De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Missa non tantum valet virtute sacrificii applicata multis, sicut si uni soli applicantur. Suadetur ut conclusio primi art. num. 2. Per virtutem sacrificii, seu meritum Ecclesiae, intelligit Doctor id quod correspondet oblationi independenter a bono motu celebrantis, quod idem est ac opus operatum, ut constat ex Doctore in initio quaest. num. 2. falluntur ergo, qui dicunt eum sensisse nullum tructum correspondere ex opere opcrato. Explicat quomodo bonum reddendum virtute sacrificii correspondet merito Ecclesiae militantis, et non celebrantis, neque bono contento in Eucharisti praecise, quia hoc est aequale, quando servatur in pyxide ; meritum autem Ecclesiae est finitum, et ideo bonum ei correspondens finitum est, et consequenter, quo pluribus applicatur, eo minus singuli accipient. Et si dicatur, quod missa acceptatur voluntate Christi instituentis, offerentis, et acceptationem dantis, adhuc, meritum finitum erit ;et hoc est fundamentum hujus conclusionis. Vide Doct. 3. dist. 19. et Scholium nostrum ibi ad num. 7. ubi docet etiam meritum Christi non fuisse intrinsece et simpliciter infinitum, quia fuit a principio finito, et pro finitis, et ad finita acceptatum, tamen extensione et extrinsece fuit infinitum, quia a persona infinita, et syncategorematice pro infinitis sufficienter acceptatum est ; et hoc sensu intelligitur extra v. Unigenitus de poenit. et rem.
De tertio (i) autem in isto articulo dici potest, sicut in praecedenti articulo, quod scilicet missa non tantum valet virtute sacrificii applicata pluribus in eodem gradu, sicut si uni soli applicetur. Hoc declaratur simili ratione, qua prius, quia bonum quod debetur virtute sacrificii, correspondet, secundum plenam justitiam, alicui merito in Ecclesia ; illud meritum est finitum, et certi gradus ; ergo sibi secundum justitiam plenam adaequate correspondet bonum certi gratus reddendum, ita quod nihil reddetur virtute sacrificii nisi illud, vel inclusum in illo ; ergo si totum illud reddatur isti, nihil virtute sacrificii reddetur illi, quia quod daretur illi, nec est. istud bonum quod datur isti, nec includitur in illo, ut aliquid ejus, et per consequens ex opposito consequentis, si virtute sacrificii aliquod bonum detur illii, non totum datur isti, quod debetur virtute sacrificii ; daretur autem ei totum in medio gradu, si sibi soli specialiter applicaretur ; ergo, etc.
Ista autem ratio posset habere instantias, quae positae sunt in primo articulo, et consimiliter solverentur.
Sed hic est (k) quoddam dubium speciale, nam ibi patet cui merito finito debet correspondere bonum reddendum, quia merito personali celebrantis. Non ita patet hic, cui merito correspondet bonum reddendum virtute sacrificii. Et dici potest, quod non correspondet praecise bono contento in Eucharistia ; illud enim bonum aequale est, quando Eucharistia servatur in pyxide, et tamen non tunc aequivalet Ecclesiae, sicut quando offertur in Missa, et sive hoc indistincte dicatur oblatio Eucharistiae, sive sit consecratio, sive perceptio, sive oblatio, vel operatio aliqua Sacerdotis in persona Ecclesiae. Ultra ergo bonum contentum in Eucharistia, requiritur oblati Eucharistiae. Ista non est accepta nisi sit offerentis accepti, juxta illud Gen,. 4. Respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus, prius ad Abel, quam ad munera ; et juxta illud Lucae 21. Vidua haec paupercula plures, quam omnes misit, quia ex voluntate magis accepta ; et Gregorius in homil. super illud Matth. 4. Ambulans Jesus, etc. Nec pensat Deus quantum in ejus sacrificio, sed ex quanto deferatur affectu. Unde si Judaeus obtulisset Patri Christum volentem, vel non volentem, non fuisset ista oblatio ita accepta a Patre, sicut quando Christus sponte se obtulit, imo non fuisset accepta, juxta illud Ecclesiast. 34. Qui offert
sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris.
(I) Ex istis patet quod sicut Eucharistia non praecise ratione rei contentae plene acceptatur, sed oportet quod sit oblata, sic nec plene acceptatur oblata, nisi ratione bonae voluntatis alicujus offerentis ; non autem praecise ratione ipsius voluntatis celebrantis, quia hoc pertinet ad meritum personale, non ad virtutem sacrificii, nec immediate ratione voluntatis ipsius Christi offerentis, quia Christus etsi hic offeratur ut contentus in sacrificio, non tamen hic immediate offert sacrificium, juxta illud Hebr. 9. Neque ut saepe offerat semetipsum ; et ibidem : Chr istus semel oblatus est, supple a seipso offerente, alioquin videretur, quod unius Missae celebratio aequivaleret passioni Christi, si idem esset offerens immediate, et oblatus. Certum est autem (m) quod Missa non aequivalet passioni Christi, licet specialius valeat, pro quanto ibi est specialior commemoratio oblationis, quam Christus obtulit in cruce, juxta illud Lucae 22. et I. Cor. c. 2. Hoc facite in meam commemorationem, quia fit Missa tam repraesentando illam oblationem in cruce, quam peream obsecrando, ut scilicet per eam Deus acceptet sacrificium Ecclesiae. Obsecratio etiam communiter fit per aliquid magis acceptum ei, qui rogatur, quam sit sibi supplicatio obsecrantis. Patet in exemplis communiter ; si enim supplico ut per salutem, vel pro salute animae patris hoc mihi facias, suppono tibi magis acceptam esse salutem ejus,
quam supplicationem meam ; unde propter illam acceptam volo supplicationem meam acceptari, et propter quod unumquodque, et illud magis. . Sic ergo patet (n) quod Eucharistia oblata acceptatur non ratione voIuntatis Christi ut immediate offerentis, ratione ergo voluntatis Ecclesiae generalis, illa autem habet rationem meriti finitam, et esto quod acceptaretur ratione voluntatis Christi ut offerentis, hoc est instituentis oblationem, et dantis sibi valorem, et acceptationem, tamen non aequivaleret, nec acceptaretur sicut passio Christi, et ita esset meritum finitum, cui correspondet bonum debitum virtute sacrificii.
Sed cum acceptetur (o) ratione voluntatis generalis Ecclesiae, numquid simul Ecclesiae triumphantis et militantis ? Non videtur, imo istud sacrificium est proprium Ecclesiae militanti, sicut et Sacramentum in quo est sacrificium.
Contra, si est solius Ecclesiae militantis, ergo si nullus viator esset in gratia, virtus sacrificii esset nulla ; et si unus solus esset in gratia, aequaretur merito personali illius. Qualiter etiam modo ad meritum istud concurrit motus illius, qui nihil cogitat de oblatione, cujusmodi est alius a celebrante, nec assistens sibi.
Dici potest, quod est in eo motus vir? tualis, vel saltem habitualis, quo vult Deum acceptare preces Ecclesiae. Propter ista argumenta dici potest sicut dicitur, respondendo ad argumentum principale hujus quaestionis in fine.
Secundo dicitur, quod istud meritum est ad meritum passionis Christi, non quod nunc Christus mereatur, sed quia quando passus est, meruit quod istud meritum esset ad meritum illud applicabile.
Tertio dico pro prima instantia, quod nunquam erit Ecclesia militans sine aliquo, qui sit in charitate ex ordinatione Dei, juxta illud dictum Christi. Luc. 22. Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua.