De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De secundo, potest propositum sic declarari. Hic Doctor adducit aliam rationem, qua probat quod non repugnat Verbo divino posse terminare dependentiam naturae humanae in unitate personae, et arguit sic : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis. Antecedens patet de quacumque natura communicabili supposito, sive per se, sive per accidens, nam substantia quaecumque, loquendo de substantia per se, nata est habere proprium suppositum, et sic, ita quod inter naturam et suppositum proprium est realis identitas, et per consequens talis natura non dicitur per se dependere ad proprium suppositum, quia dependentia realis semper est inter distincta realiter. Nota tamen quod accipiendo suppositum propriae naturae in creaturis pro ullima ratione, et completiva suppositi quae dicit tantum negationem, ut patet a Doctore in primo, d. 2. part. 2. q. 1. et in tertio, d. 1. q. 1. et in praesenti q. talis negatio non potest realiter identificari naturae. Debet ergo sic intelligi, quod suppositum proprium naturae, id est, quod nalura perfecte singularis, ad quam immediate concomitatur negatio ad communicari alteri supposito, in eodem instanti quo actu est singularis, alteri supposito non communicatur, est idem realiter naturae absolutae, ita quod natura humana, si actu non est communicata alteri supposito, dicitur complete et ultimata suppositum propter negationem dependentiae actualis ad aliud suppositum, quas immediate concomitatur, et haec, scilicet natura humana ratione talis haecceitatis, ad quam nata est concomitari talis negatio, realiter identificatur naturae humanae, ut est probatum a Doctore in secundo, d. 3. q. 1. et 6. et vide quae ibi exposui. De hoc etiam vide quae exposui super tertio, d. 1. q. 1. talis ergo natura communicabilis proprio supposito non dependet realiter ad illud propter rea lem identitatem. Sed si talis natura nata habere proprium suppositum communicatur supposito alterius naturae, sive extrinseco, realiter dependet ab illo, sicut communicabile realiter dependet ad illud cui communicatur ; patet, quia ex quo tale communicabile non intelligitur per se stare, sed alteri communicari, statim sequitur quod vere dependet ad illud, cui communicatur, quia scilicet communicatur supposito extrinseco ; et haec est probatio consequentiae, quae dependet ex illo antecedente, ex hoc, quia si natura non nata habere proprium suppositum, id est, non nata habere aliquod singulare ejusdem naturae ad quod immediate concomitatur negatio ad communicari alteri, quia actu per se existit, sicut natura accidentis, quae nullo modo nata est habere proprium suppositum, quia tamen nata est habere per accideris suppositum substantiae, quia realiter communicatur illi, sequitur quod dependet ad illud, sicut communicabile ad aliquod incommunicabile ; ergo natura communicabilis nata per se habere proprium suppositum, si actu communicetur supposito extrinseco non minus realiter dependet ad illud, et si tale suppositum extrinsecum terminat in ratione suppositi dependentiam naturae communicabilis, ut communicabilis, multo fortius suppositum divinum poterit terminare dependentiam naturae humanae communicabilis. Patet, quia solum suppositum divinum necessario est incommunicabile, quia est suppositum per aliquam entitatem positivam, quae necessario sibi inest per quam est necessario incommunicabile, ut patebit in tertio articulo, et etiam patet in tertio, d. 1. q. 1. et vide quae ibi exposui. Sed suppositum creatum dicitur ultimate suppositum per aliquam negationem., scilicet per negationem actualis dependentiae, quae sibi non inest necessario, ut exposui super tertio, d. prima, q. prima, et ideo suppositum creatum non est necessario incommunicabile. Cum ergo suppositum creatum per divinam potentiam possit terminare dependentiam alterius naturae in ratione suppositi, nam natura lapidis posset vere suppositari in aliquo supposito, puta naturae humanae, ut patet a Doctore in tertio, d. 1. multo fortius suppositum naturae divinae poterit in ratione suppositi terminare dependentiam naturae com" municabilis, puta naturae humanae ; et sic patet ista secunda ratio.
(b) Diceretur. Hic Doctor instat contra istam secundam rationem, duabus rationibus, et una confirmatione.
Ad primum respondet quod accidentis ad subjectum est duplex habitudo : Una ut formae ad informabile, et sic dicit imperfectionem in subjecto, quia potentiam receptivam. Alia est habitudo, quae est dependentiae accidentis ad subjectum, et talis habitudo tantum praeexigit prioritatem essentialem in subjecto, et hoc non est imperfectionis in subjecto. Hoc secundo modo natura humana dependet ad Verbum, et quantum ad hec est bene similitudo naturae ad Verbum, sicut accidentis ad subjectum, et hoc clarius patuit in tertio, d. 1. q. 1.
(c) Ad secundum, Doctor primo praemittit, quid sit substantia, quae dicitur suppositum ; talis enim est simpliciter incommunicabilis et ut quo et ut quod, sicut prolixius exposui super d. 2. part. secunda q. prima primi, sive talis substantia, ut suppositum dicit negationem duplicis dependentiae ad aliud suppositum, scilicet actualis et aptitudinalis, ut clare expositum est in tertio d. prima q.i.
