Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum Deus posset producere res aliter quam secundum ordinem ab ipso dispositum ?
Vide Doctores cilatos quaest. 2. praecedentis distinctionis.
Circa distinctionem XLIV. quaeritur: UtrumDeus potest producere alia aliter, quam secundum ordinem ab eo institutum ? Quod non videtur, quia tunc in ordinate produceret.
Item, potentia sua non excedit suam scientiam ; sed ipse non potest scire opposita, nec reliqua aliter quam scit ; igitur nec potest producere opposita.
Item, in aeternitate disposuit rem secundum ordinem ab eo institutum ; si autem potest rem aliter producere, cum non possit habere ex parte sui actum novum, oportet quod in aeternitate hoc potuerit ; ergo in aeternitate potuit habere actus oppositos.
Item, si Deus aliter potest res producere, quam produxit ; ergo potest corpora caelestia aliter movere, quam movet : ergo possunt aliter conjungi, quam modo conjunguntur ; igitur illa scientia, quae est de conjunctione eorum, nulla est, ut Astrologia, quia est de contingentibus, quae aliter se habere possunt.
Similiter tunc scientia naturalis, quae est de rebus corporalibus, secundum motus corporum caelestium, cum nulla esset, quia tunc non posset scire ista sic generali in tali parte, et alia alibi, ut plus de igne generetur in una parte quam in alia, quia hoc non potest, nisi per motus corporum caelestium, et conjunctionem ipsorum, quae incerta sunt, si Deus aliter produceret quam produxit. Contra, alia aliter fieri quam fiunt, non includit contradictionem.