De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
.(k) Ad illa in contrarium. Nunc Doctor solvit instantias factas contra conclusionem.
Ad primam de spiritu et bono spirituali concedit similitudinem quoad hoc, quod sicut spiritus non est divisibilis in plures partes, cum non habeat quantitatem molis, ita nec bonum spirituale. Concedit etiam quod sicut idem spiritus numero non potest esse in pluribus corporibus, ita nec idem bonum spirituale potest esse in pluribus potentiis volitivis. Et ultra sequitur quod si plures spiritus, sive plures animae possent esse in una anima, illa esset perfectior qualibet earum, ita plura bona spiritualia erunt majus bonum intensive, quam unum solum, et sic argumentum nihil concludit.
(1) Contra, saltem bonum spirituale non communicatur per partes, etc.
Respondet Doctor quod licet unum bonum spirituale quantumcumque intensum non sit realiter divisibile in plura bona, cum non habeat partes et paries, potest tamen intelligi dividi in plura bona secundum aequivalentiam, puta si sit bonum intensum ut octo, et sint quatuor bona intensa ut duo ; illa quatuor bona aequivalent bono ut octo, quia in illis sunt tot gradus bonitatis, quot sunt in illo uno bono. In proposito, tanto merito debetur adaequate tantum bonum, illud in se dividi non potest, sed tamen illi bono aequivalere possunt plura bona minora, et ita ipsum potest dividi non in se, sed in valore, dum pro ipso diversa bona minora distincta redduntur, et sic posito quod quis celebret Missam pro decem, et merito celebrantis correspondeat adaequate bonum intensum ut viginti, tunc reddentur decem bona illis decem, quae aequivalent bono intenso ut viginti, et si meritum Missae tantum applicaretur uni, tunc illi redderetur bonum ut viginti.
(m) Contra exempla ista prius posita instatur per alia exempla, quia non aeque possum portare duo aequalia sicut unum,ergo nec similiter merito Missae correspondent plura bona aequalia sicut unum, quia sicut plura pondera aequalia faciunt pondus majus excedens virtutem ferentis, ita plura bona aequalia faciunt majus bonum excedens bonum adaequatum merito.
Si dicatur, quod licet in movendo localiter non aeque potest agens in plura
et in pauciora, quia non aeque perfecte potest movere localiter plura pondera aequalia quam pauciora, tamen in alterando potest simul plura passa aeque tamen approximata, ita perfecte alterare sicut unum illorum.
Dicit Doctor, distinguendo de motu, quia aliquis est motus talis, secundum quem necessario totum corpus quod movetur, simul secundum omnes sui partes movetur, hoc est, non prius una pars quam alia, sicut est motus localis ; quando enim aliquod corpus localiter movetur, omnes partes simul moventur ; quando enim coelum movetur in illo tempore, in quo incipit motus, omnes partes coeli simul moventur.
(n) Si enim moveretur una pars continui, alia non mota solveretur continuitas, patet, quia si aliquod corpus moveretur localiter, et simul omnes partes non moverentur localiter, sed una pars praecise moveretur localiter, certum est quod non posset moveri, nisi divideretur ab aliis partibus, et sic solveretur continuitas.
(o) Alius est motus, quo non est necessario totum secundum omnes partes simut moveri, ut est motus alterationis. Patet, quia aliquod corpus prius alteratur secundum unam partem quam secundum aliam, prius enim calefit secundum unam partem quam secundum aliam.
(p) Mobile etiam. Hic etiam distinguit de mobili quoad adaequationem virtuti moventis, quia quoddam est unum mobile numero, quod sic adaequatur virtuti moventis, quod simul non posset movere majus, aut aliquod mobile minus mobili adaequato, et tale potest simul moveri, sic intelligendo, quod si mobile adaequatum sit ut octo, et sint duo mobilia, quorum utrumque sit ut quatuor, posset agens utrumque movere, quia illa duo simul sumpta non excedunt mobile adaequatum.
(q)Est ergo aliqua differentia inter motum localem, etc. Si enim aliqua pars continui esset mobile adaequatum moventi, tunc per se posset moveri localiter, quod non continget, nisi solveretur continuitas, ut supra patuit. Sed in motu alterationis aliqua pars ipsius mobilis potest esse mobile adaequatum moventi tantae virtutis, sic quod simul non movebitur nisi tanta pars. Patet, quia ignis non simul alterat totum aerem, sed primo et adaequate alterat tanquam partem, qua alterata successive possunt aliae alterari.
(r) Sed utrobique, etc. Vult ergo Doctor quod habens mobile adaequatum ut octo, ita quod intelligatur sibi adaequari, sic quod etiam minimo conatu possit illud movere, tunc non posset majus movere, et potens movere ipsum aeque faciliter totum movet, sicut et quamlibet partem ejus in eo realiter contentam, quia ponitur quod totum sit adaequatum moventi etiam secundum minimum conatum, et per consequens totum est aeque mobile, sicut quaelibet pars ejus. Si etiam pars mobilis accipiatur pro mobili minori, quod non sit pars mobilis adaequati, ad mobile adaequatum est aeque simul mobilis, sicut mobile minus, non sic intelligendo, quod si mobile adaequatum sit ut octo, et mobile minus sit ut duo, quod non est realiter pars ejus, possit utraque aeque simul movere. Sed sic debet intelligi, quod si mobile adaequatum sit ut octo,
tunc sint tria mobilia, quorum duo sint ut sex, et aliud sit ut duo, quod aeque simul movebit illa tria, sicut unum illorum, quia illa tria simul sunt mobile adaequatum etiam respectu minimi conatus.
(f) Ad exempla illa. Nunc Doctor respondet ad illa exempla de voce et de lumine. Hoc patet in exemplis, lux enim, et sonus, et similia quantum est de se multiplicant se sphaerice ; et dicit quantum est de se, quia forte propter impedimentum non possent se multiplicare sphaerice, hoc est tantum illuminabitur medium secundum unam partem ejusdem sphaerae circa candelam, sicut secundum aliam, et sic totum illud sphaericum aeque simul illuminatur, sicut quaelibet ejus pars, et omnes partes illius sphaerici aeque simul illuminantur, sicut quaelibet seorsum sumpta propter rationem supra positam. Sed si accipiatur alia sphaera remotior a lumine candelae ambiens primam sphaeram, illa non aeque illuminatur sicut prima.
Si dicatur, quod hoc ideo est, quia est remotior, nam si esset aeque propinqua, aeque simul illuminaretur ; in proposito, personae, quibus applicatur bonum Missae sunt aeque praesentes. Respondet Doctor quod duo mobilia, sive passa, aeque approximari eidem moventi, sive agenti, necessario includit illa mobilia, etc. Vult dicere, quod talia mobilia aeque approximata si esset possibile, quod simul illuminarentur non se haberent, ut duo mobilia adaequata, quia hoc esset impossibile, sed se haberent, ut duo mobilia partialia realiter, vel aequivalenter contenta in uno adaequato, ut supra expositum est. Sed in proposito illi duo pro quibus oratur non sunt partes unius nec realiter, nec aequivalenter quod sit susceptivum adaequatum boni reddendi virtute orationis, sed utrumque per se susceptivum adaequatum.