De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ostendit contra aliquos Arist hic, et8. Phys. (ubi videtur dicere nihil novum posse esse immediate a Deo) sibi non contradicere, licet teneatur posuisse Deum causam fortuitorum immediatam, quia non negavit 8. Phys. aliquid de novo immediate fieri a Deo absolute, sed manentibus causis aliis activis et receptivis. Eodem modo posuit animam de novo creari ob dispositiones novas materiae, quibus positis, Deus necessario secundum ipsum, eam creat. Vide Doctorem I. d. 8. q. 5. n. 6. et 8. ubi agit de opinione Philosophorum, quod Deus omnia agat necessario, quodque quidquid agit immediate, secundum eos, est necessarium, et d. 42. et supra q. 17. n. 26. et a n. 29. ubi tenet non esse demonstrabile, posse Deum omnia lacere immediate sine aliarum causarum concursu. Haec de Philosophorum opinione. Ex quibus patet quomodo aliquis posset esse bene fortunatus, etiamsi mundus esset ab aeterno, quia effectus fortuiti in coelum, vel in Deum referrentur. Secundum fidem tenendum (inquit Doct.) Deum habere de omnibus providentiam generalem, juxta quam omnia agunt secundum naturas suas, et specialem, juxta quam providet cuilibet hominum, secundum sua occulta judicia, et aliqua merita sibi nota.
Sed de causa extrinseca hujusmodi eventus fortuiti secundum Aristotelem videtur dicendum, quod natura non est causa ejus, quia natura est determinata ad unum, saltem unitate ejusdem ordinis et connexionis. Eventus autem fortuiti non videntur habere connexionem, nec ordinationem ad alia ; ergo natura non est causa sufficiens et completiva eventus fortuiti.
Item tunc sequeretur, quod fortuna esset causa per se.
Item, nullus dicitur bene fortunatus, quia impellitur ad volendum aliquid, ad quod consequitur bonum, nisi illud bonum adipiscatur ; sed illud bonum adipisci non potest, nisi causae intermediae concurrant ad hoc ; cum ergo natura non potest esse causa sufficiens hujus concursus, natura non sufficit ; ideo sequitur quod est aliqua causa extrinseca conjungens.
Sed, quae sit illa causa extrinseca secundum Aristotelem, estne coelum, vel Intelligentia movens coelum mediante coelo, vel Deus ipse immediate movens? Dicendum quod si nihil sit effectus fortuitus, nisi illud ad quod causalitas coeli potest se extendere, tunc non est necessarium causam inquirere nisi coelum, et movens coelum, et hoc videtur probabile, quia nihil fortuitum videtur in homine nisi illud ad quod causalitas coeli se extendit mediate vel immediate. Sed primum non credo esse verum, quia aliquid est in homine, ad quod causalitas coeli non potest se extendere, sicut est volitio, nisi occasionaliter movendo appetitum sensitivum, secundum cujus inclinationem apta est voluntas inclinari ; coelum ergo, quia non potest volitionem attingere, nec etiam causas ad ejus causationem conjungere, ideo aliquid est in homine ad quod coeli causalitas non potest attingere. Et si diceretur, et forte verum est, quod nullus effectus fortuitus est in voluntate, et conjunctus volitioni per accidens, sed tamen causalitas coeli ad omnia alia se extendit, et sic non oportet aliam causam extrinsecam ponere, nisi coelum, et Intelligentiam moventem coelum, et Deum moventem mediate, ita quod si Aristoteles videtur dicere, quod tale principium sit Deus, debet glossari verum est mediate.
Si autem aliquis effectus f rtuitus ponatur in voluntate, cum coelum non possit talem effectum attingere, nec causas ad causandum ipsum conjungere, nec aliqua Intelligentia creata, tunc oportet effectus fortuitos in Deum reducere, qui omnia providet et conjungit causas medias ad effectus tales fortuitos causandos.
Sed quomodo hoc potest concordare cum principiis Aristotelis, qui non videtur ponere aliquod novum immediate esse a Deo ; unde ipse ponens mundum aeternum non posuit motum potuisse esse novum, nisi secundum partes, ita quod totus non potuit esse novus, et ista conclusio potest dependere a tribus principiis, primo propter immutabilitatem primi principii, quia principium est omnino immutabile ; ideo nullum motum, nec mobile potest immediate de novo producere, quia aliter se haberet nunc quam prius.
