De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad rationes contra concilia. num. 22. adductas. Ad primam, etsi substantia det esse simpliciter, et primum supposito proprio, non dat sic in alieno. Ad secundam, natura creata habet rationem intrinsecam dependentiae ad Verbum, non dependentia essentiali, sed aptitudinali, ut optime explicat Doctor, quando autem assumpta est, ultra habet rationem dependentiae actualis, qua caret non assumpta. Alias rationes contra eamdem conclusionem solvit 4. dist. I. q. I. a num. 16.
Ad illa autem, quae adducta sunt in contrarium. Ad primum, concedo quod natura substantialis est ad esse substantiale, sed non oportet, quod sit primum esse suppositi habentis esse per ipsam, nisi quando illud est ejus per se suppositum ; quando autem est ejus suppositum non per se, sed alterius naturae, tunc per illam alteram prius habet esse.
Et cum accipitur, illud quod dat esse simpliciter, non praesupponit esse simpliciter in eodem.
Respondeo, aliquod esse in se est esse simpliciter, et tamen supposito non proprio, non dat esse simpliciter omni modo. Ad secundum, aliquid potest esse ratio dependentiae dupliciter : Uno modo, sic quod ipsum necessario consequatur, vel concomitetur dependentia actualis. Alio modo, quod licet ipsum necessario concomitetur aptitudo ad dependendum, non tamen necessario dependentia actualis, sed ipsum, quantum est ex natura sua dependeret, et quando est actualis dependentia convenit secundum ipsum ut proximum fundamentum. Primo modo est dependentia creaturae ad Deum, quia necessario fundamentum dependentiae est in actuali dependentia semper. Secundo modo est dependentia causati ad causam secundam, sine qua posset ipsum immediate causari a prima, et ita posset ab illa secunda non dependere actualiter, licet semper haberet aptitudinem ad dependendum. Major igitur rationis vera est, intelligendo de ratione dependendi non praecise primo modo, sed indifferenter primo modo, vel secundo ; nihil plus concludit prima probatio majoris, inducendo de dependentiis causati ad causam.
Secunda vero probatio (n) probat, quod dependens habet aliquam rationem dependendi, quam non habet non dependens ; quod necessarium est, intelligendo per rationem dependentiae rationem formalem dependendi, quae est ipsa dependentia, quia sine illa non posset aliquid dependere ; sed intelligendo rationem fundamentalem dependentiae, secundum quam inest dependentia, sicut secundum albedinem similitudo, non oportet quod illa ratio sit magis in dependente quam in illo, quod non dependet actu, est tamen aeque aptum ad dependendum. Exemplum, accidens quando est in subjecto non magis habet talem rationem dependendi, quam quando ipsum est separatum, quia ipsamet natura est isto modo proxima ratio dependendi ; nec oportet ad hoc quod actu dependeat, superaddi actu talem rationem dependendi, sed sola ratio formalis, scilicet actualis dependentia.
Consimiliter hic de natura assumpta, et non assumpta.
Tertia autem probatio videtur plus probare, scilicet quod actu dependens habeat semper rationem dependendi fundamenlalem, et hoc aliquam entitatem absolutam.
Ad illam igitur propositionem, cui illa probatio innititur, scilicet quod omnis mutatio habet pro per se termino formam absolutam, respondetur per interemptionem, imo motus est secundum ubi et ad ubi, nec tamen ubi dicit aliquam formam absolutam. Qualiter autem non sit hoc contra Philosophum 5. Phys. vel 7. dictum est supra, in quadam quaestione de corpore, et ubi, etc.
Minor principalis (o) rationis non est vera eo modo quo major est vera, scilicet intelligendo indifferenter de ratione formali dependendi, vel fundamentali, et hoc necessario fundante actualiter, vel saltem aptitudinaliter ; habet enim natura assumpta rationem formalem dependendi, scilicet ipsam dependentiam et rationem fundamenlalem, imo ipsa est proxima ratio fundamentalis dependentiae, licet non necessario consequatur ipsam talis dependentia actu, sed aptitudine, nec plus probat prima probatio, quia si natura deponeretur, nullum absolutum in ea corrumperetur ; et ita non habuit aliquod absolutum, quod esset necessaria ratio actu dependendi, sed absolutum fuit proximum susceptivum dependentiae, et sine illa manere potest, sicut sine respectu non necessario consequente potest manere fundamentum absolutum.
Ad aliam probationem dico, quod licet naturae ejusdem rationis habeant aptitudinem similem ad dependendum, tamen non oportet, quod si una actu dependeat, quod similiter et altera. Patet de accidente conjuncto et separato ; natura autem mea, etsi non actualiter dependeat ad Verbum dependentia praedicta, scilicet ad suppositum hypostatice sustentans, tamen habet aptitudinem, sicut natura illa assumpta habet aptitudinem.
Ad argumentum principale dico, quod licet non omnis dependentia sufficiat ad verificandam praedicationem dependentis de illo a quo dependet, tamen illa, quae est naturae, ut communicabilis ad suppositum, ut hypostatice sustentans eam, sufficit ad verificandam praedicationem naturae sic dependentis de supposito, ad quod dependet. Patet de accidente sic dependente ad suppositum substantiae, de quo etiam praedicatur, et sicut praedicatio accidentis de subjecto,Iicet sit vera, non tamen est per se, sicut esset naturae de proprio supposito, ita in proposito non est praedicatio per se naturae humanae de ipso Verbo.