De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Haec littera continet aliquot dicta. Primam, obligatus celebrare pro una intentione, si applicuerit eam ad alios, dubium est an tenet. Nihil resolvit, et rationes et auctores stant ab utraque parte, verius puto, licet peccaret offerens pro aliis, ab his quibus debeat, applicationem tamen valere, alioquin administratio Sacramentorum facta quibus non debes, vel contra Superiorum mandata, non teneret. Secundum, applicatio pro ipso celebrante et pro Ecclesia in communi non subsunt determinationi ministri, bene tamen applicatio media pro aliquo, vel aliquibus specialiter. Constat ex Augustino allato et praxi, ac traditione Ecclesiae. Tertium, ista applicatio media aliquando fit ab Ecclesia instituente, ut Parocbi offerant pro suis Parochianis, et alii Sacerdotes pro aliis juxta suas fundationes. Quod vero Ecclesia hoc possit, probat ex Hieronymo. Quartum, applicatio debetur ex justitia iis, qui conferunt ad sustentationem celebrantis. Quintum, obligatus celebrare pro aliquibus, potest secundaria intentione, id est, pro aliquo gradu longe inferiori, applicare pro aliis. Movet duo dubia,
et non resolvit ; primum, an prius parentibus quam Parochianis applicanda Missa ? Secundum, an potius mortuis quam vivis, et peccatoribus quam justis ?
De secundo (e) autem in isto articulo, scilicet an possit pro libitu distribuere bonum debitum virtute sacrificii, ita scilicet quod hoc bonum specialiter reddatur illi, cui ipse specialiter applicat virtutem sacrificii, diceretur quod non ; sed ad hoc, quod applicatio sua habeat effectum, oportet quod eam faciat secundum beneplacitum Dei, quia ipse solus est dator illius boni, et secundum suum proprium beneplacitum ; non ergo dabitur illi, cui Sacerdos applicat, nisi Sacerdos in applicando conformet se voluntati datoris.
Contra hoc, nullam videtur ille habere auctoritatem applicandi vel assignandi aliquod bonum alicui, cujus applicatio nunquam tenebit, nisi fiat secundum voluntatem alterius, de qua iste regulariter non potest habere certitudinem. Sed Sacerdos celebrans non potest habere certitudinem determinatam de voluntate divina, cui velit dare bonum reddendum virtute sacrificii, quia nec regulariter hoc Deus revelat in speciali, nec ex Scriptura habetur doctrina de hoc, nisi multum remota et universalis, quae non sufficit ad sciendum voluntatem divinam in speciali respectu hujus personae, vel illius ; ergo si nunquam applicatio lacta per Sacerdotem haberet effectum, nisi esset facta secundum beneplacitum divinum, sequeretur quod Sacerdos nullam haberet auctoritatem applicandi virtutem sacrificii, nisi multum in universali.
Potest ergo. dici (f) quod ubi habetur doctrina certa de applicatione, ibi est sic facienda, ita scilicet quod si contrarium fiat, forte nec ei cui applicatur, valet, et applicanti nocet, quia peccat. Cum autem oratio possit (ut dictum fuit in principio primi articuli) alicui tripliciter applicari scilicet specialissime, generalissimo, et modo medio inter ista, scilicet specialiter, licet non specialissime. Prima autem applicatio determinata est, quia semper fit ipsi oranti. Secunda etiam determinata est, quia semper fit toti Ecclesiae ; et has duas determinationes facit regula charitatis, quae debet esse potissime ad seipsum, et generaliter ad omnem proximum. Tertia applicatio, scilicet media, aliquando ut determinata est ex institutione sive ordinatione Ecclesiae, quae in diversis parochiis instituit diversos Sacerdotes Parochiales, qui tenentur officiare Ecclesias, et celebrare specialiter pro suis parochianis ; consimiliter in diversis collegiis partialibus sunt diversi Sacerdotes instituti ad offerendum sacrificium altaris, et specialius semper pro illis, qui sunt in tali collegio. De hoc potest accipi illud 7. q. I et notat Hieronymus ad Rusticum monachum : In apibus princeps unus, grues sequuntur unam. Roma autem condita duos fratres reges simul habere non potuit. Et sequitur, singuli Ecclesiarum Episcopi, singuli Archidiaconi, et omnis Ecclesiasticus ordo suis rectoribus regitur. Haec ille. Nec tantum requiruntur rectores in Ecclesia ad correctionem faciendam, sed ad reconciliationem faciendam peccatorum per orationem Ecclesiae, et hostiam salubrem.
