De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(h) Item tu dicis. Arguit contra hoc, quod dicit Philosophus, scilicet quod aliquis habet impetum sine ratione. Contra, quia non est bona fortuna sine actu voluntatis, quia fortuna est effectus contingens consequens effectum agentis a proposito, id est, quod effectus fortuitus, est effectus non intentus ab agente a proposito, sed agens a proposito intendit effectum actu elicito voluntatis. Sed voluntas non potest velle aliquid non praeostensum a ratione ; ergo talis impulsus ad volendum aliquid, ad quod sequitur commodum, sive ad quod sequitur effectus non intentus non est sine ratione ; ergo effectus fortuitus erit a ratione.
(i) Item arguit, probando quod fortuna, sive effectus fortuitus semper sit a ratione: patet, quia si natura impellit aliquem ad volendum, et non ratio, ergo non esset fortuna, sive effectus fortuitus, illud quod sic evenit, sed magis esset casus, sive effectus casualis ; patet, quia haec est differentia inter fortunam et casum, quia fortuna est ab agente a proposito, sive ab agente per cognitionem, et casus non est ab agente a proposito, ut patet 2. Physic. text. c. 59. 60. et 61.
(k) Respondeo igitur. Hic Doctor primo recitat unam opinionem, quae est Henrici quodlib. 6. quaest. 19. quam non tenet, nam Henricus videtur velle quod prima intellectio, sive volitio immediate sit a Deo, ita quod Deus immediate movet intellectum ad primam intellectionem immediate causando illam in tali intellectu ; et similiter immediate movet voluntatem ad primam volitionem circa objectum, immediate causando illam in tali voluntate, non causando illam per extensionem objecti tanquam per causam mediam, et dicit quod haec est sententia Anselmi, de casu diaboli, cap. 12. qui dicit quod Angelus non habuit primum actum a se. Sed Doctor hoc improbat, quia Angelus sicut habuit secundum actum a se, ita ad primum ; patet, quia ad primum actum volendi non requiritur nisi voluntas) ut principium immediate elicitivum, et intellectus praevius ostendens objectum circa quod voluntas elicit actum.
(1) Contra. Hic Doctor adducit unam rationem Henrici, quia probat quod voluntas Angeli non potuit elicere primam volitionem, quia aut habuit illam volendo, aut non volendo. Non secundum, patet, quia nullus elicit actum volendi non volendo illum ; non primum, patet, quia tunc esset procedere in infinitum in actibus volendi, quia si elicit actum volendo illum, ergo prius habet alium actum, quo vult actum volendi, et tunc quaero de illo alio, aut elicit illum volendo, et per consequens vult illum mediante alio actu volendi, et sic tunc procederet in infinitum ; ergo prima volitio erit immediate causata,
(m) Respondet Doctor quod habendo intellectum ostendentem objectum, et habendo voluntatem prius natura, simul tamen tempore habuit velle, et cum quaeritur, aut habuit volendo, aut non volendo, si intelligatur, quod habuit volendo, id est, mediante alio actu volendi, patet, quod non, quia -tunc esset procedere in infinitum ; si vero intelligatur quod habuit volendo, accipiendo volendo libere, id est, quod quando voluntas elicit illum actum. Sic libere elicit, quod quando elicit illum, potest non elicere, et in hoc consistit voluntatis libertas ; hoc modo elicit primum actum volendi, volendo illum. Et de hac materia vide prolixius Doctorem in secundo, d. quinta, quaest, secunda, quae ponitur addita, et etiam dist. 25.
(n) Dico ergo. Nunc Doctor solvit rationes prius factas, dicens quod ista conclusio est exponenda, quoad aliquid, scilicet quod bene prima intellectio non est a ratione, sive non est ab intellectu prius cognoscente, et per consequens potest aliquo modo dici a casu ; sed loquendo de prima volitione dicit, quod illa est ratione ostendente.
(o) Et ideo est illud fortuitum casuale, pro quanto, scilicet non est in potestate nostra, nec ab agente a proposito. Licet enim prima intellectio sit immediate causata ab intellectu et objecto, ut patet a Doctore in primo, d. 3. q. 7. et in quodl. q. 15. et per consequens habeat causam determinatam intendentem illam eo modo quo natura potest intendere effectum suum, et ut sic non possit dici effectus casualis, vel fortuitus, tamen aliqualiter potest dici casualis, vel fortuitus, pro quanto talis prima intellectio nullo modo est ab agente a proposito, sive ab agente per cognitionem intendente talem cognitionem.