De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
A R. P. CAVELLO ADJUNCTAE.
AD LECTOREM
Cum attente perlegerem Quodlibetorum Doctoris Subtilis textum, et cursim, ac per occasiones Leucheti, Gadii et Tartareti expositiones, ac Paduani Grassis contradictionum libellum, judicavi gratissimum futurum Scotistis, si loca, quae in his apparenter dissidere viderentur cum doctrina ejusdem Doctoris in aliis Philosophicis vel Theologicis operibus, notarem, et in unum collecta breviter solverem ; collegi ergo praecipua loca a praefatis auctoribus veluti dissidentia jam pridem observata, omissis multis, quae minoris momenti videbantur, quibus adjunxi, quae ex propria lectione, notatu digna occurrerunt. Solvi, qua brevitate potui, singula, Doctorem secum ubique concilians, et mentem ejus plerumque, ubi res exigebat, ex contextu aperiens, citans determinate, non tantum distinctiones et quaestiones, ut alii hactenus fecerunt, sed articulos, paragraphos, versum ac numerum, tam in hoc quam in reliquis Scoti operibus, ut sine labore loca apparenter opposita, in suo fonte, quando libuerit, examines quae ex aliis desumpsi, plerumque aliter, semper brevius expedio. Quod te monitum esse volui (benigne Lector,) ut, quando nostra solutio vel pacificatio non arriserit, ad illos recurras. Audeo polliceri collectionem, iis qui Doctoris Subtilis doctrinam exacte percipere et penetrare statuerunt, magno usui futuram. Vale.
EX QUODLIBETO I.
CONCILTATIO I.
In praefatione ad quodlibeta dicit, quod ens, seu res prima sui divisione dividitur in creatum et in increatum, a se et ab alio, necessarium et possibile, finitum et infinitum. Sed quodl. 3. princ. et 1. d. 36. q. 1. n. 9. ait, quod primo dividitur in reale et rationis, et quodl. 5. fine, in quantum et non quantum ; ergo contradictio. Respondetur, hic agit de ente reali, quodlibeta de ente communissime sumpto, et quodl. 5. de ente quoad divina. Secundo, dici potest quod sumendo primum pro adaequato, omnes istae divisiones sunt primae. Primo modaliter Theologice, in quantum et non quantum ; primo modaliter Metaphysice, in finitum et infinitum ; primo per passiones in unum et multa. Primo, per quidditates in Deum et creaturam, substantiam et accidens. Quisnam ordo servandus in his et aliis divisionibus entis, difficile est praescribere secundum Scotum. Praeter loca citata 1. dist. 1. q. 2. n. 12. dividit ens in quidditativum, et habens quidditatem, et d. 36. q. 1. n. 8. 9. in secundum quid et simpliciter, et dist. 19. q. 1. n. 3. 6. in unum et diversum. Vide varias entis divisiones apud ipsum 5. Met. c. 7.
CONCILIATO II.
Art. 1. I Illa entitas, n. 3. ad 2. tenet existentiam esse de quidditate Dei, et idem habet 1. d. 2. q. 2. g Ex his ad q. n.A. ubi ait esse praedicari de Deo primo modo per se, et idem ait 3. dist. 22. g Sed quid Logice, n. 19. et quodl. 6. a. 2. g Nunc restat, ubi ait aeternitatem esse modum extrinsecum existentiae Dei ; ergo ipsa existentia non est modus extrinsecus. Hanc partem tenent Leuch. (et Tartaret. in dicta loca, Radato 2. Controv. 2. a. 4. Syrectus, et Wallo in formalitat. P. Smising. tract. 1. dist. 2.q A. Sed oppositum habet Scotus ut videtur 1. dist. 8.q. 3. fin. n. 29. ubi ait Deum per prius esse infinitum, quam esse hoc existens: sed infinitas secundum eum est modus intrinsecus Dei, ibi n. 17. et quodl. 5. et ideo hanc partem tenet Bargius 1. d. 2. q. 2. g Ex his. Favent. disp. 14. c. 2. Mayron. 1. d. 2. q. 1. a et q. 7. Primam partem magis ad mentem Scoti esse puto, quam etiam tenent Viguerius et Paulus scriptor in 2. locum citatum, et Gadius hoc quodl.
Ad locum objectum, non dicit infinitatem esse priorem existentia, sed quod est prior singularitate, vel haecceitate ; existentia autem non est formaliter singularitas, vel haecceitas. Ibi potius videtur dicere, quod est de se existens, de se infinitus, et de se hic, quasi hoc ordine. Sed quia forte ipsa singularitas est de essentia Dei, melius dices Scotum loqui secundum imperfectum modum nostrum concipiendi, quia prius concipimus in Deo id, quo differt a creaturis, et hoc est infinitas, non singularitas. Dices, Scotus 2. d. 3. q. 9. g Ad quaest, n. 6. tribuit Angelo notitiam distinctam abstractivam divinae essentiae ; ergo existentia non est de ejus quidditate, alioquin illa notitia foret intuitiva. Respondetur dicitur abstractiva, quia non est essentiae, ut existentis et praesentis, non vero ut abstrahit ab existentia. Contra, quia quodl. 7. a. 2. concl. 2. ait distinctissimam cognitionem haberi posse de Deo a viatore, sine eo quod tendat in ejus existentiam. Respondetur, ibi etiam excludit existentiam ut praesentem, et facialiter visam, quia loquitur de scientia viatoris, quae haberi potest circa visionem vel intuitionem rei existentis et praesentis. Dices secundo, Scotus 4. d. 12. q. 2. ad ult. ait, si persona divina esset formaliter infinita secundum relationem, relatio per se existeret, ubi per infinitatem probat existere. Respondetur, intellige id a posteriori.
CONCILIATIO III.
Art. 1. g De ista essentia, n. 3. ait essentiam esse rationem primam simpliciter essendi Deo, et loquitur de simpliciter simplici, ibi g Aliter dicitur, et alioquin hoc nihil esset singulare, quia etiam definitum est conceptus simplex, ut habet Scotus 1. dist. 3. q. 2. g Ad secundam quaest. n. 21. Oppositum habet 1. d. 2. q. 2. num. 5. ubi ait quod de Deo pro nunc nullum habemus conceptum simpliciter simplicem, quia quidquid concipias, sive entis, boni, veri, non erit conceptus proprius Deo, nisi addamus aliquid, quo conceptus redditur non simpliciter simplex, ut summum, increatum, infinitum, immensum ; unde 1. dist. 3. q. 2. n. 17. bene ait, conceptum nobiliorem et perfectiorem, quem de Deo habere possumus pro nunc, esse entis infiniti.
Respondetur, cum ait essentiam esse conceptum simpliciter simplicem,
intelligit ut opponitur conceptui resolubili in conceptus determinabilis et contrahentis, seu potentiae et actus, ut constat ex g Aliter dicitur. Cum autem dicit Deum non habere conceptum simpliciter simplicem, intelligit de conceptu nullo modo resolubili in plures, quod verum est. Dices conceptus simpliciter simplex pertinet ad perfectionem ; ergo Deo convenit. Respondetur, ita est in re, sed nostro modo intelligendi, qui non concipimus Deum ut est, perfectior est conceptus non ita simplex, quia plures entis perfectiones comprehendit, ut in exemplis; conceptus entis est simpliciter simplex, sed maxime imperfectus, quia excludit alias perfectiones, dicitur tamen permissive perfectus, quia compatitur secum infinitatem. Vide additionem ad Scotum 1. d. 3. q. 2. n. 13.
