicui forma altero duorum modorum, et tale est illud quod est ultimatum habens formam, vel ens per formam, ita quod nihil habet ipsum tanquam formam sive principium quo essendi, et tale est suppositum. Licet igitur accidentis dependentia terminetur aliqualiter ad substantiam singularem, tamen non est ultima terminatio, nisi ad singularem, ut incommunicabile, quia dependentia, quae est in communicari, non videtur habere statum nisi ad communicabile, quia si est dependentia ad singularem communicabilem, cum illa sit ratio essendi ei cui communicatur, non est dependentia adhuc terminata ultimate, nisi ad illud cui communicabile communicatur.
Nec tamen intelligo (d) quod communicabile terminans dependeat ad incommunicabile, et propter hoc communicabile non ultimate terminat, sed illud ad quod ipsum dependet, quia non est verum substantiam singularem communicabilem dependere ad suppositum substantiae, sed est ibi vera identitas singularis communicabilis et suppositi, sed pro quanto quod dependet ad singulare communicabile ultimate, dependet ad incommunicabile, quia communicabile est alicui incommunicabili ratio essendi, et quod dependet ad illud quod est alicui ratio essendi, dependet ulterius ad illud cui ipsum est ratio essendi: incommunicabile autem non sic est ratio essendi alicui, et ideo quod dependet ad ipsum non oportet ulterius dependere ad aliquid quasi habens esse per ipsum. Non igitur ultimate terminatur dependentia accidentis, ut communicabilis, nisi ad suppositum substantiae, ut incommunicabiliter subsistens et sustentans ipsum, et est ista ad aliquid extra totum genus dependentiae talis quae est in Communicari, quia est ad incommunicabile.
Et cum arguitur (c) quod ratio suppositi ultra substantiam singularem non addit nisi negationem.
Respondeo si hoc verum sit, tamen illa negatio prius convenit substantiae singulari, quam terminare dependentiam accidentis, nec est inconveniens aliquam negationem imperfectionis prius convenire alicui, quam aliquod posterius dependere ad ipsum, sicut prius convenit homini non esse irrationale quam esse album, quia negatio illa statim sequitur affirmationem, quae includitur in ratione hominis, etiamsi nunquam tale accidens competeret, vel competere posset homini.
Et cum dicitur, (f) negatio non est ratio terminandi.
Respondeo, ultimate terminare duo dicit, scilicet terminare, et sic terminare, quod nihil ulterius terminet. Ratio igitur terminandi est aliquod positivum, sed ratio istius, quod terminatio sit ultimata, est illa negatio, quia scilicet terminans non est communicabile. Si enim esset communicabile, tunc adhuc ulterius terminaret dependentiam illud, cui ipsum communicaretur. Exemplum : Si accidens dependeret ad aliud accidens, sicut secundum aliquos, color ad superficiem, ejus dependentia non ultimate terminaretur ad superficiem, sed ad illud cui superficies est forma ; et esto, quod non dependeretadillud, cujus est forma, sed tantummodo esset sibi ratio essendi,adhuc ultimata dependentia esset ad illud cui superficies est forma.
(g) Ad confirmationem posset dici, quod accidens naturae assumptae, etc.