De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(i) De tertio autem in isto articulo dici potest, etc. Dicit Doctor quod bonum debitum virtute sacrificii plus valet applicatum Petro, quam si applicaretur sic Petro et aliis, et loquor de bono debito Ecclesiae non specialissime, nec generalissimo, sed tantum specialiter, sive medio modo accepto. Et quod plus valeat soli Petro, et simul Petro et aliis, probatur eisdem rationibus, quibus in primo articulo principali probatum est de bono debito merito personali ipsius celebrantis.
(k) Sed hic est quoddam dubium speciale, scilicet an meritum, quod est virtute sacrificii sit infinitum, et per consequens bonum debitum tali merito sit etiam infinitum. Dicit Doctor primo, quod bonum correspondens merito Ecclesiae non correspondet praecise bono contento in Eucharisita, id est, quod bonum debitum merito Ecclesiae non est praecise tantum bonum quantum est Christus contentus in Eucharistia, quia loquendo de tali bono, aequale est etiam quando Eucharistia servatur in pyxide, quia ut ibi ita perfecte Christus continetur, sicut quando Eucharistia est in manibus Sacerdotis, et tunc bonum debitum Ecclesiae virtute sacrificii non plus valet Ecclesiae quando, Sacerdos offert sacrificium in persona Ecclesiae, quam quando Eucharistia servatur in pyxide. Secundo dicit, quod ultra bonum contentum in Eucharistia, quod expresse correspondet Ecclesiae aliud bonum, quod sibi debetur virtute oblationis sacrificii indistincte loquendo de oblationes, sive scilicet intelligatur ipsa consecratio, sive perceptio sacramenti, sive oblatio, vel operatio aliqua Sacerdotis in persona Ecclesiae. Et addit, quod nunquam talis oblatio est Deo accepta et ordinata ad bonum reddendum Ecclesiae, nisi sit offerentis accepti, et per consequens existentis in gratia, et hoc probat multis auctoritatibus. Ex hoc sequitur quod oblatio facta ab existente in peccato mortali non est meritoria, nec Deo accepta, nec ad aliquod bonum ordinata a Deo reddendum, nec sibi, nec Ecclesiae, quia tunc talis offerens non mereretur, sed magis demeretur.
(1) Ex istis patet, quod sicut Eucharistia non praecise ratione rei contentae plene acceptatur, sed oportet quod sit oblata, videlicet a Sacerdote potestatem habente specialiter offerendi verum sacrificium, ut minister Ecclesiae, sic nec plene acceptatur oblata, supple, ut sit meritoria, nisi ratione bonae voluntatis alicujus offerentis.
(m) Certum est autem, quod Missa non aequivalet Passioni Christi, quia talis Passio oblata a Christo quoad sufficientiam fuit meritoria, etiam pro infinitis, et quoad efficaciam fuit singulariter meritoria quoad praedestinatos, ut patet a Doctore in tertio, dist. 19.
(n) Sic ergo patet quod Eucharistia oblata acceptatur non ratione voluntatis Christi, ut offerentis, etcr Ex quo ergo meritam, quod habetur virtute sacrificii, sive ratione voluntatis generalis Ecclesiae offerentis sacrificium, sive ratione voluntatis Christi offerentis et instituentis tale sacrificium, tale meritum est finitum, et per consequens certi. et determinati gradus, sequitur quod bonum correspondens tali merito secundum strictam justitiam erit finitum, et certi ac determinati gradus, sive loquendo de bono applicato specialissime, sive generalissimo, sive specialiter, et per consequens patet quod bonum debitum virtute sacrificii specialiter, sive medio modo plus valet Petro, si sibi soli applicetur, quam sibi valeat si simul sibi et alii applicetur. Et quod dicit de merito passionis Christi, non vult Doctor quod meritum passionis Christi sit formaliter infinitum, etiam acceptatum cum omni circumstantia ad suppositum divinum, ut subtiliter probat Doctor in tertio, dist. 19, et hoc loquendo intensive: tamen extensive potest esse infinitum, pro quanto Deus potuit acceptare illam passionem pro infinitis personis, ut patet. Sive ergo tale meritum sit intensive finitum, vel infinitum, vel etiam extensive, adhuc passio Christi oblata ab ipso est simpliciter magis meritoria, quam Eucharistia etiam oblata ab ipso Christo.
(o) Sed cum acceptetur. Addit etiam Doctor quod talis oblatio praecise acceptatur a Deo ratione voluntatis Ecclesiae militantis, et non triumphantis.
Contra, si est solitus Ecclesiae militantis, ergo si nullus viator esset in gratia virtus sacrificii esset nulla. Respondet Doctor quod si sic esset, virtus sacrificii minime valeret Ecclesiae, tamen non sic est, quia nunquam erit Ecclesia militans sine aliquo qui sit in charitate, et hoc ex ordine Dei, juxta illud Lucae 22. Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua.
Arguit etiam, quia si acceptaretur ratione voluntatis Ecclesiae militantis, sequeretur quod si unus solus esset in gratia, quod bonum debitum Ecclesiae aequaretur merito personali illius existentis in gratia: patet, quia si meritum personale sit ut octo, ipsius celebrantis existentis in gratia bonum correspondens erit ut octo. Cum ergo bonum debitum Ecclesiae sit ratione bon ae voluntatis existentis in gratia, videtur sequi quod tale bonum aequetur merito personali illius solus existentis in gratia. Dico, quod non sequitur, quia Deus magis acceptat illam oblationem, quae fit virtute sacrificii, quam acceptet opus personale.
Deinde movet aliam difficultatem, scilicet quomodo ad meritum istud concurrit motus illius, qui nihil cogitat de obligatione, cujusmodi est alius a celebrante, nec assistens sibi. Respondet, quod etsi non sit in eo motus actualis, tamen sufficit motus virtualis, vel habitualis, quo vult Deum acceptare partes Ecclesiae.