CONCILIATIO IV.
Art. 1. g Nam contradictio, n. 10. ait, quod vita intellectualis, seu intellectualitas est de quidditate Dei, vel essentiae divinae, ita quod si definirentur, intellectualitas intraret definitionem. Idem habet 1. Report. d. 35. a. 4. sed 1. d. 26. solvendo argumenta principalia, n. 55. ait, intellectualitas dicit modum intrinsecum essentiae. Respondetur, hoc loco sumit intellectualitatem pro potentia, et sic est quasi modus intrinsecus, non proprie attributum. De quo vide ipsum 1. d. 8. q. 4. quia attributa supponunt rem in suo esse intrinseco perfectam, et per modum qualitatis adveniunt, ut sapientia, justitia. Sed hic et in Reporlatis sumit intellectualitatem pro natura intellectuali, et sic est de quidditate Dei. Contra, quia in loco ad oppositum comparat intellectualitatem rationalitati respectu hominis: ergo non sumit eam pro potentia. Respondetur, non comparat in rigore, alioquin non diceret esse modum intrinsecum, sicut nec rationalitas est modus intrinsecus, sed quidditas hominis: comparat ergo in eo tantum, quod sicut in homine rationalitas praecedit attributa, et non est attributum, sic intellectus et voluntas in Deo non sunt attributa, sed praecedunt ea, et se habent quoad hoc, sicut infinitas, ut ibi ipse Doctor asserit. Vide hic Scholium sextum.
CONCILIATIO V.
Art. 1 g De ista essentia, num. 3. ait quod haec, Deus est, est prima omnium in divinis. Idem habet 1. d. 2. q. 2. g Ex his ad quaest, n. A. sed hanc esse primam, Deus vult, tenet 2. dist. 1.q.2. n. 9. et 3. d. 7. quaest. 1. n. 7. quaest. 3. Prologi. n. 13. Respondetur, hic loquitur in ordine propositionum necessariarum, ibi contingentium.
CONCILIATIO VI.
Eodem art. g Ex isto secundo, n. 7. omne notionale est relativum ad intra, et e contra ; et ibidem ait, quod essentiale est commune tribus. At 1. dist. 19. q. 1. g De quarto dico, n. A. ait quod Filius est aequalis Patri ad intra, et habetur ex symbolo Athanasii, et tamen aequalitas est essentiale, non notionale. Respondetur, hic loquitur de relativo originis, et aequalitas non est talis, et sic non est notionale, sed essentiale. Dices, ibi ad secundum docet Scotus essentiale esse ad se, sed hoc non convenit aequalitati. Respondetur loqui de essentiali, quod est formaliter infinitum, dicens perfectionem simpliciter.
CONCILIATIO VII.
Eodem art. 1 g Secunda ratio, n. 8. et g Secunda ratio, n. 11. ait attributa esse in Deo ex natura rei, scilicet distincta, quod fuse probat 1. dist. 8. q. A. sed 4. dist. 46. q. 3. in fine, admittit quot sunt formalitates, tot esse res: ergo si distinguantur formaliter, et realiter. Respondetur, tantum ait id posse concedi, sed formalitates sunt realitates, seu res (inquit) secundum quid, quo sensu Cassiodorus (quem ibi citat) in Psal. 50. vocat misericordiam et justitiam Dei, duas res.
CONCILIATIO VIII.
Ibidem g Tertia ratio, n. 12. innuit, quod secunda intentio est passiva comparatio, quia duo objecta ab intellectu comparantur. At videtur dicere 1. d. 23. g Contra opin. n. 2. esse comparationem activam. Respondetur, est activa respectu potentiae, vel actus, et passiva respectu objectorum. Obscurum satis est, quid sit secunda intentio secundum Scotum. De quo vide eum, q. 3. universal. et ibi Mauritium et Formalistas,q. de ente rationis, Wallonum p. 31.
CONCILIATIO IX.
Art. 2. g Secunda conclusio, n. 16. docet notionalia in divinis praecedere essentialia ad extra, ut creare, praedestinare et intelligere creaturas. Idem ait 2.d. 1. q. 1. art. 1. n. 2. sed 1. d. 4. q. 2. g Respondeo, n. 3. docet, quod Deus Deitate est hic, et in illo conceptu nulla includuntur supposita, et hoc modo (inquit) forte haec est vera, Deus creat, et similes, intelligendo subjectum pro hoc Deo existente in natura diuina, non intelligendo suppositum ; ergo ista ad extra praecedunt notionalia. Respondetur, tantum vult quod ista conveniunt, non ratione suppositorum, quia incommunicabilitas (inquit) non est ratio talium, nam si per impossibile tantum esset una persona, ut posuit Averroes 12. Met. com. 39. illa faceret omnia ad extra, eodem modo, sicut tres faciunt, ut bene Doctor, 2. d. 1. q. 1. art. 3. vere tamen praecedunt productiones ad intra omnem productionem et operationem, seu intellectionem ad extra, ut probat Doctor loco jam citato artic. 1. et 2.
CONCILIATIO X.
Art. 3. Ad argumenta probantia, n. 20. ait quod Pater prius novit omnia in se, quam in Filio, et i. d. 1. q. 2. g Quantum ad istum, n. 5. quod est prius perfecte beatus, quam generet. Sed quodi. 4. a. 3. et i. d. 28. q. 3. adprimum, docet, quod paternitas et generatio ex natura rei sunt idem formaliter, nec prius intelligit omnia in se, quam in Filio, quia per generationem Filii est Pater. Respondetur, sensus est, non quod in aliquo instanti sit beatus, vel intelligat, in quo non generet, vel non sit Filius, sed quod licet simul natura sit cum genito, est tamen prior origine ipso, et pro illo priori beatus, et omnia intelligens, id est, a se beatus et intelligens ; Filius autem licet sit simul natura intelligens, et beatus, est tamen posterius origine talis, quia ab alio, non a se. Dices, quomodo capi potest, quod prius sit beatus, vel intelligat, quam sit? constituitur enim per generationem vel relationem ad Filium ; ergo antea nullam habet prioritatem, quia nec ipse est. Respondetur, jam dixi prioritatem originis non explicari per instans in quo, sed is dicitur sic prior a quo alius, et posterior qui ab alio ; unde licet simul sint natura Pater et Filius, generatio passiva et paternitas ; Pater est prior origine, quam Filius, seu quam generet, vel respiciat Filium, id est, generando, vel respiciendo Filium, ipse est a se, seu a quo alius, Filius vero, qui ab alio. Vide Doctorem de hac prioritate 1. d. 12. q. 2. et d.28.q.3.n.9.et2.d. 1. q. 1. a. 1. et quodl. 4. a. 1. n. 4. Bargius l. d. 1. q. 2. explicat illam propositionem : Pater prius est beatus, quam generet, ita ut Pater supponat pro Deo, non pro prima persona. Sed hinc sequitur Deum, ut abstrahit a supposito, generare, quod repugnat, quia generans, re distinguitur a genito ex Augustino i.de Trinit. c. 1. et 2. de anima text. 47. at Deus est vere et realiter Pater, Filius, et Spiritus sanctus, ut bene probat Doctor, (et est de fide) l.d.4. q. 2.
EX QUODLIBETO II.
CONOILIATIO I.