Sed non credo quod arguat solum ex immutabilitate agentis, imo oportet addere aliquid ex parte effectus, sic quod agens immutabile non potest immediate causare aliquid novum alterius rationis, quia aliter contradiceret sibiipsi, quia Intelligentia omnino immutabilis, secundum eum, causat novam partem motus ; nec propter hoc est mutabilis, nec adhuc sufficit, sed oportet tertio addere sic : Agens omnino immutabile non potest causare immediate aliquid novum alterius rationis, nulla posita diversitate in mediis causis activis vel receptivis, aliter non haberet propositio Aristotelis veritatem. Si enim causae intermediae activae sint diversae dispositionis in agendo, vel passivae diversae dispositionis in recipiendo, potest esse diversitas effectuum, dato quod in causa prima nulla sit mutabilitas, vel novitas aliquo modo.
Dicemus ergo secundum Aristotelem quod agens omnino immutabile non habens causas medias activas, vel receptivas diversae dispositionis, non potest causare aliquid novum alterius rationis ; sed aliqua istarum conditionum deficiente, non habebimus secundum Aristotelem unde concludamus aliquam novitatem in Deo.
Dicendum ergo, quod non contradicit sibi in libello de bona fortuna, et 8. Phys. secundum quod aliqui volunt sibi imponere, quia si secundum primam viam sufficiat omnem effectum fortuitum reducere in coelum, hoc non ponit aliquam novitatem, vel mutabilitatem in Deo, quia non causat Deus effectus fortuitos de novo, nisi mediante coelo, et hoc non est contra eum ; dato etiam secundum aliam viam, quod oporteat aliquos effectus fortuitos novos reducere immediate in Deum, adhuc non contradicit sibiipsi, quia certum fuit Aristoteli secundum sua principia animam intellectivam esse a Deo immediate ; et ad hoc attingere potest ratio naturalis, cum sit immortalis, et ita aliquid novum potest immediate esse a Deo, et tamen non contradicit sibi secundum sua principia.
Sed quomodo est hoc possibile ? Dicendum quod immutabilitas agentis, excludendo causas activas intermedias, vel receptivas, concluditur secundum Aristotelem, quod non possit fieri aliquid novum alterius rationis ; sed si una conditio defecerit, scilicet quando causae intermediae activae vel passivae diversimode se habent in causando, potest causare de novo aliquid alterius rationis. Si etiam effectus causandus sit ejusdem rationis, potest Deus ipsum causare immediate, nulla posita novitate in eo, propter diversitatem causarum receptivarum, sicut Sol immediate solvit glaciem et coagulat lutum, nulla posita novitate in eo ; ita secundum Aristotelem, hoc corpore organizato, Deus necessitate immutabilitatis causat hanc animam, et prius non, quia materia non erat disposita, sicut nec Sol causat alium et alium radium in aere et in aqua, nisi propter diversitatem recipientium ; sic in proposito, Deus influit uniformiter in quodlibet inquantum potest, secundum Aristotelem, et quia iste est dispositus, ille non, ideo Deus impellit istum ad tale propositum, ad quod consequitur commodum, illum autem non impellit, quia non invenit in eo dispositionem illam, quam diximus prius. Et ipsa positio Aristotelis de bona fortuna, stat cum positione sua, 8. Phys. scilicet quod
Deus non potest causare novum mundum, vel novum coelum, et novum motum secundum suam causalitatem.
Sed secundum fidem et veritatem dicendum est, quod Deus habens providentiam generalem de omnibus, regit res, secundum quod natae sunt regi, secundum quod dicitur 7. de Civ. c. 30. Sic Deus res quas condidit, etc. Tamen praeter istam generalem providentiam habet providentiam specialem ex quadam electione, secundum quam providet unicuique hominum, secundum merita praesentia, vel futura, et occulta nobis, tamen sibi praesentia, quia ejus judicia justa sunt semper, licet occulta, ita quod aliquando adversitas plus proficit quam prosperitas, secundum Boetium 4. de Consolat. prosa 4. ita quod licet ponamus aliquem bene fortunatum, tamen ex hoc nihil novum ponimus in Deo, ut dictum est. Et sic patet ad rationes.