De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Secundum Philosophum nemo ex uno facto dicendus bene fortunatus, neque ex eo, quod ipsi semper bene fortuito accidil, sed quando in pluribus bene fortuito accidit. Singulas partes ad mentem Philosophi explicat, et quomodo nullus sine miraculo est universaliter bene fortunatus.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Primum membrum, nullus dicitur bene fortunatus eo quod semel sibi bene accidit fortuite.
Secundum membrum, nullus dicitur bene fortunatus ex hoc praecise, quod sibi semper fortuite bene accidit, quia sive intelligatur sic, quod cum omni proposito suo annexum est aliquod bonum fortuitum, sive sic, quod cuicumque proposito suo annexum est aliquod fortuitum, ipsum est bonum ;neutrum enim istorum semper accidit sine miraculo speciali. Et hoc non solum intelligendo universaliter absolute, verum etiam in tali actu, puta militari, vel negotiativo, et hoc sive de bono eventu simili, puta victoria vel lucro, sive dissimili, puta hoc vel illo annexo casualiter ;nullo quidem istorum modorum diceret Philosophus aliquem esse bene fortunatum, sicut nec ratio probabilis persuadet.
Tertium membrum, quod aliquis dicitur bene fortunatus, quia sibi, ut in pluribus bene fortunate accidit. Unde secundum Aristotelem I. Ethic. una hirundo non facit ver ; sic unus actus, et similiter unus eventus effectus fortuiti non facit hominem dici bene fortunatum, sed quando accidit ei, ut in pluribus. Unde dicit Aristoteles in lib. de bona fortuna : Insipientes existentes dirigunt multa, et ideo quando habent actiones per se intentas, ad quas praeter eorum intentiones, evenerunt ut in pluribus bona, dicuntur bene fortunati, et hoc patet ex communi sermone. Unde primo Rhetoricae, videmus propter bonas fortunatos bene fortunatos electos.
Sed estne aliquis universaliter bene fortunatus ? Hoc potest dupliciter intelligi : Uno modo, ut cuilibet intento ab eo per se sit semper annexum aliquid bonum per accidens, ut in arte plantandi et sanandi, etc. Alio modo sic, ut sit talis, quod quandocumque est annexum sibi aliquid fortuitum, illud sit bonum, et credo quod neutro modo aliquis dicitur universaliter bene fortunatus sine miraculo speciali, quia nullus potest esse quin in actione sua, aliis causis contingentibus concurrentibus, possit aliquid malum per accidens concurrere, quia in potestate sua non est concursus aliarum causarum, scilicet ut fodiens fodiat ad bufonem, veI ad serpentem, nisi Deus faceret ex miraculo concursum causarum specialem ad hoc, sed ut in pluribus potest aliquis esse bene fortunatus, et hoc aliquando, quantum ad bona similia conjuncta similibus propositis, ut quando evenit victoria conjuncta voluntati bellandi. Aliquando quantum ad dissimilia bona dissimilibus propositis. Aliquando e converso, quantum ad bona dissimilia similibus propositis, et sic est possibile aliquem ut in pluribus esse bene fortunatum, ut patet per experientiam.
Sed in quibus consistit bona fortuna ? Aristoteles dicit primo Rhetoricae suae, quod in duobus. scilicet in assequendo bonum praeter intentum, et fugiendo malum, ut si quis non incidit in latrones.
Alio modo distinguitur bona fortuna secundum Aristotelem in lib. de bona fortuna, quod scilicet bona fortuna dicitur respectu eorum, quae in nobis sunt, ut quando aliquis intendit unum per se, et aliud evenit. Alio modo respectu eorum, quae non sunt in nostra potestate, ut quod aliquis sit nobilis, et pulcher, dives nascatur, etc.
Et ista distinctio fortunae est in fortunam proprie dictam, et minus proprie dietam, quae magis dicitur casus, quia non est ab. agente a proposito, quia non est talis eventus in potestate nostra.