Art. 1. g Tunc arguo, n. 6. ait, quo aliquid est extra causam et intellectum, eo est hoc primo, quia sic esse non competit nisi huic. Sed 2. d. 3. q. i. fuse probat naturam non esse hanc, vel individuam de se, vel ex se, et q. 6. Et si quaeras n. 15. docet individuari per haecceitatem, quae est ultima realitas formaliter distincta ab ipsa ; ergo contradictio. Respondetur, hic non vult rem esse de se singularem, sed bene per aliquid sibi intrinsecum, esto formaliter distinctum. Negat ergo tantum per praedicta verba rem individuari per aliquid extrinsecum ; subjungit enim, ergo frustra quaeritur ratio singularitatis per aliquid extrinsecum.
CONCILIATIO II.
Art. 1. Q De secunda ratione, n. 8. docet omnem intellectionem creatam fieri per dictionem, secus in divinis, ubi intellectio essentialiter prior est dictione; quod etiam ait 1. d. 2. q. 7. g Ad2. dubium, n. 22. Sed quodl. 1. a. 2. g Tertia conclusio, n. 16. ait, quod qualis est ordo realis inter aliqua, quando realiter distinguuntur, talis est ordo formalis vel rationis, quando formaliter, vel ratione distinguuntur ; ergo si in creatis, ubi realiter distinguuntur, dicere est prius quam inlelligere, idem erit in divinis, ubi formaliter, vel sola ratione distinguuntur.
Respondetur, ita est, comparando dicere, seu actum intellectus productivum ad actum ejusdem productum ; est enim idem ordo in divinis et creatis, sed quoad intellectionem improductam seu essentialem non est similis ordo in creatis, quia omnis intellectio creata est producta.
CONCILIATIO III.
Art. 2. g Haec propositio, n. 17. ait, quodcumque plurificabile ejusdem rationis potest, quantum est de se, extendi ad infinita, nisi aliunde determinetur. Idem habet 1. d. 2. g. 7. n. 36. sed 1. d. 2. q. 7. g Dico tunc ad q. n. 18. et g Nunc restat, n. 35. docet essentiam divinam, quae est de se communicabilis, tribus tantum personis communicari posse. Respondetur, quod essentia non plurificatur, neque etiam communicatur pluribus ejusdem rationis, quia diversa ratione procedunt personae, ut hic docet Doctor art. 3. et 2. d. 2. q. 7. g Dico tunc ad quaest. n. 18. procedit enim Filius per intellectum, quomodo natus, et Spiritus sanctus per voluntatem, quomodo datus.
CONOILIATIO IV.
Art. 3. g Tertio modo, n. 25. ait processiones distingui quasi specie ex principiis formalibus, quia una per memoriam foecundam, alia per voluntatem foecundam ; idem ait quodl. 16. ?sed 1. d. 13. g Ad quaest, num. 18. ait distingui se ipsis, ita quod non sit quaerendum, per quid distinguuntur. Respondetur originative suis principiis distingui, sed formaliter se ipsis,
ita se explicat ibi, et ponit exemplum de differentiis oppositis, quae se ipsis formaliter differunt, sed effective per ea, a quibus habent esse, sic in proposito. Vide eum 1. d. 26. n. 46. ubi ait, quod Pater est a se formaliter, ab essentia fundamentaliter incommunicabilis. Posset etiam dici, quod terminative distinguitur per suos terminos totales. Vide Bargium, Lychetum et Vigueriumin locum illum.
CONCILIATIO V.
Art. 1. g Tunc arguo, n. 6. ait, si aptitudo convenit huic, et repugnat illi ; ergo praeexigit in eis distinctionem. Sed 1. d. 3. q. 6. g Ad quaest. rc. 9. docet haecceitatem esse principium individuationis, et sic convenit uni, repugnans alteri, et tamen non praeexigit in eis distinctionem, sed facit eam ; ergo contradictio. Respondetur, hic loquitur de eo, quod supponit duo, et repugnat uni, conveniens alteri, v. g. de aptitudine, quae supponit entitatem hujus et illius animae, at in loco objecto non sic, sed de eo quod facit unum, cui conveniat, repugnans aliis ab eo ; quod vero aptitudo supponat entitatem animae, patet, quia non est ad se, nec ratio entis in actu, sed tantum in potentia.
CONCILIATIO VI.
Art. 3. g Ad secundum, et primo, rc. 26. ait, quod Filius nequit gignere ; idem habet 1. d. 2. q. 7. rc. 18. Sed ibidem art. 2. prin. ex Aug. contra Maximinum l. 1. habet, quod creatorem genuit Pater, non Filius, neque enim non
potuit, sed non oportuit ; ergo est in Filio potentia generandi ; ergo actu generat, quia quidquid potest esse in Deo ad intra, actu est. Respondetur, est in Filio potentia generandi quoad absolutum, non vero quoad proprietatem requisitam primae personae ; et hoc sensu ait Augustinus, neque enim gignere non potuit ; ita Lychetus hic, vel dic, quod per id, neque enim non potuit intelligit, non fuit impotens, sumendo negationem infinitanter ; ita Scotus 1. Report. d. 7. q. 2. ad secundum. Vide eum 1. d. 7. et 13. Dices, Pater ergo est potentior Filio, negatur, quia objectum omnipotentiae est possibile, seu causabile, ex Scoto 1. d.20.
CONCILIATIO VII.
Art. 3. princip. ait ex Hilario, quod Filius nihil habet nisi natum. Sed 1. d. 5. q. 1. fuse probat, quod essentia non generat, nec generatur ; ergo essentia quam habet Filius, non est nata ; ergo contradictio. Respondetur, Scotus hic explicat Hilarium dicentem, Filius nihil accipit nisi natum, id est, quod nascendo accipit, et sic Spiritus sanctus nihil habet, nisi quod procedendo accipit.
CONCILIATIO VIII.
Ar. 3. g5t quaeras, rc. 25. ait, quod essentia et intellectus non se habent, ut principium propinquum et remotum, seu ut principalius, et minus principale, sed ut unum, quoad utramque partem aeque proximum. At 1. d. 3. q. 8. g Respondeo, dicit intellectum esse causam principaliorem objecto, sive in se, sive in specie concurrat ; ergo contradictio. Respondetur, ibi loquitur de intellectu et objecto creatis, et rationem dat, quia intellectus est illimitatior, et utitur specie, vel objecto, non e contra ; sed haec locum non habent in essentia divina, quia aeque illimitata est, ac intellectus divinus, nec ei subditur quoad exercitium, magis quam hic ipsi.
CONCILIATIO IX.
Art. 3. g Si quaeras, n. 25. essentia spiritualis non est principium alicujus productionis, nisi ut coincidit cum intellectu vel voluntate. Sed in 2. d. 3. q. 11. n. 4. et clare quodl. 15. a. 1. g Si vero teneretur, habet, quod producit speciem intelligibilem ; et ratio suadet, quod entitas spiritualis non est minus effectiva suae similitudinis quam corporalis, de quo dixi ad q. 22. Scoti de anima, annot. 4. Respondetur, hic loquitur de productione vitali, quae nequit provenire immediate nisi a potentia, quia loquitur de productione communicativa essentiae ; non negat ergo aliam productionem naturae spirituali, quae non est vitalis, sed communis omni enti, saltem absoluto, qualis est productio suae similitudinis, vel speciei. Id saltem certum est naturam spiritualem producere suam speciem, vel similitudinem partialiter (Scotus vult quod totaliter), alioquin Angelus et anima separata non possent habere ullius naturae spiritualis abstractivam notitiam, quia haec sine specie haberi nequit. Nec dici potest speciem fieri a solo intellectu, quia objectum sensibile coefficit partialiter speciem intelligibilem ex Scoto 2. d. 3. q. 11. n. 6. ergo multo magis id faciet objectum spirituale.
