De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Adducit duas rationes D. Thom. pro conclusione hujus art. Prima, quia personalitas divina continet eminenter omnem perfectionem suppositi creati. Secunda, quia quaelibet natura creata est in potenlia obedientiali ad personam divinam. Has rejicit Doctor, quia personalitas divina continet eminenter personas creatas rationc essentiae, quae communis est tribus ; et potentia obedientialis non rcspicit personalitatem, sed omnipotentiam, quae etiam est communis tribus,de quo latius agit 3. d. I. q. I. n. 4. Objicit primo contra conclus. quia essentia, quae idem est omnino in re proprietati, non terminat ; ergo nec proprietas. Respondet, argumentum urgere negantes distinctionem formalem a parte rei inter essentiam et proprietates ; et idem docet 3. d. I. q. I. n. 17. Objicit secundo, quia ad relativum tantum dependet correlativum, respondet naturam assumptam dependere ad Verbum, ut ad subsistens incommunicabile, non sub ratione relativi.
Tertio (h) secundum aliquos de-- claratur propositum sic : Persona i divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causali ; igitur potest supplere vicem cujuscumque in sustentando illam naturam, quam posset tale suppositum sustentare.
Praeterea, quaelibet natura creata est in potentia obedientiali respectu personae divinae ; igitur persona divina potest sustentare quamcumque.
Prima ratio videtur deficere, quia etsi persona divina ratione essentiae contineat virtualiter quamcumque entitatem creatam, tamen non videtur virtualiter continere ratione proprietatis personalis aliquam entitatem creatam, quia pari ratione contineret quamlibet, et ita proprietas personalis esset formaliter infinita, cujus oppositum ostensum est in quaestione de hoc mota.
Praeterea, si proprietas personalis contineret virtualiter omnes entitates creatas, videtur quod posset esse ratio formalis creandi creaturas, cujus oppositum dictum est in quadam alia quaestione.
Secunda etiam ratio videtur deficere, quia potentia obedientialis creaturae respicit omnipotentiam creatoris, et illa est communis ; igitur illa sustentatio, per quam Filius per omnipotentiam sustentat naturam istam, est communis tribus ; illa autem sustentatio, quae est personae unitae, est propria Filio ; non igitur per hoc quod est naturam esse in potentia obedientiali personae concluditur ipsam posse naturam sustentare hypostatice, vel suppositive, sed tantum posse sustentare causaliter, scilicet effective.
Contra conclusionem istius (i) articuli arguitur primo, quia unio realis habet terminum realem ; quae igitur sunt simpliciter idem in re, sunt idem in terminando talem unionem ; proprietas et essentia sunt simpliciter idem in re ; igitur sicut unum terminat, sic et reliquum terminabit.
Item, ad relativum ut relativum non dependet aliud a suo correlativo ; igitur ad Verbum, ut Verbum, non dependet natura humana, quia solus Pater est correlativum.
Ad primum dicendum, quod formalis distinctio relationis ab essentia sufficit ad hoc quod proprietas posset dici formalis terminus unionis realis, et non essentia ; tamen ratio videtur efficax contra ponentes identitatem realem, et formalem essentiae, et proprietatis constituentis personam.
Ad secundum dici potest uno modo negando antecedens, nam aliud est dependere ad relativum ut correlativum, et dependere ad ipsum Verbum relativum. Nam licet natura humana assumpta a Verbo divino dependeat ad ipsum tanquam ad Verbum, non tamen dependet ad ipsum tanquam correlativum. Aliter potest dici, quod natura assumpta dependet ad Verbum, sed non proprie ut ad relativum, sed ut ad incommunicabile subsistens, et sic neganda est consequentia.