Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Vide auctores citatos quaest. antecedent.
Juxta hoc quaeritur : Utrum Deus permittat mala fieri ? Quod non, videtur, quia si sic, aut volendo, aut nolendo ; si volens permittit mala fieri, igitur est malus ; si nolens, ergo est impotens.
Item, si sic, aut igitur ille. actus voluntatis, quo permittit, est actus rectus, vel reflexus ; si rectus, igitur vult malum fieri, vel non vult; si vult, igitur est malus ; si nolit, igitur non erit aliquod malum ; si est actus reflexus, talis erit super actum rectum, et de illo actu recto quaero, quis est ? aut scilicet velle, vel nolle ? et tunc ut prius.
Contra, Augustinus in Ench. Miro modo non fit contra ejus voluntatem, etc.