De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De primo habetur succincte veritas in tribus conclusionibus : Prima est affirmativa, et communi conceptu plurium consona, scilicet quod aliquid evenit a fortuna, et hoc Philosophus non probat, sed supponit manifestum esse, et consonum communi conceptui plurium, et talem Philosophandi modum habuit communiter Aristoteles, quia supponit semper communiter concessa, etc. ut patet 4. Physic. text. com. 41. ubi vult in fine textus, quod locus sit ultimum continentis immobile primi, ubi aliter non probat locum esse immobilem, sed supponit ut concessum communiter ; et quomodo illa definitio loci intelligatur, vide Doctorem in secundo, d. 2. q. 6. de loco Angelorum. Hoc etiam modo ponit tempus esse idem numero ubique, quia communiter omnes hoc concipiunt, si autem non, non erit. Vult dicere, quod si motus factus, puta in una hora sit unus numero, ita et tempus mensurans illum motum erit unum numero.
(b) Quae eveniunt in minori parte actione agentis a proposito, et accipitur hic in minori parte, pro quanto eveniunt praeter intentum agentis a proposito, ut prolixe patet a Doctore in primo, d. 2. q. 4. Unde Philosophus 2. Physicorum, text. com. 22. Manifestum itaque quod fortuna causa sit secundum accidens in his, scilicet et eorum quae in minori sunt secundum propositum eorum, quae propter hoc sunt, id est, quae sunt propter finem, ubi circa idem, et intellectus, et fortuna est, id est, quod agens a fortuna est agens per intellectum, sicut agens a proposito est agens per intellectum. Diceretur tamen quod agens per intellectum et a proposito est causa per se effectus, quem intendit: agens vero per intellectum et a fortuna est tantum causa per accidens effectus, qui evenit praeter intentionem agentis per intellectum et a proposito.
(c) Secunda conclusio, quod fortuna non est aliqua causa per se distincta a natura, etc. Vult dicere, quod eadem voluntas dicitur agens a proposito, et agens a fortuna. Dicitur agens a proposito respectu effectus intenti, et hoc modo est per se causa secunda talis effectus ; respectu vero effectus, qui evenit praeter ejus intentionem, dicitur agens a fortuna, et sic est causa tantum per accidens ; fortuna ergo quae est causa per accidens, non distinguitur per se a voluntate, quia eadem voluntas dicitur et agens a proposito et fortuna. Potest tamen distingui per accidens prout voluntas comparatur ad effectum intentum distinguitur a seipsa, ut comparata ad effectum non intentum, quia primo modo dicitur voluntas agens a proposito, et causa per se effectus. Secundo modo dicitur fortuna, et causa per accidens effectus.
(d) Tertia conclusio est, quod fortuna non est causa totalis, etc. id est, quod omnis effectus fortuitus habet aliquam causam per se intendentem talem effectum. Licet enim inventio thesauri sit effectus fortuitus, ut comparatur ad Socratem fodientem terram, ut inveniat fontem, quia talis thesaurus non erat intentus a Socrate, tamen inventio thesauri erit effectus per se intentus ab aliqua causa superiori.