REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Rejeclis duabus opinionibus, quae per actum intellectus negotiantis sive comparantis ad extra vel ad intra, ponebant volunlalem in Deo, resolvit eam dari ex natura rei, et formaliter, et quid per utrumque hunc terminum intelligat, exponit. Deinde occasione desumpta, probat nullum ens rationis esse formaliter infinitum.
Quantum ad quaestionem primam, est una opinio, quae ponit voluntatem non esse in Deo ex natura rei, sed tantum per actum intellectus negotiantis et comparantis ad extra ipsam essentiam, quae opinio improbatur in principio hujus quaestionis primae.
Alia autem opinio similiter est, ponens voluntatem et alias perfectiones esse in Deo, non ex natura rei, sed per actum intellectus negotiantis, non tamen comparantis ad extra, sed ad intra, quae opinio improbatur distinct. 35.
Omissis igitur illis opinionibus, respondeo, exponendo duo vocabula quod est esse in Deo ex natura rei, et esse ibi formaliter; dico autem aliquid esse in alio ex natura rei, quod non est in eo per actum intellectus negotianlis, nec per actum voluntatis comparantis, et universaliter, quod est in alio non per. aclum alicujus potentiae comparantis. Expono etiam hoc vocabulum formaliter. Dico autem esse formaliter tale, sive esse in alio formaliter quod non est in eo potentialiter, ut album in nigro, nec virtualiter, ut effectus in sua causa est. Nec hoc dico formaliter esse in aliquo quod est in eo confuse, et cum quadam commixtione ; quomodo ignis est in carne non formaliter ; sed dico esse formaliter in aliquo, in quo manet secundum suam rationem formalem et quidditativam, et esse tale formaliter est includere ipsum secundum suam rationem formalem praecisissime acceptam.
Isto igitur modo dico quod voluntas ex natura rei, et formaliter est in Deo, quia non per actum alicujus potentiae comparantis aut conferentis, sed secundum suam rationem formalem et quiddilativam. Rationes vero adductae distinct. 35. ad probandum hoc de intellectu, possunt hic adduci ad probandum idem de voluntate.
Addo tamen unam rationem, quod nullum ens rationis potest esse formaliter infinitum. Sed voluntas est formaliter infinita; igitur voluntas secundum suam rationem formalem non dependet a ratione, et per consequens non ex sola consideratione rationis, sed ex natura rei voluntas est in Deo. Major probatur, quia nihil potest esse sic ens rationis, scilicet per actum intellectus, nisi quod est relatio rationis, quia intellectus nihil potest causare in objecto, ut cognitum est, nisi relationem rationis per comparationem ejus ad alteram, et non aliquam realem ; tale autem ens non est formaliter infinitum ; nulla enim relatio rationis est formaliter infinita, imo nec realis, ut superius est probatum. Minor probata est distinct. 10. multipliciter ; breviter tamen ibi posita est una ratio, quia in omni ente mere intelligibili, aequalis est natura suae intelligibilitatis et intellectualitatis ; sic ex parte voluntatis, quod aequalis perfectionis est in ipso esse volitum, et esse volibile ; est autem tale formaliter intelligibile et volibile infinitum, aliter non beatificaret ; igitur sua voluntas, qua est volitum, est formaliter infinita.