De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Adducuntur tres rationes, et una confirmatio suadentes personam creatam constitui per positivum. Pro altera parte adducit Damasc. et duas rationes. Prima, omnis natura creata est in potentia obedientiali ad dependentium a persona divina ; ergo non personatur per positivum, vel illud erit iterum personabile. Secunda, si dimitteretur natura assumpta, careret illo positivo, vel oporteret aliquid sibi dari de novo quod repugnat, quia non esset accidens, nec materia, nec forma, nec substantia composita. Has rationes adducit 3. d. I. q. I. art. 3. et alias duas, una quod modo natura assumpta careret entitate humana, quam alii homines habent ; altera, quod natura intellectualis posset actu existere, et non esse personata. Tenet ergo personam creatam tantum addere negationes naturae, de quo latius 3. dist. I. num. 10. et 11 et d. 5. q. 2. a. 4. Sequuntur Occham 3. d. I. q. I. Bassol. q. 1. art. 1. Mayr. q. 11. Henr. quodl. 5. q. 8. et omnes Scotistae. Explicat optime et clare tres negationes communicabilitatis, quarum duae, scilicet actualis et aptiludinalis dependentiae constituunt personam creatam, de quo 3. d. I. q. I. n. 10.
De tertio (k) articulo certum est juxta Damascenum cap. 57. quod Verbum assumpsit naturam in atomo, hoc est, singularem, et tameu non habentem personalitatem propriam, quia illa non posset stare cum assumptione in unitate personae Verbi. Si autem propria singularitas naturae personalis esset formaliter propria personalitas ejus, non posset illa esse sine ista.
Propter quod oportet videre, quo formaliter et completive natura creata sit personata in seipsa, ut ex hoc pateat, si potest ipsa carere propria personalitate, et personari, etiam personalitate extrinseca.
Est autem dubium, an personalitas propria sit formaliter per aliquid positivum ; et videtur quod sic, quia negatio non est primo incommunicabilis, negatio enim quantum est de se, posset cuicumque competere ; tantummodo igitur est incommunicabilis propter incommunicabilitatem positivi, ad quod ipsa consequitur, et ita primum incommunicabile est positivum ; proprietas personalis est primo incommunicabilis, quia est ratio formalis constituendi incommunicabile, scilicet personam.
Praeterea, negatio non est primo propria alicui enti, sed tantum propter hoc, quod sequitur aliquam affirmationem propriam ; proprietas autem personalis est primo propria iIIi cujus est ; igitur, etc.
Praeterea, quod excludit imperfectionem, ipsum est perfectum, vel saltem aliquod positivum ; nunc autem dependere ad personam extrinsecam est imperfectionis ; igitur personalitas propria, quae excludit formaliter illam dependentiam, est aliquid positivum.
Confirmatur, propter hoc enim ponitur, quod singularitas naturae est per aliquid positivum, quia excludit imperfectionem, quae est dividi ; unde singulare dicitur individuum, hoc est, in plura indivisibile ; a simili in proposito, personari in se excludit dependere ad personam extrinsecam.
Sed contra, Damascenus c. 55. Nihil enim eorum, quae plantavit in nostra natura Deus, Verbum a principio plasmans non defecit, sed omnia assumpsit ;totus enim toti unitus est mihi, ut totum toti tribuat ; quod est inassumptibile est incurabile. Vult dicere igitur, quod quaecumque entitas positiva in nostra natura est unita Verbo.
Et quod hoc sit possibile de quacumque, probatur ratione, quia quaecumque natura est simpliciter in potentia obedientiali ad dependendum ad personam divinam ; si ergo esset aliqua entitas positiva, quia natura esset in se personata, illa entitas esset assumpta a Verbo, et tunc natura in Christo esset personata simul duplici personalitate, quod est impossibile, quia si creata, igitur per illam est formaliter incommunicabilis alteri personae, et per consequens personae Verbi non communicatur, et ita in ipso non personatu.
Praeterea, si aliqua entitate positiva natura esset formaliter persona creata, igitur Verbum non posset deponere naturam assumptam, nisi vel illa maneret non personata, quod videtur inconveniens, vel oporteret quod daretur sibi de novo aliqua alia entitas, quae etiam haberet personalitatem creatam ; sed hoc est impossibile. Illa enim non posset esse entitas accidentalis, quia accidens non est ratio formalis personandi substantiam, nec posset esse aliqua entitas substantialis, quia nec materia, nec forma, nec substantia composita, quia quaecumque talis, si daretur, non maneret natura eadem, quae prius, quia haberet aliam materiam, vel formam, vel entitatem substantiae compositae.
Potest igitur dici, quod nostra natura est personata personalitate creata, non aliquo positivo tanquam ratione formali, quia ultra singularitatem non invenitur aliqua entitas positiva, qua singulare completive sit incommunicabile, sed tantum singularitati superadditur negatio communicabilitatis, sive dependentiae, quae est incommunicari.
Potest autem intelligi triplex negatio communicabilitatis, sive dependentiae. Sicut enim possumus intelligere dependentiam actualem potentialem et aptitudinalem, sic possumus intelligere negationem actus dependendi, et negationem possibilitatis dependendi, et negationem aptitudinis ad dependendum.
Prima negatio est nuda, sive sola.
Secunda est cum repugnantia ad actum.
Tertia est cum inclinatione opposita, sive aptitudine contraria. Exemplum, primo modo superficies, si esset sine colore omnino, esset non alba, quia haberet solam negationem albedinis. Secundo modo, Angelus est non albus, quia sibi repugnat albedo. Tertio modo, lapis est non sursum, quia in lapide est negatio aptitudinis ad sursitatem, cum inclinatione ad non sursitatem, sicut ad suum oppositum.
Ad propositum, loquendo de dependentia ad hypostasim extrinsecam, et specialiter divinam, de qua modo loquimur, sola negatio actualis dependentiae non sufficit ad hoc quod aliquid dicatur in se personatum, vel persona, quia anima Petri habet talem negationem, et tamen non est persona.
Secunda negatio non invenitur in natura creata personali, quia nulli potest omnino repugnare dependere ad personam divinam ; imo quaecumque entitas positiva in tali natura est in potentia obedientiali ad dependendum ad ipsam, et per consequens illa negatio non constituit personam creatam.
Tertia etiam negatio non sufficit, quia illam habet natura assumpta ; ipsa enim, cum sit ejusdem rationis cum mea natura, habet aptitudinem ejusdem rationis, et ita habet aptitudinem ad subsistendum in se, et non habet aptitudinem ad dependendum ad personam extrinsecam, nec est inconveniens possibilitatem esse sine aptitudine, quia ad formas supernaturales ; et si sit potentia aliqua in susceptivo, non tamen proprie aptitudo, quia illa non est proprie nisi ad formam naturaliter perfectivam. Ad personalitatem igitur propriam sive creatam, oportet concurrere duas negationes, primam et tertiam, ita quod tertia est quasi habitualis necessario conveniens naturae, cui convenit, sive sit personata in se, sive in persona aliena ; sed alia negatio, scilicet actualis dependentiae, superveniens isti negationi, complet personalitatem propriam.