De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Datur bona fortuna, quia patet agenti a proposito praeter intentionem, evenire aliquod bonum. Dividitur dupliciter, primo in eam, quae est illorum, quae sunt in nostra poteatate, scilicet cum pendent ex nostris actibus, ut inventio thesauri non intenta ; et in eam, quae non est talium, ut esse divitem, nobilem. Secundo in bonum acquirendum, et malum fugiendum ; ista duplex divisio habetur ex Philosopho.
Secundo in ista particula (e) quod est de bona fortuna, explicatur in una conclusione, et duplici distinctione. Conclusio, quae etiam videtur communiter concessa, haec est bonam fortunam esse, manifestum enim est quod agenti alicui a proposito evenit praeter intentionem aliquod bonum ; et ita cum bona fortuna (f) dicatur bonus effectus fortuitus, vel magis proprie, licet minus usitate, causa talis effectus, et illa duo sine se invicem esse non possint, sequitur quod bona fortuna sit. Hanc divisionem quasi vocis in significationes, puta bonae fortunae, ut accipitur pro causa, vel effectu,
tangit Philosophus, cap. I. Causam frequenter dicimus ipsam esse causa autem alienum a nomine causa enim, et cujus est causa aliud est. Haec ibi.
Ulterius (g) autem bonam fortunam distinguit Philosophus dupliciter penes ea, in quibus est, hoc est, penes effectus bonae fortunae, et est prima distinctio ista : Fortuna bona est in his, quae non in nobis existunt, hoc est, quorum non sumus domini. Sicut exemplificat, nobilem bene fortunatum dicimus, et totaliter cui talia existunt, quorum ipse non dominus est ; alio modo bona fortuna est in his, quae sunt in nobis. Etenim cui praeter cognitionem suam acciderit aliquod bonum operari, bene fortunatum dicimus. Sine ratione enim habens impetum ad bonum, et hoc adipiscens, dicitur bene fortunatus. Vel planius, intendens unum, et in exequendo adipiscens aliud non intentum, et tamen bonum, dicitur in hoc habere bonam fortunam. Ista distinctio bonae fortunae penes effectus videtur esse in illud, quod est proprie tale ; et in illud quod est communiter vel minus proprie tale, nam proprie bona fortuna videtur esse illorum, quae sunt in potestate nostra, sicut et absolute fortuna ; et hoc sic intelligendo, quod licet fortuitum non sit per se, sive primo in potestate voluntatis, quia non evenit ex intentione ejus, tamen est in potestate ejus per accidens, et quasi secundario, ut annexum per se intento ; respectu autem illorum, quae nec sic, nec sic sunt in nostra potestate, et per consequens accidunt nobis, non inquantum agentibus a proposilo, non est proprie fortuna, sed casus, sicut patet 2. Phys.
Alia est distinctio bonae fortunae secundum effectus, scilicet per se, et per accidens ; effectus per se est bonum sumere ; effectus per accidens est malum non sumere, et haec distinctio saepe tangitur in illo libro.