De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De tertio articulo principali, quod erat si Sacerdos solvat debitum simul dicendo Missam pro pluribus quibus obligatur. Et primo Doctor declarat quot modis potest Sacerdos se obligare. Primo potest obligare Missam ex sola liberali promissione. Secundo, ex stricta obligatione ; loquendo de liberali promissione, dicit quod est in potestate promittentis tantum promittere quantum voluit, et ad tantum se obligavit, et non plus, sive ad tantum quantum voluit praecise. Verbi gratia, quis nullo modo obligatus ad dicendum Missam, si dicat alicui, pro quo non tenetur celebrare, puta ex aliquo beneficio recepto, ego intendo applicare meritum Missae tibi, talis obligatio est mere liberalis, et in isto casu tantum se obligavit, quantum voluit se obligare.
Secundo modo loquendo de stricta obligatione, etc. Primo declarat per quid intelligit strictam obligationem, et dicit quod non intelligit strictam obligationem, quae est per conventionem legalem, qualis est inter vendentem et ementem, nec per conventionem, quae est per aliquam commutationem, scilicet spiritualis in temporalem, quia illa videtur Simoniaca. Hoc exposito, ponit duas conclusiones : Prima, quod ante verba obligationis, quibus se obligat ad dicendum Missam, si sunt certa, et simpliciter determinata, puta ad hunc intellectum, scilicet dicendo, obligo me ad dicendum Missam pro isto benefactore, una cum aliis, pro quibus teneor, tunc dicendo Missam pro illis pluribus, solvit debitum. Secunda conclusio est, quod obligans se ad dicendum Missam pro aliquo, ita specialiter sicut potest Sacerdos specialius pro alio a se celebrare, hoc est, quantum potest et meritum personale, et virtutem sacrificii alicui aliis specialius applicans, et quoad hoc dicit Doctor quod sic obligans, si pro aliquo uno non potest pro duobus satisfacere, et hoc si obligans Sacerdotem ad dicendum Missam intendat eum sic obligare. Et posito etiam quod Sacerdos sic dicat, ego dicam pro te unam Missam, pro se tantummodo supradicto scilicet quod applicet sibi bonum Missae, quantum potest sibi applicari, adhuc tenetur dicere Missam tantum pro isto, quia verba obligationis, si obligatio est licita, sunt accipienda secundum intellectum, quem habet ille, cui fit obligatio, ut patet in secunda, quaest. 5. c. quacumque ; quacumque arte verborum quis juret, Deus ita accipit, sicut ille cui juratur intelligit, et dicit de obligatione licita, quia si obligaret eum ad illicita, tunc obligatus non tenetur servare, et sic exponendum est illud, extra de jurejurando, c. Veniens.
(b) Sed quaeres quae est communis intelligentia habenda de talibus verbis, puta cum quis dat eleemosynam Sacerdoti, dicens, do tibi hanc eleemosynam ut dicas mihi unam Missam, an per hujusmodi verba per se intendit obligare Sacerdotem ad dicendum illam Missam pro se tantum. Dicit Doctor sic videtur, inquantum obligans districte Sacerdotem ad celebrandum pro se intendit obligare eum ad illud, quod est sibi utilius. Dum tamen illum ad illud liceat ipsum obligare, nunc autem, quod maximum bonum, quod debetur virtute meriti personalis, et etiam virtute sacrificii ipsius, loquendo de bono specialiter, sive medio modo applicando, prout distinguitur contra bonum applicandum specialissime et generalissime, prout in primo et secundo articulis expositum est.