De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Pro resolutione et explicatione hujus articuli describit dependentiam hypostaticam, quae est dependentiae naturae ut communicabilis, ad alienam personam ut incommunicabiliter terminantem ejus dependentiam. Pro quo notat aliquid dici communicabile tripliciter : Primo,ut aliquid idem ipsi, cui communicatur, sic universale communicatur singularibus. Secundo, ut forma partialis subjecto, vel materiae. Tertio, ut forma totalis supposito, et hoc modo communicatur natura personae alienae. Nunc probat non repugnare talem dependentiam naturae creatae : Primo, quia ostensum est art. 2. personam divinam terminare posse aliquam dependentiam, et nullam potest praeter istam. Secundo, accidens dependet a supposito extrinseco ; ergo et substantia sic dependere potest. Tertio, ex Philosopho. Quarto, accidens accipit aliqualiter modum substantiae, quando separatur ; ergo et substantia accipere potest aliqualiter modum accidentis, dependendo ad suppositum. Vide alias rationes ad haec 3. d. 1. q. i. art. 3. a num. 6.
Potest dici quod non est ponenda inter aliqua esse formalis repugnantia, nisi vel in rationibus eorum propriis aliqua repugnantia includatur manifeste, vel necessaria ratione probetur includi, vel sequi ; sed neutro modo est de natura humana, et dependentia ad personam alienam ; igitur ponendum est, quod talis dependentia non est simpliciter impossibilis, quando est ex parte fundamenti. Major probatur, quia quodlibet ponendum est possibile esse, cujus non patet ratio impossibilitatis.
Consimiliter, quodlibet compossibile, ubi non apparet ratio incompossibilitalis. Prima pars minoris declaratur ex rationibus istorum, de quibus est sermo. Ratio autem naturae humanae magis patet ; ratio autem illius dependentiae, de qua loquimur, potest circumloquendo, vel aliqualiter describendo, poni talis : Dependentia est naturae, ut communicabilis ad personam propriam alterius naturae, ut terminantem ejus dependentiam. Haec ratio exponatur, primo: Illud quod dicitur ut communicabilis, potest aliquid communicari alicui sic, quod illud sit ipsum, quod communicatur, sicut universale communicatur singulari. Alio modo sic, quod illud cui communicatur, sit isto, tanquam formali principio essendi. Et dupliciter, vel ut forma partialis, quae communicatur materiae informatae, et consequenter communicatur composito constituto per ipsam, vel ut forma totalis, sicut quidditas communicatur supposito, ut humanitas Socrati. In proposito intelligitur communicabile tertio modo, scilicet quod sic communicatum sit forma totalis, quam habens dicatur secundum eam esse formaliter tale ; sed proprium suppositum naturae dicitur hoc modo tale secundum illam, non propter dependentiam, sed magis propter per se identitatem ; sed ad suppositum non proprium potest esse per se identitas. Sed illud quod potest ibi esse quasi supplens vicem identitatis est perfecta dependentia naturae, et perfecta sustentatio ex parte suppositi, sive terminatio dependentiae ; tale autem suppositum, quia est per se suppositum alterius naturae, et istius naturae dependens, non est per se suppositum, et per se est prius eo quod non est per se, sequitur quod prius habeat naturam propriam quam istam dependentem, quae est sibi tanquam natura adventitia, vel natura secunda.
Et quod naturae humanae non repugnet talis dependentia, qualis dicta est, potest sic aliqualiter declarari, ut probatum est in secundo articulo ; persona divina potest esse proprius terminus alicujus dependentiae, non autem dependentiae, quae est causati ad causam, nec breviter cujuscumque terminati ad aliquid ratione perfectionis formalis in ipso, sed tantum illius, quae est naturae ut communicabilis ad incommunicabile sustentans ipsam ; igitur talis dependentia est possibilis in aliqua natura, quia non potest esse possibilitas terminandi dependentiam nisi in aliquo sit possibilitas dependendi ; sed hoc non magis repugnat naturae humanae quam alteri.
Praeterea secundo, quia accidens dependet tali dependentia ad suppositum substantiae cui inhaeret ; nunc autem licet ibi conjungatur dependere et inhaerere, tamen prior videtur esse ratio dependentiae quam inhaerentiae, sicut in termino videtur esse prior ratio prioritatis essentialis, propter quam terminat dependentiam, quam in formabilis vel susceptivi, secundum quam terminat inhaerentiam. Si igitur intelligatur alicui convenire dependentia naturae, ut communicabilis, et hoc sine inhaerentia, non videtur contradictio ; sed talis est illa, quae ponitur in proposito.
Confirmatur, quia 2. Phys. 5. Metaph. quale uno modo dicitur differentia substantiae ; igitur modus qualitatis non repugnat substantiae. Tertio declaratur sic, accidens potest habere modum substantiae, licet non perfecte, scilicet quod sibi repugnet dependere ad subjectum, tamen aliqualiter similem, scilicet in non dependendo actualiter, sicut apparet in accidente separato ; pari ratione igitur videtur quod substantia potest habere modum accidentis, licet non perfecte, scilicet dependendo et inhaerendo subjecto, tamen modum aliqualiter similem, scilicet in dependendo actualiter ad suppositum alienum.