De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(b) De primo est sciendum. Hic Doctor praemittit primo, quod inter opera meritoria oratio habet magis rationem meriti applicabilis alteri, quia ipsa de ratione sui formaliter loquendo est piscativa Dei, et reconciliativa rei Deo, et hoc illius rei, pro quo ipse orans specialiter offert. Licet enim sint aliqua opera magis meritoria facta in charitate, quam oratio, puta dilectio Dei in se, et dilectio proximi in ordine ad Deum, tamen aliquod opus factum in charitate ex sua ratione formali est magis placativum Dei, et reconciliativum rei, sicut est oratio, qua quis formaliter orat Deum, vel pro se, vel pro alio, aliqua tamen opera facta in charitate sunt virtualiter magis placativa, sicut dilectio Dei intensa in se. Et est simile de dilectione culpae formali et virtuali, dicitur enim culpa deleri formaliter per poenitentiam, et dicitur aliquando deleri virtualiter, puta per intensam dilectionem Dei, ut patet a Doctore in 4. d. 14. q. 2.
(c) Uno modo. In proposito ergo meritum Sacerdotis celebrantis, et specialiter oratio ipsiusin triplici gradu potest valere alicui : Primo specialissime, et sic semper valet oranti, quando est in gratia. Sic tamen intelligendo, quod talis oratio sit actu elicita cum debitis circumstantiis, vel quod sit elicita in virtute alicujus actus prioris debite circumstantionati, quia tunc talis actus elicitur a voluntate habente charitatem secundum inclinationem ipsius charitatis, ut patet a Doctore in 2. dist. 7. et actus elicitus a charitate semper est meritorius, ut patet a Doctore, in 1. dist. 17. et supra in quodlib. quaest. 17. Et hoc est quod dicit Doctor, quod oratio semper valet oranti, quando est in gratia, quia tunc habet motum animi bonum, et elicit opus bonum. Iste motus animi, id est, bona intentio, et illud opus, elicitum secundum intentionem bonam, non sunt ita meritoria
alteri, pro quo quis oret, sicut ipsius orantis. Patet, quia charitas magis inclinat ad actum meritorium respectu illius in quo est, quam respectu alterius, et habens charitatem magis tenetur velle sibi bonum meritorium, quam alteri, ut satis patet a Doctore, in tertio, distinct. 29. et vide quae ibi exposui. Et hoc est quod dicit hic, nec potest iste ordinata voluntate, sic illud opus alteri dare, quod non sit sibi meritum, quia magis tenetur ex charitate diligere seipsum quam alium, nam prima radix meriti primo consistit in affectione justitiae, non ut moderativa affectionis commodi, id est, quod prima radix meriti primo consistit in dilectione Dei in se et propter se, ut patet a Doctore in tertio, distinct. 18. et vide quae prolixe ibi exposui ; et sicut tenetur quilibet diligere Deum gratuite pro aliquando, ut patet a Doctore distinct. tertii, sequitur quod etiam tenetur actu reflexo velle se diligere Deum, et quomodo hoc vide Doctorem in tertio, distinct. 28. et 29 et magis tenetur se velle diligere Deum meritorie, quam proximum velle diligere Deum, ut patet in tertio dist. 29. Sequitur ex hoc quod quilibet tenetur magis velle sibi quae ad dilectionem Dei in se in hac vita, et ad perfectam fruitionem in alia acquirendam valeret, et per consequens magis tenetur velle actum bonum a se elicitum esse sibi meritum, quam alteri, imo forte non posset dare alteri, privando se illo, quin esset peccatum. Secundo ergo perfectam charitatem debet actum bonum primo velle esse sibi meritum, et magis velle esse sibi meritum, et post alteri, et ideo multi ex ignorantia peccant, dicentes volo quod tale opus meum factum in charitate praecise valeat pro te.
Secundo, oratio celebrantis potest intelligi valere generalissimo, et hoc modo valet toti Ecclesiae, sic intelligendo, quod orans non debet aliquem de Ecclesia excludere, supple a merito orationis, sed ex intentione habituali debet velle valere omnibus de Ecclesia, et de hoc vide quae notavi, in tertio, distinct. 28. et 30.
(q) Tertio modo. Oratio celebrantis potest intelligi valere quodam modo medio inter modum specialissimum et generalissimum, puta quod quis velit eam valere, non tantum sibi, qui est modus specialissimus, nec tantum toti Ecclesiae, qui est modus generalissimus, sed specialiter velle valere alicui de Ecclesia, id est, quod quamvis vellet orationem sibi valere, et etiam toti Ecclesiae, adhuc potest illam orationem specialiter valere alicui personae determinate in Ecclesia, ita quod talis oratio valeat illi personae, non tantum quia est membrum Ecclesiae, pro qua Ecclesia offertur talis oratio, sed quod etiam valeat sibi specialiter, quia specialiter offertur pro illa persona, sive quia determinate applicatur illi personae, aliter in Ecclesia frustra essent speciales orationes assignatae, alia pro vivis, alia pro mortuis, etc.