De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Tres rationes satis fortes, si fides non obstaret, contra possibilitatem Incarnationis ex parte naturae assumptae.
De secundo (m) igitur in tertio articulo principali videtur quod naturae humanae repugnat dependere ad personam alienam ut sustentantem ipsam. Primo, quia est natura substantialis ; secundo, quia non potest habere aliquid intrinsecum, quod sit sibi ratio taliter dependendi ; tertio, quia intrinsece, sive identice habet rationem non dependenditali dependentia.
Et primo sic arguitur : Natura substantialis non est nata dare supposito nisi esse simpliciter, et per consequens non praesupponit esse simpliciter ; natura autem dependens ad suppositum alienum praesupponit in eo esse simpliciter, quia esse naturae propriae, quae prius convenit sibi, quam ista natura dependens ad ipsum. Antecedens probatur, natura substantialis est entitas simpliciter, sicut accidentalis est entitas secundum quid, et qualis est aliqua entitas formaliter, tale esse tribuit ; sicut igitur natura accidentalis tribuit tantum esse secundum quid, et ideo praesupponit ens simpliciter, ita natura substantialis dat esse simpliciter, et ideo non praesupponit tale esse.
Ex secundo arguitur sic : Omne dependens habet intrinsece aliquid, quod est sibi ratio dependendi ; natura humana non habet, nec habere potest aliquid tale intrinsece, quod sit sibi ratio dependendi tali dependentia ; igitur, etc. Major patet inductive independentia causati ad causam, in quocumque genere causae ; et probatur ratione, quia nisi in isto sit aliqua ratio dependendi, quae non est in illo, non magis istud dependet quam illud ; natura autem mea non dependet a Verbo tali dependentia ; igitur nec illa assumpta magis dependet, nisi habeat aliquam rationem dependentiae sibi intrinsecam. Probatio majoris, non dependens non fit dependens, nec e converso, nisi sit aliqua mutatio ; mutatio autem non habet pro per se termino, nisi aliquam formam absolutam ; si igitur natura sit de novo dependens, advenit sibi aliqua forma absoluta, quae sit ratio dependendi, et talem etiam amittit, ut terminus a quo mutationis fiat de dependente non dependens. Probatio minoris, tum quia natura illa posset deponi nullo absoluto corrupto in ea ; si autem haberet aliquod absolutum, quod esset ratio dependendi sibi propria, oporteret illud corrumpi quando ipsa fieret non dependens ; tum quia naturae ejusdem rationis competit similis ratio dependendi, et ad similem terminum, vel eumdem terminum, quando non est nisi unicum natum terminare talem dependentiam ; natura autem Christi et mea sunt ejusdem rationis, et meae non competit aliquid, quod sit ratio taliter dependendi ad Verbum, quia tunc mea violenter subsisteret in propria persona.
Et tertio arguitur sic : Propria personalitas, quae potest competere huic naturae humanae, est realiter eadem sibi ; igitur manente hac natura, manet habens hanc personalitatem ; sed personalitas propria est ratio repugnantiae ad sic dependere ; igitur, etc. Probatio antecedentis, quia certum est quod huic naturae humanae singulari potest competere propria personalitas ; illa autem non potest esse aliud ab ipsa, nec ei accidens, quia accidens non est ratio personandi substantiam, nec potest esse substantia alia ab hac natura, quia nec substantia composita. Patet enim quod una substantia composita non est ratio formalis personalitatis alteri substantiae compositae, nec potest esse alia substantia sicut pars, quia non maneret eadem natura composita, nisi maneret eadem utraque pars substantialis.