Similiter videtur determinari applicatio ex justitia, et hoc illis, qui provident, vel providerunt ministris de necessaria sustentatione. Hoc modo multi dolaverunt Monasteria et Ecclesias solemnes collegiatas, vel minores Ecclesias, ad hoc ut ministri in talibus Ecclesiis tenerentur celebrare pro illis, et pro illis pro quibus ipsi intendebant eos obligare. Et est obligatio rationabilis, ut qui recipit eleemosynas temporales refundat pro eis suffragium spirituale orationis et oblationis, sicut de temporali beneficio refundendo pro spirituali beneficio praedicationis, ait Apostolus I. Cor. 9. Si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est si carnalia vestra metamus? quasi diceret, non. Ex quo ergo licitum est, imo rationabile, quod eleemosyna requirat orationem, ille, qui cum eleemosyna sua imponit obligationem orandi pro se, rationabiliter facit, et ita ista eleemosyna ad quemcumque succedentem semper transit cum onere sibi imposito ; nullus tamen praesumitur se, et suum collegium sic alicui obligare, quod non posset de caetero alteri aliqua suffragia committere vel promittere, et ita praesumitur obligatio fieri secundum intentionem obligantis, praecise tamen secundum notulam, licet non sit haec obligatio nisi promissoria.
Isti vero, quorum orationes et oblationes sunt sic determinatae caeteris personis, non possunt eas pro libitu aliis applicare, quia facerent injustitiam subtrahendo debitum illis, quibus jam sunt obligati, et intelligo si applicarent aliis, ita specialiter sicut ipsis, et hoc aliis quibus non aeque obligantur, si quidem illa applicatio medio modo potest habere multos gradus. Exempli gratia, ponantur tres, et semper ipsa plus valet ei, cui fit in priori gradu, puta si quis sic intendat, quod quantum potest oblatio valere alicui alii ab offerente, tantum va--leat ipsi A, et tunc post ipsum A, quantum valere potest alicui alteri, valeat ipsi B, et post B ipsi C, et hoc sive per A intelligatur una sola persona, sive multae, pro quibus vult in eodem gradu orare. Esto igitur, quod ex ordine Ecclesiae, vel ex beneficio recepto, tenetur quis offerre medio modo, et hoc in primo gradu pro uno, non praejudicat tamen illi, si medio modo in secundo gradu offerat, vel applicet virtutem oblationis alii, et in tertio gradu tertio, et sic de quibuscumque gradibus, quia nunquam applicatio facta in gradu posteriori subtrahit aliquid illi cui facta est in gradu priori.
(g) Cui autem fieri debet applicatio, et in quo gradu, dubium est, an scilicet curatus debeat prius applicare oblationem suo parochiano, quam patri vel matri. Videtur enim quod de lege naturae obligatur parentibus, et illi legi praejudicare non potest positiva obligatio, nec quisquam recipiens obligationem debet velle sibi sacerdotem obligari contra rectum ordinem legis naturae, et ita interpretandum est, quod nunquam voluit sacerdotem sibi sic obligari, quin posset libere reddere semper patri et matri illud in quo eis tenetur.
Sed contra, pater et mater si sint parochiani alterius sacerdotis, habent eum obligatum ad orandum pro se sicut pro subditis, et videtur quod obligatio ista spiritualis filiationis praevaleat quantum ad efficaciam.
(h) Alii autem sunt Sacerdotes in Ecclesia non habentes Curam, nec etiam Cappellaniam, vel Praebendam, ratione cujus sit eorum oblatio applicata certae personae, vel certis personis, et tales magis possunt libere pro suo beneplacito applicare ; debent tamen applicationem suam conformare beneplacito summi Sacerdotis, quantum possunt de iIIo verisimiliter conjicere veI concipere, quod difficile quandoque est percipere in speciali de hac persona, vel iIIa. Probabilius autem concipitur magis in communi, puta parentibus, benefactoribus, principibus et praelatis, juxta illud Apostoli I. ad Timot. 2. cap. Obsecro ergo primo, etc. Pro mortuis etiam juxta illud 2. Machab. 12. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare.
Et adhuc sistendo etiam sic in communi, dubium est, quibus debet offerens medio modo applicare beneficium, et hoc in gradu priori, et quibus in gradu posteriori, nam in aliquibus est major indigentia, sicut in mortuis, qui non possunt pro se mereri quam in vivis, et in peccatoribus quam in justis, qui per gratiam propriam quam habent, possunt mereri, non sic peccatores, et magis indigenti videtur justum prius subvenire, tamen ex alia parte videtur major utilitas. Utilius est enim viatori gratiam augeri, et ex consequenti merita, quam mortuo solam poenam remitti, ubi non augetur gratia nec crescunt merita. Videtur etiam quis magis obligatus fratri suo existenti in charitate quam peccatori, qui nec Deum diligit, nec a Deo diligitur, sicut justus, et debeo magis diligere eum, quem Deus diligit, et qui Deum diligit, quam illum qui contrario modo se habet. Tutius ergo videtur applicationem facere generalem talem : Digneris, Domine, oblationem istam specialiter acceptare pro illis pro quibus nosti me teneri specialiter offerre, et in illo gradu in quo nosti me teneri pro eis. Et si in speciali determinetur ad aliquem, vel aliquos, tutius est, quod fiat sic sub conditione si tibi placet.