De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Oratio (idem est de omni alio opere bono) valet specialissime oranti, generalissimo omnibus, et specialiter cui applicatur, alioquin frustra ordinasset Ecclesia speciales orationes pro vivis et defunctis ; et constat ex utraque lege veteri et nova, hanc specialem applicationem validum esse. Isaac orat pro Rebecca, Genes. 15. David pro salute filii, 2. Reg. 12. Elias pro filio viduae, 3. Reg. 17. Christus pro Petro, Lucae 22. et Ecclesia pro eodem, Act. 12. et Paulus petit ab Ephesiis ut orent pro omnibus generatim, et pro se speciatim, Ephes. 6. et I. ad Timoth. 2. pro omnibus et specialiter pro Rege. De generalissima applicatione patet ex symbolo de communione Sanotorum, juxta quod dixit David Psal. 118. Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua, et Genes. 18. si reperti essent decem justi Sodomis, parceret eis Deus. De specialissima applicatione patet, quia omne opus bonum est meritorium gratis et gloriae, Matth. 5. Gaudete et exultate, et 20. Voca operarios, etc. et I. Timot. 4. Pietas ad omnia utilis habens promissionem vitae, etc. Trid. ss. 6. c. 16. et can. 26. de quo Bellarm. lib. 5. de justific. cap. I. 3. et per totum.
De primo est sciendum (b), quod inter opera meritoria, oratio habet magis rationem meriti applicabilis alteri, quia ipsa de ratione sui est placativa Dei, et reconciliativa rei Deo, et hoc illius pro quo per ipsum orantem specialiter offertur. Potest autem meritum, vel specialiter oratio, in triplici gradu intelligi valere alicui, sive pro aliquo. Uno modo (c) specialissime, et sic semper valet oranti, quando est in gratia ; ipse enim habet motum animi bonum, et elicit opus bonum. Iste motus et illud opus non sic sunt alterius pro quo orat, sicut orantis ; nec (potest iste ordinata voluntate sic illud alteri dare, quod non sit suum meritum, quia magis tenetur ex charitate diligere seipsum quam alium ; imo forte non posset dare alteri sic, quin istud esset peccatum. Alio modo generalissime, et sic valet toti Ecclesiae, nec enim debet orans aliquem de Ecclesia excludere, sed ex intentione habituali omnes includere. Tertio modo (d) scilicet modo medio valet illi, cui per orantem specialiter applicatur ; non enim valet ei specialissime, patet ex primo membro. Sed nec praecise valet sibi generalissime, sicut cuicumque ; tunc enim frustra in Ecclesia essent speciales orationes assignatae, aliae pro vivis, aliae autem pro mortuis, et iterum pro vivis aliis, et aliis, puta benefactoribus, amicis, et aliis, ut patet in orationibus in Missali Romano pro diversis assignatis personis, et statibus, vel congregationibus. Frustra, inquam, essent istae specialiter assignatae, quia non plus valerent illis, quam generaliter cuicumque in Ecclesia.