CONCILIATIO X.
Art. 3. g Ad secundum, et primo, n. 26. ait, quod dictio, id est, generatio de se est haec ; et idem est de omnibus, quae sunt in Divinis; et idem ait 1. d. 2. q. n. 34. Sed oppositum ait 1. d. 23. et 3. d. 1. q. 1. ubi tenet personam divinam multiplicari, et a tribus personis rationem personae abstrahi ; si autem persona esset de se haec, non posset concipi, ut communis, ut ipse docet 2. d. 3. q. 7. g Qui dicunt, n. 3. contra D. Thomam docentem Angelum esse de se hunc. Respondetur, vult tantum ab eis abstrahi modum communem, non vero aliquid, quod se habeat, ut natura. Ita habet 1. d. 26. g Dico igitur, n. 48. dicens paternitatem et filiationem esse primo diversa quoad realitatem contrahibilem, sed non quoad conceptum communem intellectus ; sic ab individuis abstrahitur idem modus univocus constituendi, vel individuandi, quo sensu haec est superioris univoci de inferiori : Hoc individuum est individuum. Vide Scotum ibi in fine, et q. 7. et 8. Univers. et ibi Mauritium, Bargium 1. d. 23. Viguerium et Lychetum, ibi, ac Mayronem q. 3. qui circa hoc multum tractant.
EX QU0DL1BET0 III.
CONCILIATO) 1.
Art. 1. princ. ait ens commune reali et rationis esse primum objectum intellectus nostri. Sed 1. d. 3. q. 3. S Quantum ad secundum art. n. 8. 20. et 24. et quodl. 14. a. 2. id ait de ente reali. Respondetur ens communissime sumptum, abstrahens a reali et rationis, esse terminativum objectum, sed reale solum est motivum ; et pro hoc statu quidditas tantum rei sensibilis, 1. d. 3. q. 3. n. 24. absolute loquendo de naturaliter motivo, est ens finitum, absolutum, vel respectivum, non habens pro termino Deum, quodl. 14. a. 2. et 3. non habet unum objectum, quod sit univocum omni intelligibili, 1. d. 3. q. 3. n. 8. et 2. d. 24. n. 6. et 7.
CONCILIATO) II.
Art. 1. princip. Ens rationis praecise habet esse in intellectu considerante, at q. 9. univers. ait, universale pro secunda intentione esse in re. Respondetur, est in intellectu effective, et in re subjective, non inhaerendo, sed denominando. Vide Mauritium et Joannem Anglicum dicta q. 9. Trombetam in princip. Formalitatum.
ctionem nullo modo potest esse in anima, vel intelligibile. Tamen 2. d. 1. q. 3. ad sextum pro prima opinione, n. 14. docet, quod contradictoria simul apprehenduntur ab intellectu,alioquin non sciret esse contradictoria, qua ratione probatur 2. de anima text. 45. quod sensus communis novit objecta particularium sensuum, quia ea comparat. Respondetur, negat contradictionem esse unum intelligibile, cui assentias ; bene tamen est intelligibile apprehendendo, quia chimeram sic apprehendimus, et ejus partes vere concipimus. Vide hic Gadium, qui disputat cum Achillino, an Deus intelligat chimeram, et negative resolvit.
CONCILIATO) IV.
Art. 3. g Respondeo standum, n. 15. ait, quod inhaerentia similitudinis eadem est ipsi realiter, et idem docet universaliter de omni respectu inseparabili a suo fundamento 2. d. 1. q. 5. Sed 4. d. 12. q. 11. concl. 1. n. 6. docet inhaerentiam accidentis, ut abstrahit a respectivo et absoluto, esse respectum extrinsecus advenientem, qui non resultat positis fundamento et termino, sed praeter hoc requiritur ad eum alia mutatio ex Scoto 4. d. 6. q. 10. S Contra istud, n. 3. in quo distinguitur a respectu intrinsecus adveniente, ut ipse docet 4. d. 13. q. 1. g .Si ergo n. 9. et 3. d. 1. q. 1. ergo distinguitur realiter inhaerentia a similitudine, alioquin esset respectus intrinsecus. Respondetur primo, Scotus non dat illam divisionem respectus, nisi de eo qui re distinguitur a fundamento, et sic inhaerentia relationis non est respectus intrinsecus, nec extrinsecus adveniens. Colligitur ex ipso 3. d. 1. q. 1. g Ad illud in oppositum, n. 14. Dices, est idem re cum respectu intrinseco, erit ergo intrinsecus, negatur, quia inhaerentia actionis idem est re cum respectu extrinseco, qualis est ipsa actio, tamen non est respectus extrinsecus, ad quod sufficit distinctio formalis. Dico secundo melius ad contradictionem, quod Scotus non dicit inhaerentiam ut sic esse respectum extrinsecus advenientem, sed posse reduci ad aliquod genus talis respectus ; et forte, inquit, ad actionem vel passionem, quia videtur quasi agere in subjectum, et subjectum quasi ab ea pati ; nec putat inconveniens, aliquid quod est determinati generis denominare plura generis denominare plura genera, ut creatum, quod est Ad aliquid, denominat omne aliud praeter Deum. Ex quo sequitur, quod non negat inhaerentiam relationis esse respectum intrinsecus advenientem, seu generis Ad aliquid, licet reduci possit ad genus Actionis vel passionis, ratione assignata. Unde quando ibi, g et si quaeras, negat inhaerentiam esse respectum intrinsecus advenientem, rationem assignat, quia non resultat necessario positis extremis, quod probat concl. 3. quia dari potest fundamentum et terminus, scilicet accidens absolutum et subjectum, sine inhaerentia ; ergo cum secundum eum ibi concl. secunda, non possit poni relatio, quin inhaereat subjecto, et sic resultet necessario positis extremis, non negat hanc esse respectum intrinsecus advenientem ; voluit ergo tantum quod inhaerentia accidentis absoluti non est respectus intrinsecus, sed extrinsecus adveniens,
quod verum est ; vel ad summum, quod inhaerentia ut sic habet se instar passionis vel actionis, modo explicato, quia habet quamdam similitudinem cum eis, nec quidquam resolvit sed utitur verbo forte ; nulla ergo hic est contradictio. Unde Hieronymus Gadius, explicans hunc passum, dicit quod Scotus hic dormivit, gravi sopore dormisse videtur, et solertis expositoris officium neglexisse.
CONCILIATIO V.