Deinde Doctor dicit quod licet dependentia accidentis aliqualiter terminetur ad substantiam singularem, quae est communicabilis, tamen non terminatur ultimate, nisi ad singularem substantiam incommunicabilem, quia dependentia quae est in communicabili, sive qua dependens conr municatur alteri, non videtur habere statum, nisi ad incommunicabile, id est, quod talis dependentia non ultimate terminatur nisi ad incommunicabile, quia si est dependentia ad singularem substantiam communicabilem, eum illa sit ratio essendi ei, cui communicatur, non est dependentia adhuc terminata ad ultimale, nisi ad illud cui communicabile communicatur. Vult dicere, quod ex quo singularis substantia suo modo intelligitur communicari proprio supposito, (patet, quia est ratio essendi illi, quia totum esse
positivum suppositi creati est a substantia singularis, ut supra patuit,) sequitur quod non poterit ultimata terminare dependentiam accidentis, cum sit etiam communicabilis, et quasi dependens ad suppositum proprium, licet non proprie dependens, ut supra dixi ; cum ergo suppositum sit simpliciter independens ad aliud, sive simpliciter incommunicabile, solum illud ultimate terminabit dependentiam accidentis.
(d) Nec tamen intelligo, quod communicabile terminans dependeat ad incommunicabile.
Nota plura in ista littera : Primo in hoc quod dicit quod substantiae singularis et suppositi est vera identitas realis, suppositum non debet intelligi pro illa negatione actuali ad aliud suppositum, quia illa potest non inesse, et patet de facto in natura humana singulari suppositatain Verbo, quae actu dependet ad illud, et per consequens non est ibi negatio actualis ad aliud suppositum, et sic non est identitas realis. Debet ergo sic intelligi, quod substantiae singularis et suppositi, est vera identitas pro quanto negatio illa non dicit aliquam realitatem positivam distinctam a substantia singulari. Vel pro tanto dicitur vera identitas, quia singularis substantia non suppositata actu in alio supposito necessario est in se suppositata, ut patuit in tertio, d. 1.
Nota secundo, quod ratio suppositi ultimata non est aliquo modo ratio essendi alicui, cum sit pura negatio, et posito etiam quod diceret entitatem positivam, adhuc non est ratio essendi simpliciter, sed tantum ratio essendi tale, scilicet essendi suppositum, quia suppositum habet ultimate esse positivum suppositabile per talem entitatem positivam, sicut etiam suppositum ultimate constitutum per negationem habet esse suppositabile negativum per negationem additam.
Nota tertio, quod terminans dependentiam alicujus, si tale terminans est communicabile, et dicitur communicari alicui, cui est ratio essendi simpliciter, non ultimate terminat dependentiam, sed illud cui communicatur, et per consequens substantia singularis quamvis terminet dependentiam accidentis, non tamen ultimate terminat, quia communicatur suo modo proprio supposito, cui est ratio essendi, quia tale suppositum non habet aliquod esse simpliciter positivum, nisi substantiam singularem quam includit, ideo a se suppositum ultimate terminat dependentiam accidentis. Si etiam substantia singularis posset dependere ad suppositum, talis substantia non ultimate terminaret, quia ad aliud dependeret, et hoc esset una ratio, quia non ultimate terminaret. Est alia ratio supradicta, quia posito quod nullo modo dependeat ad suppositum, quia tamen communicatur, illi non ultimate terminat, sed tantum illud cui communicatur.
Nota etiam quod dependentia ultimata terminatur ad illud extra totum genus accidentis, quia tantum terminatur ad suppositum substantiae, et sic patet ista littera.
(e) Et cum arguitur, quod ratio suppositi ultra substantiam singularem non addit nisi negationem, modo negatio non terminat dependentiam accidentis, respondet Doctor dicens, si hoc verum sit, id est, posito quod ratio ultimata suppositi sit negatio (hic dubitative loquitur, licet expresse teneat hoc in tertio dist. prima quaest. prima, et judicio meo posset etiam sustineri quod esset entitas positiva, de qua vide quae exposui super tertio dist. prima quaest. primu), quia tamen talis negatio immediatius inest substantiae singulari, quam dependentia accidentis terminetur ad substantiam singularem, ideo dependentia accidentis ultimate terminatur ad substantiam singularem actu incommunicabilem per talem negationem, et ideo suppositum substantiae ultimate terminat dependentiam accidentis. Et quod dicit de negatione imperfectionis, hoc dicit propter affirmationem oppositam.
(f) Et eum dicitur, negatio non est ratio terminandi dependentiam accidentis. Respondet, quod ultimate terminare dicit duo, scilicet terminare absolute, et terminare sic, quod nihil ulterius terminat, ratio ergo terminandi absolute est aliquod positivum , quia scilicet substantia singularis, sed ratio terminandi sic, scilicet ut terminatio sit ultimata, est illa negatio.
(g) Ad confirmationem illam, etc. Hic Doctor aliter non respondet ad confirmationem, tamen responsio patet ex supradictis, quia accidens duo dicit respectu subjecti, scilicet habitudinem formae ad subjectum informabile, et talis habitudo dicit inhaerentiam accidentis ad subjectum ; alia est habitudo accidentis, ut dependentis ad substantiam. Secundo modo Verbum, ut suppositum naturae humanae, terminat dependentiam accidentis, sed non primo modo, quia non informatur aliquo accidente.