REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in Deo sit voluntas formaliter ex natura rei ?
Alens. l. part. quaest. 41. membr. 3. D. Thomas I. part. quaest. 16. et 12. quaest. 29. art. 9. 10. D. Bonavent. hic quaest. I . Richardus art. I. quaest. 2. et art. 2. quaest. I. Durand. quaest, I . Gabr. quaest. I . Gregorius quaest. I. Doctor hic. Gorduba in quxstionario lib. I . quaest. 11. Smising de Deo uno tract. 3, quaest. 3.
Circa distinctionem XLV. quaeritur: Utrum in Deo sit formaliter voluntas ex natura rei? Quod non videtur. In quo est voluntas ex natura rei, potest voluntate velle ; sed Deus non potest voluntate velle ; igitur, etc. Minor probatur, quia nulla alia voluntas vult, nisi quia voluntas recipit velle ; in Deo autem non est receptio ; quare, etc.
Item secundo sic: Si est voluntas in Deo ex natura rei, ergo in ipso est objectum voluntatis ex natura rei ; consequens falsum est; igitur et antecedens. Consequentia patet, quia objectum alicujus potentiae in Deo non potest esse extra ipsum. Consequentis falsitas probatur, quia ubi est objectum ex natura rei et potentia, similiter illius objecti inter potentiam et illud objectum, est relatio realis. Sed voluntas divina non refetur realiter ad objectum suum, quia tunc in eadem persona esset relatio realis ad essentiam; igitur non est ibi objectum voluntatis ex natura rei, et per consequens, nec voluntas.
Item tertio sic: Objectum voluntatis est finis ; voluntatis autem divinae non est aliquis finis realiter ex natura rei ; igitur voluntatis Dei non est objectum ex natura rei. Major probatur per Philosophum 3. Ethic. Voluntas est ipsius finis ; et primo Ethicor.Bonumest quod omnia appetunt. Minor probatur, quia finis nobilior est eis quae suntad finem ; voluntate autem divina nihil est nobilius.
Contra, in Deo ex natura rei est omnis perfectio simpliciter, et non per respectum aliquem. Sed voluntas est perfectio simpliciter, quia in quolibet est melius ipsa, quam non ipsa ; igitur in Deo est voluntas ex natura rei.
Item, Deus est beatus ex natura rei, et non per actum negotiativum, qui non causat nisi relationem rationis ; est autem beatus in fruendo se, et frui est actus voluntatis, quia frui est alicui amore inhaerere propter se ; igitur in Deo ex natura rei est actus voluntatis, et per consequens ipsa voluntas.
Item, in divinis ex natura rei est Spiritus sanctus ; igitur ibi ex natura rei est principium producendi Spiritum sanctum; sed voluntas est hujusmodi, igitur, etc.
Item, Matth. 6. Fiat voluntas tua, etc. Et in Psal. Omnia quaecumque voluit fecit etc.