Art. 3. eodem, S Si quaeras, n. 16. ait, quae separari nequeunt esse idem realiter ; idem habet 2. d. 1. q. 4. g Ad quaest, n. 21. Sed 3. d. 2. q. 2. a. 1. docet totum Physicum re distingui a partibus, quod tamen repugnat existere sine eis. Respondetur propter hoc nonnulli eum glossant, ut totum vere non distinguatur a partibus simul sumptis, de quo dixi in Scholio 3. d. 2. q. 2. Alii dicunt distingui partes a toto, quia non dependent essentialiter ab eo, sed non e converso, ex opposita ratione. Sed tenendo distingui, dicendum regulam illam, ut ipse Scotus eam explicat secundo loco citato, intelligi, quando alterum non dependet essentialiter ab altero, nec est simul natura cum eo, si est contradictio separari, sunt idem. Sic excluditur creatura, quae nequit esse sine Deo, et correlativo, quod nequit esse sine correlativo,et totum quod essentialiter componitur ex partibus. Dices, ergo partes sunt realiter idem toti, quia non dependet essentialiter ab eo, nec separari possunt ab eo ; multi id volunt. Sed verius est re distingui, si totum ab eis sic distinguitur, quia distinctio realis est relatio realis, et haec non datur in uno extremo, quin detur in altero existenti, modo sit creatum ; quod addo, ut excludam Deum, in quo non est relatio realis, correspondens relationi reali creaturae ad ipsum. Ad replicam ergo, cum Scotus excipit a regula ista, quod dependet essentialiter ab alio, excipit consequenter terminum illius dependentiae, si sit creatus et existens. Quod totum non distinguitur a partibus unitis, videtur sentire Scotus, non solum hic, et loco citato ex secundo, sed 1. d. 1. q. 4. a. 3. n. 14. et 2. d. 12. q. 2. n. 3. ubi dicit omne absolutum prius alio posse esse sine eo, si non sit idem ipsi realiter ; et 3. Phys. q. 9. hanc partem asserit, et 8. Met. q. 4. n. 7. in idem inclinat.
CONCILIATIO VI.
Art. 3. princip. n. 11. non est medium inter substantiam et accidens. Idem habet quodl. 1. a. 1. et habet Aristoteles in Antepraed. et 7. Met. text. 8. et 12. Sed 2. d. 12. q. 1. g Igitur videndum, n. 10. et d. 16.5Rationes istae,n. 5. ait potentiam objectivam non esse substantiam, nec accidens. Respondetur, hic loquitur de ente reali existenti, non de possibili, seu de esse objectivo. Adde potentiam objectivam, modo non sumatur, prout abstrahit ab inferioribus, esse substantiam, vel accidens in illo esse, quia nullum est esse objectivum praeter transcendentia, quod non est substantia possibilis, vel accidens possibile.
CONCILIATIO VII. Art. 3. g In primo ergo intellectu, n.
12. ait quod Pater et Filius sunt simul in intellectu, quia scilicet sunt simul natura ibi, g De primo,et 5. Met. text. 20. sed 2. d. 1. q. 2. n. 8. et d. 25. n. 20. ait causam esse prius natura causato ; ergo idem de producente. Respondetur prius natura sumitur proprie pro eo, quod potest esse sine altero, et non e converso, quomodo omne superius prius est inferiori. 5. Met. c. de Priori. Secundo sumitur pro ordine causae ad effectum ex Scoto 1. d. 28. q. 3. g Hic secundo, n. 10. et Avicenna ibi citato. Tertio minus proprie, quando una natura est perfectior altera, vel una potentia praecedit aliam, et hoc modo improprie. Pater potest dici prior natura Filio, quia est a quo Filius, et sic prioritas originis idem est cum prioritate naturae.
CONCILIATI0 VIII.
Art. 3. g Respondeo aliqua, n. 14. ait hanc esse formalem, et in primo modo per se, Pater generat. Sed 1. d. 5. q. 1. ad2. n. 10. ait idem esse, Patrem esse, et genuisse, et quodl. 4. fine, ait, quod relatio originis, vel personalis non praedicatur denominative, vel formaliter de supposito. Respondetur primo, forte sumi hic ly Pater pro Deus, ita colligitur, ut videtur ex Scoto quodl. 4. fine. Secundo, quod generans praedicatur denominative essentialiter de Patre, suo modo, sicut rationale de homine, quia est formale constitutivum ejus, et quando dicit idem esse Patrem esse, et genuisse, ita est re, sed non ita juxta modum nostrum concipiendi.
CONCILIATIO IX.
Art. 2. princip. nulla habitudo etiam realis destruit id, cui advenit, sed 3. d. 22. g Modo ad propositum, tenet quod mors destruit hominem, et ideo Christus in triduo non fuit homo. Respondetur, ibi non dicit mortem causare destructionem, quia hoc convenit effective agenti, et passive materiae, quae appetit formam, sicut foemina virum, 1. Phys. text. 81. et hac ratione est prima radix corruptionis, quia sine ea nulla potest esse transmutatio, qua perdatur forma dans esse substantiale. Vide Scotum ibi, g Rationes, n. 9.
CONCILIATO) X.
Art. 3. g Respondeo, standum est, n. 17. ait, accidentia, seu inhaerentia similitudinis, non habent aliam inhaerentiam, sed se ipsa inhaeret, et idem ait 4. d. 12. q. 3. et 2. d. 1. q. 7. Sed q. 13. Univers. ad quartum, docet quod modi significandi grammaticales causant falsitatem, quando sunt circa idem significatum, ut albedo est alba, licet non quando sunt circa diversa ; ergo haec est falsa, inhaerentia inhaeret, similitudo est similis. Respondetur primo, in rigore sermonis ita est ; secundo, non inconvenit in respectivis illum modum significandi non falsificare, maxime quando praedicatum est transcendens, ut hic. Vide Mauritii dicta q. 13. Videtur etiam non esse inconveniens inhaerentiam inhaerentiae actualis aliquo modo formaliter distingui ab illa quia illa fundatur, V. g. in albedine, et terminatur ad subjectum ; haec fundatur in inhaerentia albedinis, et terminatur ad ipsam albedinem ; ergo cum termini et fundamenta differunt, etiam illae inhaerentiae aliquo modo different ; nec absurdum erit consequenter admittere hic processum, quia distinctio non est realis in istis, qua existente processus non esset admittendus, exScoto 2. d. 1. q. 4. g Ad istud respondeo, n. 24.
CONCILIATIO XI.
Art. 3. sj Ex hoc non est, n. 16. ait unam relationem fundari in alia ; et idem ait quodl. 6. a. 2. et 2. d. 1. q. 4. n. 24. et passim. Sed 1. d. 3. q. 5. g Quantum adistum,n. 12. et 2.d. 1. q. 5. g Hoc ergo viso, ait omnem respectum fundari in absoluto ; et habetur in Augustino 7. de Trin. 1. dicente quod omnis essentia, quae relative dicitur, est aliquid excepto relativo ; quem locum citat Scotus quodl. 1. a. 1. princip. et alibi passim. Respondetur in locis objectis loquitur de fundamento ultimam, et hoc semper est absolutum, et sic etiam expone Augustinum ; ita colligitur ex 2. loco objecto.
EX QUODLIBETO IV.
CONCILIATIO I.
Art. 1. g Juxta illud, n. 4. ait, quod relatio primae personae ad secundam, seu generatio est prima proprietas incommunicabilis, et quod constituit primam personam ; idem habet l.d. 5,
q. 2. et d. 28. q. 3. Sed 1. d. 7. g Quia autem aliqua, n. 22. ait quod generatio requirit distinctionem suppositorum ; ergo non constituit illa. Respondetur, hic loquitur supponendo personam constitui per relationem, ut ipse praemittit ; in loco autem objecto loquitur secundum opinionem, quae ponit quod constituitur per absolutum, quam putat probabilem, quamque fuse tractat 1. d. 26. g Tertia opinio, n. 23. solvens argumenta contra eam, g Ad illa quae, n. 31. et seq. Secundo dico, quod generatio requirit distinctionem suppositorum concomitanter, cum quo stat, quod non praesupponat ea ; nec Doctor dicit praerequirit. Quia tamen ibi ait, quod suppositum requiritur ad potentiam propinquam agendi, prima solutio melior videtur. Vel dic quod praerequitur ut subjectum denominationis, quia actio generandi nequit denominare aliquid praecedens suppositum, et licet ut forma constituens non supponat suppositum, potest illud supponere ut forma denominans, sic actio constituit agens, et supponit illud, ut denominabile ab ea.
