Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur ?
Alens. I. parte q. 36. mem. 2. D. Thom. I. p. q. 19. art. 6. ad l. D. Bonav. m I. d. 46. a. I. q. I. Duranti. d. 47. q. I. Occham d. 46. q. un. Gabr. g. 1. Carthus. q. 1. in fine. Marsil. g. 45. art. I. Doctor in Oxon. q. unica. Smising. de Deo uno tract. 3. disp. 5. q 2 33.
Circa distinctionem XLVI. quaeritur : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur. Respondeo quod sic : probatio, quia causa perfecta non impedibilis, nec mutabilis determinata ad agendum ultima determinatione, semper producit effectum, quando est determinata. Sed Deus per voluntatem est hujusmodi causa, et volitio beneplaciti est ultima determinatio quae potest poni ex parte ipsius ; igitur, etc.
Item, si Deus vellet efficaciter, quod est velle voluntate beneplaciti, et non poneretur in esse, tristaretur ; consequens est impossibile ; consequentia probatur, quia sicut volitio alicujus positi in esse, est sine tristitia, ita etiam volitio alicujus non positi in esse est cum tristitia.
Tamen propter illud Apostoli, vult omnes homines salvos fieri, distingue de voluntate antecedente et consequente. Voluntas antecedens, qua vult omnes salvos fieri, est illa qua vult illa bona eis, quibus possunt pervenire ad salutem ; voluntas vero consequens est, qua vult alicui propter merita sua beatitudinem. Caetera quae dixi in hac quaestione quaere alibi.