De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Prima conclusio, datur fortuna, et est causa per accidens eorum, quae eveniunt in minori parte, actione agentis a proposito. Secunda conclusio, non distinguitur fortuna a voluntate et intellectu ; sed voluntas, quae respectu intenti est causa per se, respectu non intenti est fortuna. Tertia conclusio, omnis effectus fortuitus habet causam per se, nempe primam, ostendit Augustino.
Quantum ad primum, sufficienter potest sententia Philosophi de bona fortuna ad duo reduci : Primo, an sit, et quomodo sit. Secundo, propter quid, sive propter quam causam sit. Primum istorum requirit tria, scilicet an sit fortuna. Secundo an bona fortuna. Tertio, an aliquis sit bene fortunatus.
De primo habetur (a) succincte veritas in tribus conclusionibus : Prima est affirmativa, et communi conceptui plurium consona, et talem philosophandi modum habuit communiter Aristoteles, quia supponit semper communiter concessa, sicut patet, ponens locum esse immobilem, sicut communiter omnes concipiunt, licet inquirendo per rationem videatur difficile. Et ponendo tempus esse idem numero ubique, quod etiam omnes communiter concipiunt, licet per rationem aliqua circa hoc difficultas occurrat, et ita in multis, quae accipit Aristoteles tanquam communiter concessa ; hoc modo poterat accipere tanquam communiter concessum, quod aliquid evenit a fortuna. Manifestum est enim, quod agenti a proposito aliquid evenit praeter intentionem, et illud dicitur fortuitum, sive effectus fortuitus ; ejus igitur,
ut sic evenientis, fortuna est causa ; qualis autem causa sit, patet ex 2. Phys. ubi Philosophus declarat, quod est causa per accidens eorum, quae eveniunt in minori parte (b) actione agentis a proposito.
Secunda conclusio, quod (c) fortuna non est aliqua causa per se distincta a natura et intellectu, sive proposito, imo eadem voluntas, quae respectu effectus intenti est per se causa, respectu effectus non intenti dicitur esse fortuna ; intentum quidem evenit a proposito, et ideo causatur voluntarie: non intentum evenit praeter propositum, et ideo causatur fortuite. Falsa est ergo positio Paganorum imaginantium fortunam esse quamdam deam, cui tanquam causae per se attribuunt effectus, quos videmus fortuite evenire, et forte propter istum intellectum malum paganorum reprehendit Augustinus seipsum primo Retract. c. I. Non mihi, inquit, placet totiens appellasse fortunam, etc. Catholici autem potius debent talia attribuere providentiae divinae, saltem generaliter.
(d) Tertia conclusio est, quod fortuna non est causa totalis, hoc est, quod nihil sic evenit a fortuna, quin eveniet ab aliqua causa per se intendente, juxta illud Platonis in Timaeo : Nihil est, cujus ortum non praecescit legitima causa, et 5. de Civit. Dei, c. 9. dicit Augustinus : Cicero concedit nihil fieri, si causa efficiens non praecedat ; et hoc rationabiliter concessit, quia quod non est a se, non potest habere esse nisi a causa efficiente, et ibi requiritur aliqua causa per se, sive intendens, quia sub intentione causae universalioris cadunt plures effectus, et ita sub intentione causae primae cadunt omnes. Sed quando alicujus effectus non apparet causa proxima per se, sive intendens, tunc ille dicitur effectus fortuitus vel causalis, et sic est intelligendum illud Augustini de Academicis quaestionibus in principio, ubi dicit, fortasse nihil aliud in rebus casum vocamus, nisi cujus ratio secreta est. Et hanc opinionem tangit Philosophus in isto libello cap. 2. Si autem, inquit, a fortuna nihil dicendum est geri, sed nos alia existente causa propter non videre, hoc est, quia non videmus eam, fortunam dicimus esse causam.