CONCILIATIO II.
Art. 2 g Contra istud, n .19. ait, nulla negatio est de se incommunicabilis, sed per affirmationem, et idem docet 1. d. 2. q. 7. n. 38. et d. 28. q. 2. ad q. n. 10. 12. et 2 d. 3. q. 2. g Contra ista, n. 2. Sed 3. d. 1. q. 1. a. 3. g Ad tertiam, n. 14. et quodl. 19. a. 3. docet quod incommunicabilitas ut quo, quae est negatio, non convenit personae creatae per affirmativum, vel positivum ; ergo contradictio. Respondetur negatio simpliciter, quae est repugnantia, non convenit nisi per positivum, et talis est incommunicabilitas personae divinae ; at incommunicabilitas personae creatae est tantum secundum quid negatio, quatenus se actu non communicatur, cum tamen communicari possit, et sic non convenit per proprium positivum ; colligitur ex Scoto quodl. 19. art. 3. vide ibi Scholium sextum et septimum. Sic non intelligi, non videri, non conveniunt iis, de quibus dicuntur ratione positivi. Dices, incommunicabilitas est communis tribus personis divinis, et non per affirmationem communem, quia nihil commune positivum habent, quod sit incommunicabile, ut bene tractat Scotus d. 23. n. 7. 8. ergo potest esse propria sine positivo proprio. Respondetur, illa incommunicabilitas est tantum communis per rationem, et nihil vetat aliquid positivum aliquo modo commune abstrahi a personis, ut ibi Scotus admititit in fine. Sed negatio extra genus, ut ibi bene explicat, quia convenit enti, et non enti, v. g. non homo, non petit aliquid positivum ratione cujus conveniat alicui.
CONCILIATIO III.
Art. 3. g Contra primam viam, n. 15. ait, communiter responsio per aptiludinem est minus efficax, nisi detur aliquid, per quod sit illa aptitudo ; si enim quaeratur quare lapis descendit, non sufficit dicere, quia aptus est, nisi assignetur ratio, scilicet quia gravis est. Sed 2. d. 2. q. 10. S Tamen propter, n. 9. ex Philosopho docet levia moveri sursum, quia apta nata sunt. Respondetur, responsio per aptitudinem non est ultimata, quia restat adhuc inquirenda aptitudinis causa, et eatenus potest dici inefficax, quia relinquit ignorantiam causae.
CONCILIATIO IV.
Art. 2. g Praeterea cum dicis, n. 16. Paternitas sola ratione differt a Patre. Sed 1. d. 2. q. 7. g Sed hic restat, n. 4. docet fuse paternitatem et essentiam distingui ex natura rei, et ibi n. 45. ait ex Augustino quod pater est aliquid ad se, quia omnis essentia, quae relative dicitur est aliquid excepto relativo,7. Trin. c. l.ergo cum paternitas non dicatur relative, nec essentiam includat, differt a parte rei a patre, cui utrumque convenit. Respondetur primo, hic loqui de patre pro formali, et sic nulla est distinctio ex natura rei, nisi tantum ratione connotati ; sic album solam qualitatem significat, scilicet pro formali, ex Aristotele c. de substantia. Secundo melius, hic loquitur de paternitate, non secundum se, sed ut in sensu D. Thomae consideratur, ut proprietas, quia sub hac habitudine tantum dicit relationem rationis ad constitutum.
CONCILIATO) V.
Art. g Separata tamen relatione,n. 21. ait dari individuum generis, ut hoc animal, hoc corpus, et idem habet 4. d. 8. q. 2. concl. 9. n. 19. sed 4. d. 11. q. 3. ad quartum, pro secundo art. n. 54. ait, non est aliquid individuum sub genere corporis. Respondetur in loco objecto loquitur de corpore, quod est altera pars compositi, quod non est in genere, ut ibi dicit, nisi per reductionem ; at hic loquitur de corpore, quod est totum completum, quod est directe in genere, et immediate descendit in hoc corpus.
EX QUODLIBETO V.
CONCILIATO) I.
Art. 1. princip. ait non posse dari plura infinita formaliter, realiter distincta, sed 1. d. 26. ait personas esse formaliter infinitas, et realiter distinctas. Respondetur, esse realiter distinctas, secundum proprietates, quae non sunt infinitae formaliter ; sunt autem infinitae ratione essentiae, quae tantum est una, et sic non sunt plura formaliter infinita, sed unum.
CONCILIATIO II.
Art. 1. princip. ait secundum Philosophum non posse dari in actu infinitum, sed in potentia ; sed 3. d. 13. q. 4. n. 2. et 2. d. 2. q. 9. n. 21. cum Philosopho, 3. Phys. text. 69. ponit regulam, quantum contingit esse in potentia tantum contingit esse in actu ; ergo, datur actu infinitum. Respondetur, secundum Philosophum, contingit quantum molis crescere per hoc quod partes ablatae ab uno quanto addantur alteri, et sic tantum est in actu, quantum est in potentia, sed non ita secundum veritatem, et Theologos. Sed quoad veritatem hujus rei Doctor nullibi ex professo, quod sciam, negat infinitum producibile esse, sed videtur problematicus 2. Met. q. 6. n. 2. et 3. d. 14. q. 3. g Sed hoc modo, ubi ponit ut problema, quod anima Christi infinitas habet species. Vide Scholium nostrum et dicta q. 6.
CONCILIATIO III.
Art. 2. g Tertio arguitur, n. 15. ait, quod haec non est vera, generatio activa est spiratio activa, ex quo sequitur quod distinguuntur realiter ; idem habet 1. d. 13. g Quod autem intellectus, n. 15. sed 1. d. 2. q. 7. ?2. 34. et d. 20. n. 32. docet tantum esse tres relationes originis realiter distinctas in Deo. Respondetur, hic tantum ait istam praedicationem non admittendam, quia neutrum extremum est infinitum ; sed haec bene admittitur, spiratio est deitas, et e converso, quia deitas est formaliter infinita. Dices, quaecumque sunt in Patre, sunt idem realiter, alioquin esset in eo compositio ; sed in eo est generatio activa, et spiratio activa, ergo sunt idem realiter ; ergo unum de altero vere dicitur. Respondetur esse idem ratione suppositi, in quo sunt, sed quando abstrahuntur a supposito, tollitur ratio identitatis, et sic non sunt idem, nec non idem, de quo vide Scotum 1. d. 5. q. 1. Vide etiam ipsum de abstractis, et eorum praedicatione, 1. d. 8. q. 3. et 3. d. 22. n. 21.
CONCILIATIO IV.
Art. 2. g Ex comparatione art. 9. ait, quod terminare dependentiam alicujus dependentiae, est perfectio. Sed 3. d. 1. q. 1. art. 2. n. 4. docet, quod personae divinae non competit ratione perfectionis terminare dependentiam naturae assumptae. Respondetur, ibi ait contra D. Thomam, id ei non convenire ratione perfectionis, vel ut virtualiter continet personam creatam, sed quia est independens, et omne tale potest terminare dependentiam alterius ad ipsum, ut natum est terminari, verum est, quod tale independens, in se saltem, identice est perfectio, sed hoc non sufficit, alioquin essentia personaliter terminaret.
