De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(e) De secundo autem in isto articulo. Nota quod in isto articulo Doctor dubitative loquitur, ex una parte videtur tenere quod Sacerdotes in Ecclesia non habentes Curam, nec Cappellaniam, et hujusmodi, quod possint applicare bonum ad libitum, et ex alia parte videtur tenere, quod non ad libitum, sed tantum ad beneplacitum Dei, quia ipse plus est dator illius boni. Et contra hoc secundum arguit Doctor, quia tunc Sacerdos nullam applicandi bonum alicui posset habere auctoritatem, quia celebrans non potest habere certitudinem determinatam de voluntate divina, cui ipsa velit dare bonum reddendum virtute sacrificii, quia nec regulariter hoc Deus revelat, cui scilicet in speciali velit dare tale bonum.
(f) Potest ergo dici. Hic Doctor ponit duas conclusiones : Prima est, quod ubi habetur doctrina certa de applicatione talis boni, ibi applicatio est sic facienda est, quod si contrarium fiat, forte nec ei cui applicatur valet, et applicanti nocet, quia peccat. Cum autem oratio possit (ut dictum fuit in principio primi articuli) alicui tripliciter applicari, scilicet specialissime, generalissime, et modo medio inter ista, scilicet specialiter, licet non specialissime, sic in proposito, bonum, quod debetur Ecclesiae potest tripliciter applicari, scilicet specialissime, generalissime et specialiter. Primis duobus modis tale bonum semper intelligitur applicatum, nam oblatio sacrificii facta a Sacerdote in persona Ecclesiae est meritoria boni debili Ecclesiae, et virtute talis oblationis bonum debetur Ecclesiae, et tale bonum semper intelligitur applicatum toti Ecclesiae ; secundo, ipsi celebranti ; tertio illis pro quibus Sacerdos in persona Ecclesiae offert sacrificium, non quod idem bonum numero detur toti Ecclesiae, et celebranti, et aliis, sed sic debet intelligi, quod quando Sacerdos celebrat, et offert sacrificium in persona Ecclesiae, debet illud offerre pro tota Ecclesia, et pro se, et pro aliis, et tunc Deus communicat bonum debitum toti Ecclesiae, et aliquod ipsi Sacerdoti, et aliquod alii personae, pro qua offert. Prima ergo applicatio et secunda respectu boni debiti Ecclesiae semper est determinata, et tertia applicatio videtur aliquando determinata ex institutione Ecclesiae, aliquando non. Primo modo videtur ista determinatio esse ex hoc, quod Ecclesia in diversis
Parochiis instituit diversos Sacerdotes, qui tenentur officiare Ecclesias, et celebrare specialiter pro suis Parochianis, sic quod eis applicent non tantum bonum Ecclesiae, ut supra dixi, non specialissime, nec generalissime, sed specialiter, sed etiam quod debetur merito personali non specialissime, nec generalissime, sed tantum specialiter, sive in modo medio, et sic patet littera.
(g) Cui autem fieri debet applicatio, etc. Dicit Doctor quod de lege naturae videtur magis obligari parentibus, et illi legi praejudicare non potest positiva obligatio, nec quisquam recipiens obligationem debet velle sibi Sacerdotem obligari contra rectum ordinem legis naturae, et ita interpretandum est, quod obligans Sacerdotem, nunquam voluit Sacerdotem sibi sic obligari, quin Sacerdos possit libere reddere semper patri et matri illud in quo eis tenetur. Posito etiam quod Pater et mater sint Parochiani alterius Sacerdotis, qui tenetur pro eis offerre sacrificium, sicut pro aliis Parochianis, adhuc videtur dicendum, quod magis teneatur patri et matri, quia jus naturae sic obligat, loquendo tamen de jure naturae large sumpto, ut patet in tertio, distinct. 73.
(h) Alii autem. Secunda conclusio est, quod loquendo de aliis Sacerdotibus non obligatis, modo supradicto, tales, etsi magis possint pro suo libito applicare bonum, etc.