De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De primo, etc. Hic Doctor videtur expresse tenere quod Sacerdos potest aliquo modo applicare virtutem sacrificii certae personae, et per consequens bonum correspondens virtuti sacrificii, sive bonum correspondens merito, quod habetur virtute sacrificii, quod bonum debetur Ecclesiae, potest certae personae aliquo modo applicare, et hoc probat duabus auctoritatibus, quae patent in littera. Probat etiam quadam congruentia, nam ubi in domo aliqua aliquod bonum est distribuendum diversis, etc. aeque ergo, vel magis debet esse ita in domo Dei, quae est Ecclesia, etc. nulli autem magis convenire potest in Ecclesia, quam Sacerdoti sacrificium offerenti, etc. ex quo enim potest Sacrificium offerre pro ccrta persona, ita videtur quod bonum, quod debetur virtute sacrificii, possit applicare certae personae dispositive tamen communicando illud ; solus enim Deus effective communicat tale bonum, sed Sacerdos distributive, ex hoc quod producit quamdam dispositionem ad tale bonum communicandum, quae dispositio est oblatio sacrificii pro certa persona, quia credendum est quod Deus ordinaverit dare aliquod bonum virtute sacrificii illi personae, pro qua Sacerdos offert illud.
(b) Ad illa quae probant, etc. Nunc Doctor solvit duas rationes factas in principio articuli, quibus probat partem negativam, quarum prima est, scilicet, quia instrumentum non habet virtutem applicandi actionem, vel effectum actionis ; et patet, quia instrumentum, proprie loquendo de instrumento, nullo modo atttingit effectum principalis agentis, ut patet in 4. dist. 1. q.i. et 4. et ultra, quia principale agens utitur instrumento, et non e contra, idco principali agenti convenit applicare effectum, qui habetur actione instrumenti ; sed Sacerdos in Ecclesia respectu boni quod debetur virtute sacrificii, est tantum instrumentum, quia hoc convenit sibi praecise ratione ordinis.
(c) Ad primum dico. Respondet Doctor quod licet bonum, quod impetratur virtute sacrificii, non impetretur virtute meriti personalis Sacerdotis, sed virtute meriti Ecclesiae.
Secundo sic arguit, quia bonum quod non debetur isti, non habet iste jus alii assignandi vel applicandi ; patet, quia tale non est in sua potestate. Sed bonum, quod debetur virtute sacrificii, non debetur Sacerdoti inquantum celebrans, quia ut sic, est tantum nuntius offerens petitionem Ecclesiae, et bonum quod debetur virtute sacrificii, non debetur sibi, patet, quia eadem esset virtus sacrificii, si ipse esset in mortali peccato.
(d) Ad secundam dico. Dicit Doctor quod etiamsi bonum reddendum virtute sacrificii non debeatur Sacerdoti pro se, debetur tamen Ecclesiae secundum ejus distributionem, etc. Et vult breviter dicere quod meritum sacrificii tantum ad Ecclesiam pertinet, ita quod oblatio sacrificii dicitur praecise meritoria, pro quanto talis oblatio fit in persona Ecclesiae, et sic bonum correspondens tali merito, est bonum debitum Ecclesiae, et Sacerdos celebrans non est causa, nec effectiva, nec dispositiva respectu meriti Ecclesiae, nec aliquo modo causa respectu boni,ut debiti Ecclesiae, quia tale bonum praecise debetur Ecclesiae,pro quanto oblatio sacrificii fit in persona Ecclesiae, quia enim Deus acceptat Ecclesiam ut sponsam, ideo acceptat oblationem sacrificii factam in persona Ecclesiae,
pro qua oblatione obligat se Deus, ex sua tamen mera voluntate, velle dare tantum bonum. Tamen Sacerdos, quia minister Ecclesiae potest dispensative, sive dispositive bonum debitum Ecclesiae specialiter applicare certae personae, vel certis personis, et quantum ad hujusmodi dispensationem non dicitur Sacerdos praecise instrumentum Ecclesiae, sed minister et dispensator boni debiti Ecclesiae virtute sacrificii, sive virtute oblationis sacrificii, quam talis Sacerdos offert in persona Ecclesiae ; quia ergo habet specialem gradum in Ecclesia, scilicet gradum sacerdotalem, quo in persona Ecclesiae potest offerre sacrificium, ideo dispensatorie potest etiam applicare illis personis, pro quibus in persona Ecclesiae offertur sacrificii bonum, quod debetur Ecclesiae virtute talis oblationis factae in persona Ecclesiae.