CONCILIATIO V.
Art. 1. in fine, et art. 2. princip. ait quod haec proprie non est vera, paternitas est infinita, et fundari hoc videtur in regula quam habet 1. dist. 5. q. 1. Quando subjectum est ultimale abstractum, et praedicatum aptum tantum formaliter praedicari, propositio non est vera, nisi in primo modo. Sed quodl. 14. a. 2. g Hic intelligendum, et in fine dicit, quod essentia divina est primum motivum naturale, quod tantum naturaliter movet suum intellectum. Et 1. d. 13. n. 23. et 2. d. 1. q. n. 18. ait, quod essentia divina est objectum intellectus et voluntatis Dei, et 4. d. 50. q. 3. n. 2. quod essentia est ratio cognoscendi omnia beatis, et 1. d. 2. q. 7. n. 31. quod communicatur ab uno supposito duobus modis, et 1. d. 28. q. 1. quod determinatur immediate per personam Patris, et adaequate per tres simul ; sed nullum horum praedicatorum est in primo modo, ergo.
Respondetur, Mayron. 1. d. 5. q. 1. Viguerius, Paulus scriptor, Lychetus, Worillon, Tartarelus, et Bargius, variis modis explicant, et limitant dictam regulam Scoti, disputantes an, et quomodo praedictae propositiones sint verae, et an haec sit vera, essentia divina est una, summa, infinita, etc. Cum Bargio videntur omnes, in rigore logico non esse veras, quia ultimate abstractum includit hanc particulam per se primo, et ideo haec est falsa, humanitas est risibilis, alba, etc. conceduntur tamen bonae sensu, et est, quod essentia est res, quae est una, summa, etc. et sic praedicatum sumitur non formaliter, nec adjective, sed substantive. Colligitur ex Scoto 1. d. 5. q. 1. g Ad aliud dico, n. 10. ubi ait, si pater sumatur substantive, haec est vera per identitatem, essentia est pater ; si adjective, erit falsa, quia significat ipsam proprietatem denominative, et idem est ac dicere, essentia refertur ad filium, vel generat, quam doctrinam habet Alensis, quem ibi citat, et defendit Doctor.
CONCILIATIO VI.
Art. 3. g Ad ultimum, n. 25. intellectus est infinitus propria infinitate, et idem ait de attributis, sed q. 3. Prol. et 1. d. 2. q. 2. et tract. de primo princip. c. 4. ait unum esse infinitum. Respondetur, in Deo esse tantum unum infinitum reale et radicale, cum quo stat plura esse formalia,
realiter indistincta. Eodem modo tenendum est in Deo esse plures existentias absolutas et relativas, idque secundum Scoti mentem, 2. d. 3. q. 1. g Ad q. et q. 3. g Praeterea, et 3. d. 14. q. 3. g Ad quaest. quibus locis significat realitates formaliter distinctas habere etiam existentias similiter distinctas, de quo doctissime tractat Pater Smisingus tract. d. ii. 35.
CONCILIATIO VII.
Art. 3. g Tertio arguitur, n. 15 et ad argumentum principale dividit ens primo in quantum, et non quantum, i sed alibi passim dividit illud primo in alia membra. Respondetur, supra quodl. 1. conciliatione prima. Dices, Scotus 1. d. 8. q. 3. g Respondeo sicut, n. 19. docet, quod finitum vel infinitum est passio disjuncta entis ; ergo omne ens est finitum vel infinitum ; ergo nullum non quantum, ut asserit hic Doctor. Respondetur, illam passionem convenire enti quanto ; ita Scotus hic in fine.
CONCILIATIO VIII.
Ad argumentum principale, Deus, seu infinitum est mensura, qua omnia mensurantur per accessum, vel recessum ab eo. At 1. d. 7. q. 3. At Aver. dico, n. 25. rejicit Averroem id dicentem. Respondetur, ille asserit primum motorem esse primam substantiam intra genus, quod est metrum caeterarum substantiarum. Hoc rejicit Scotus, quia non est in genere, non negat tamen esse mensuram extra genus.
EX QU0DL1B15T0 VI.
CONCILIATIO I.
Art. 3. g Ad inclinationem, n. 33. aequalitas est perfectionis, inaequalitas imperfectionis, sed 1. d. 19. q. 1. ad secundum, oppositum ait. Respondetur, ibi ait inaequalitatem esse perfectiorem in creaturis, respectu alterius membri nobilioris, et hoc inter varias naturas: sed in eadem natura illimitata melior est aequalitas, quia sine ea alterum membrum ibi esset imperfectum.
CONCILIATIO II.
Art. 2. g Secundo contradicitur,n. 29. ex absoluto et respectivo non fit per se unum. Sed 3. d. 6. q. 2. ad primum, ait Christum esse per se unum, qui tamen constat ex absoluto et respectivo, natura et Verbo. Respondetur, non esse unum per accidens metaphysico, quia tale resultat ex rebus genere diversis, et Verbum non est in genere 1. d. 8. q. 3. potest tamen dici unum per accidens logice, quia haec, Christus est homo, non est per se logice, alioquin esset materia necessaria, vel praedicatum esset necessarius effectus subjecti. Praeterea ad propositionem per se requiritur ut subjectum dicat unum conceptum, et Christus dicit duo, sed non est omnino per accidens, quia subjectum includit praedicatum. Vide Sectum 3. d. 7. q. 1. g Quarto videndum, n. 7.
resolutive, quia unio naturae humanae cum divina est longe diversa ab omni unione Philosopho nota, unum resultans ex ea non regulatur legibus aliarum unionum, et sic non est unum per se, nec per accidens metaphysico vel logice, secundum regulas Aristotelis, est tamen vere per se unum perseitate suppositi, quam perseitatem logici pagani non norunt.
CONCILIATO) UT.
Art. 1. g Haec conclusio, n. 15. ait, Dicimus Deum esse magnum, sapientem, bonum, etc. non tamen propter hoc oportet quod illi ex natura rei conveniant hoc, vel illud, sine omni negatione, vel relatione rationis. Sed 1. d. 8. q. 4. n. 10. et. d. 46. q. 3. fuse probat attributa ex natura rei distingui ab essentia, et inter se ; ergo. Respondetur, vide Scholium sextum hic.
CONCILIATIO IV.
Art. 2. g Juxta istud patet n. 22. ait relationes originis demonstrari propter quid, pro quo exquisitas rationes adducit, 1. d. 2. q. 7. a n. 3. Sed 2. d. 3. q. 9. n. 15. et quodl. 14. art. 1. docet Trinitatem esse naturaliter incognoscibilem. Respondetur, hic loquitur de demonstratione propter quid late, per quam non generatur scientia distincta Dei, vel Trinitatis, sed confusa, et hoc, supposita fide Trinitatis, non aliter ; habita enim fide Trinitatis demonstramus quasi a priori, per memoriam foecundam gigni Filium, et per voluntatem foecundam produci Spiritum sanctum.
CONCILIATO) V.
Art. 1. g Haec conclusio, n. 15. ait aeternitatem non dicere perfectionem, et quod duratio major non auget perfectionem, docet 1. d. 2. q. 2. n. 25. et 2.d.i. q. 3. n. 20. Sed 4. d. 49. q. 6. g Tertio dubio, n. 18. ait aeternitatem spectare ad beatitudinem, sine qua non esset quis perfecte beatus. Respondetur, duratio non dicit perfectionem intrinsecam, sed extrinsecam sic, ut ibi Doctor explicat, qui uno tantum instanti frueretur Deo, ita beatus esset intensive, ac si per totam aeternitatem frueretur.
