De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(e) Habet. ergo articulus iste difficultatem. Doctor affirmative ponit unam conclusionem, quae talis est: Bonum quod debetur merito orantis applicato duobus, non tantum valet uni soli, quantum valeret si illi soli applicaretur. Sive sic loquendo praecise de merito celebrantis, quod non applicatur Ecclesiae, nec sibi oranti, sed quod praecise applicatur alteri, sicut dictum est de merito, tertio modo, sive de merito medio modo, tale meritum Missae applicatum duobus non tantum valet uni soli, quantum si illi soli applicaretur, et patet. Certum est enim quod meritum ipsius celebrantis est finitum, et per consequens secundum plenam justitiam sibi debetur bonum finitum, puta si tale meritum sit intensum ut quatuor, sibi praecise correspondet bonum intensum ut quatuor, et si bonum esset ut sex, tunc secundum plenam justitiam non esset adaequatum illi merito, sed excederet.
Tota ergo vis istius articuli, an bonum, quod adaequate debetur merito celebrantis, sit praecise tantum bonum uni, quando Missa celebratur pro illo, sicut quando celebratur pro duobus, et patet quod si totum meritum celebrantis est applicatum uni, totum bonum correspondens adaequate illi merito debetur illi soli ; et si totum meritum celebrantis esset aeque applicatum duobus, sicut uni, statim sequitur quod minus bonum deberetur duobus quam uni ; patet, quia uni debetur bonum ut quatuor (ut dixi), et si etiam alteri sit applicatum, deberetur sibi bonum ut quatuor, et non praecise idem bonum, quod deberetur primo, quia idem bonum numero non potest simul esse in pluribus ; ergo erit aliud bonum ut quatuor, debitum uni, et aliud bonum ut quatuor, debitum alteri, et sic ista duo bona conjuncta simul sunt majus bonum quam unum solum seorsum sumptum, quia illa plura conjuncta sunt bonum ut octo, et unum eorum est tantum bonum ut quatuor, et per consequens Missa plus valeret dicta pro duobus, quam pro uno tantum, sed dicta pro duobus valet ut octo ; ergo dicta pro uno tantum valebit ut octo, quod est contra praesuppositum, quia suppositum est, quod Missa tantum valeat ut quatuor, et posito quod uni valeret ut octo, tunc ut dicta pro duobus valebit, ut 16. et pro tribus, ut 24. et sic ascendendo ; ergo nunquam tantum valebit dicta pro uno illi uni, quantum valet dicta pro pluribus, quod tamen est impossibile, scilicet quod valeat pluribus quam uni, loquendo de bono, quod adaequate correspondet merito celebrantis, quia si magis bonum corresponderet dictae pro pluribus, tunc bonum non esset adaequatum merito Missae, et hoc est quod dicit Doctor in ratione et confirmatione sequente.
(f) Diceretur ad majorem. Hic recitat unam responsionem Praepositivi, qui dicit quod merito aequali tam secundum intensionem, quam secundum extensionem debetur bonum aequale, scilicet intensive et extensive. Sed in proposito quando quis simul pro duobus aeque devote orat, sicut pro uno, licet sit meritum aequale secundum intensionem, tamen est majus secundum extensionem, quia pluribus applicatur, et ideo debetur bonum aeque intensive.
(g) Similiter respondetur ad primam majorem, ubi dictum est quod merito certi gradus correspondet bonum determinatum ad certum gradum, dicit quod verum est uniformiter accipiendo utrobique, etc. Licet ergo sit majus extensive quando pluribus communicatur, et minus extensive quando paucioribus, tamen intensive non minuitur, nec augetur, quia si esset bonum communicatum decem, essent decem bona aequalia secundum intensionem. Hoc declaratur primo sic, quia bonum spirituale proportionatur spiritui, id est, eodem modo se habet spiritus, cum ergo spiritus sit ubique totus, et non communicetur per partes, cum sit indivisibilis, ergo similiter bonum spirituale communicatur sine sui divisione, et ita non diminuitur, licet pluribus communicetur.