De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Sacerdotem posse applicare virtutem sacrificii his vel illis, probat ex duobus Iocis Augustini, et ex congruentia, quia in familiis bene ordinatis, ipse Dominus per se non distribuit singulis, sed aliis id committit. Solvit salis clare duas rationes in contrarium allatas.
De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae bonum, quod debetur Ecclesiae, vel alicui in Ecclesia virtute sacrificii. Secundo, si sacerdos potest illud bonum applicare pro libito voluntatis suae. Tertio, si valet isti aeque, quando applicatur sibi et aliis, sicut si sibi soli applicaretur.
De primo (a), videtur quod non, quia instrumentum non habet virtutem applicandi actionem vel effectum actionis ; agentis enim principalis est applicare virtutem et actionem ; nunc autem sacerdos, quantum ad virtutem sacrificii, est mere instrumentum, quia organum inanimatum. Licet enim sit organum vivum, quantum ad meritum personale in celebrando, quia sic mereri est ejus inquantum in se vivit vita gratiae, tamen quantum ad illud bonum, quod debetur virtute sacrificii, est organum praecise ratione ordinis, et aeque provenit effectus iste virtute sacrificii, etiamsi minister in se non vivat vita gratiae ; ergo, etc.
Secundo sic : Bonum, quod non debetur isti, non habet iste jus alii assignandi vel applicandi ; bonum, quod debetur virtute sacrificii, non debetur sacerdoti inquantum celebrans, sed tantum ipse est nuntius offerens petitionem Ecclesiae, et bonum, quod virtute sacrificii debetur, non sibi debetur, quia eadem esset virtus sacrificii, si ipse esset in mortali peccato.
Dico tamen, quod in potestate sacerdotis celebrantis est aliquo modo applicare virtutem sacrificii, quod probatur duplici auctoritate : Augustinus in Enchirid. 89. vel 77. Non est negandam defunctorum animas relevari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur ; ergo offerens potest applicare illis sacrificium, et illae per hoc poterunt relevari.
Idem in sermone de Cathedra sancti Petri : Ostendam, inquit, qua ratione animas defunctorum juvare possunt, adhibeant pro eis Sanctorum preces, et sacerdotali eos prosecutione Domino commendent. Juvantur ergo animae per hoc, quod sacerdos pro eis applicat virtutem sacrificii.
Ad hoc etiam est congruentia una, quia ubi in domo aliqua aliquod bonum est distribuendum diversis secundum eorum exigentiam vel indigentiam, rationabile est quod Dominus domus non immediate singulis distribuat, sed talis distributio alicui, vel aliquibus certis ministris in domo committatur. Ita videtur regulariter in familiis ordinatis ; aeque ergo, vel magis debet ita esse in domo Dei, quae est Ecclesia, quod bonum ibi virtute sacrificii communicandum, non solum Deus distribuat, sed aliquis minister in
Ecclesia ; nulli autem magis convenire potest in Ecclesia quam Sacerdoti sacrificium offerenti, cui sicut convenit determinare intentionem suam, pro quo specialiter offerat, sic convenit sibi dispensatorie vel dispositive determinare, cui virtute sacrificii bonum quod impetratur reddatur.
Ad illa (b) quae probant quod nullo modo conveniat Sacerdoti applicare virtutem sacrificii.
Ad primum dico (c), quod licet bonum, quod impetratur virtute sacrificii, non impetretur virtute meriti personalis Sacerdotis, sed virtute meriti Ecclesiae, in cujus persona fit oblatio, et ob cujus gratiam oblatio acceptatur. et ideo quoad hoc, scilicet tale bonum sic impetrandum, Sacerdos, licet sit mere organum, tamen ratione ordinis habet gradum notabilem in Ecclesia, propter quem sibi convenit offerre, et oblationis virtutem determinare, et in hoc non est praecise organum, sed minister et dispensator.
Ad secundum dico (d), quod si bonum reddendum virtute sacrificii non debeatur sacerdoti pro se, debetur tamen Ecclesiae secundum ejus distributionem, quia ipse ex ordine suo est nuntius sponsae ad sponsum offerens petitiones specialiter pro determinatis personis, et ita dispensatorie vel dispositive determinans eis illud, quod pro talibus petitionibus reddetur.