CONCILIATIO VI.
Art. 1. g De primo,n. 5. ait ex Philosopho 5. Mel. text. 18. quod bonum, seu perfectum, est passio entis. Sed quodl. 5. a. 1. docet relationes originis non dicere bonitatem, vel perfectionem. Respondetur, bonum transcendentaliter, id est, carentiam defectus in proprio genere, convenire omni enti, sed bonitas quantitativa, seu virtutis, id est, secundum quam aliquid excedit, vel exceditur, convenit tantum entitati quidditativae, seu communicabili, non vero entitati personali, seu hypostaticae, ita Scotus quodl. . 5. in fine. Sed de hoc varie sentiunt Scotistae, nec potest paucis expediri. Theologica difficultas coegit Scotum hanc distinctionem entis quanti, et non quanti adinvenire, ne admitteret contra Augustinum et veritatem, tres personas esse perfectiores una.
CONCILIATIO VII.
Art. 1. g Est etiam aliud,n. 4. ej g Ultimo in isto, n. 12.una est aequalitas in divinis. Sed 1. d. 31. g Ad secundum, n. 7. ait tot aequalitates esse, quot sunt perfectiones attributales. Respondetur, unam esse realiter, plures formaliter. Vide Scotum ibi.
CONCILIATIO VIII.
Art. 1.princip.et a 2. princip. ait tria requiri ad relationem realem ; extrema realia, realiter distincta, existentia, et quod positis illis resultet. Idem habet 1. d. 30. g Ideo breviter, n. 10. et d. 31. Ad quaest. et videtur haberi ex 5. Met,
c. Ad aliquid, et Phys. 3. sed 1. d. 3. q. 7. g Ad quaest. n. 20. docet intellectum elicere in se intellectionem, et sic est movens et motum. Si dicas quod objectum in se, vel in specie concurrit, contra, quidquid sit de hoc, saltem voluntas se sola movet se, eliciendo in se amorem ex Scoto 2. d. 25. n. 2. ergo refertur ad se realiter, et tamen non distinguitur a se realiter. Respondetur primo secundum Scotum ibi g De balneo, n. 21. probabile est cognitionem effective concurrere ad amorem. Secundo dicit potest ex eodem ibi ad secundum, quando voluntas se movet, esse ibi relationem realem, non simpliciter, quae scilicet sit inter res distinctas, sed formaliter, vel fundamentaliter ; ita Mayron. 1. d. 3. q. 8. Tertio dico, et colligitur ex Scoto, 2. Report.
d. 25. ad quintum pro Godof. quod voluntas ut mota habet amorem, ut movens non, et sic haec relatio est inter distincta realiter. Vide Bargium 1. d. 3. q. 7. fol. 142. lit. K. An autem productio amoris sit actio realis, difficultas est, de qua dixi tract. de actib. moral. c. 1. m. 6. Lychet. 2. d. 25. negat minus bene relationem realem requirere extrema realiter distincta.
CONCILIATIO IX.
Art. 2. g Ad secundum de illa, n. 26. ait, quod aequalitas in Deo habet haecceitatem, per quam determinatur ejus pluralitas, sed quodl. 4. art. 3. ad secundum, ait, quidquid est in Deo, esse de se hoc. Respondetur, supra quodl. 4. concl. ultima, aequalitas non habet alias haecceitates, praeter ipsas relationes originis quae sunt de se haec.
CONCILIATIO X.
Art. 2. docet aequalitatem et similitudinem esse relationes reales, et idem habet 1. d. 31. sed 1. d. 30. g Contra istud dicitur, n. 7. ait esse rationis, si per impossibile, inquit, in personis divinis essent duo fundamenta, esset similitudo realis. Respondetur, ad hominem arguit contra Henricum asserentem id quod refertur, dependere ab eo, ad quod refertur ; quod impugnat Scotus, quia personae divinae sunt similes, et aequales sine dependentia, et quia Henricus diceret has esse relationes rationis, Scotus declinans tractare de hoc, accipit quod suo intento sufficit, scilicet si per impossibile essent duo fundamenta, illa esset relatio realis, et sine dependentia. Vide Lychetum ibi.
EX QUODLIBETO VII.
CONCILIATIO I.
Art. 2. gPrima concl. n. 5. haec est necessaria, Deus est omnipotens, sed q. 3. prol. gContra viam etiam, n. 11. dicit quod est contingens, quia praedicatum dicit respectum ad extra, qui est rationis tantum 1. d. 30. g Ad secundam q. n. 14. Respondetur, est necessaria pro connotato, quod est ipsa Dei voluntas ; secundo, licet contingenter agat, est necessario potens agere. Nec est inconveniens admittere respectus necessarios ad extra, quando termini sunt necessarii, quales sunt res in esse possibili, sed hoc est tantum necessarium secundum quid, et sic non est contra id, quod dicitur q. 3. prol. Hic tangitur an Deus necessario amet creaturas in esse possibili, et affirmare videtur Scotus 3. d. 32. pr. et quodl. 16. a. 1. in fine ; favet quodl. 8. a. 3. g Ad secundum, ubi ait respectum Dei ad esse possibile creaturae, esse necessarium. Rada 1. tom, Controv.11 . a. 2. sed hujus oppositum habere videtur 2. d. 1. q. 1. art. 2. n. 12. de quo quodl. 19. Dicam.
CONCILIATIO II.
Art. 2. gSed secundum, n. 17. cum Averroe 9. Met. ait, ablata operatione rerum auferri earum essentias. Sed 4. d. 48. q. 2. docet motum coeli cessaturum post judicium, perseverabunt tamen coeli secundum substantiam,
ut ipse docet 4. d. 43. q. 1. ad secundum, cum Augustino, Hieronymo et Gregorio, quos ibi in Scholio citavi. Respondetur, hic ponit hanc propositionem Averrois, explicans eam esse veram, si intelligatur de ablatione aptitudinali, vel virtuali operationis, non vero de actuali.
CONCILIATO) III.
Art. 2. g Tertia concl. n. 11. ait, quod viator potest habere conceptum simplicem et distinctum de Deo, continentem omnes veritates necessarias, quem ei conveniunt. Sed q. 3. prol. et 1. d. 3. q. 2. n. 17. et g. 3. n. 14. docet non posse nos habere de Deo, nisi conceptus confusos virtute phantasmatum, et intellectus agentis, causatos. Respondetur, hic loquitur de viatore, non secundum proprias vires, sed elevato, vel specialiter adjuto, citra gloriam, quomodo forte adjutus fuit Angelus in via, ad habendam distinctam notitiam divinae essentiae, de quo Scotus 2. d. 3. q. 9.
conciliato Iv.
Art. 2. g Secunda concl. n. 7. ait Paulum post raptum habuisse distinctam cognitionem divinae essentiae, quia mansit species ex faciali visione Dei, quam habuit in raptu ; quod etiam ait 2. d. 3. q. 9. et 4. d. 49. q. 12. Sed alibi passim ait, non posse nos habere pro hoc statu nisi cognitionem confusam de Deo q. et 3. prolog. Respondetur ut in conciliatione praecedenti.
CONCILIATIO V.
Ad primum argumentum in contrarium, n. 33. ait quod possibile, est objectum omnipotentiae ; idem habet 1. d. 10. g Quantum ergo, n.7. Sed 1. dist. 43. g Aliter dico, n. 5. dicit, omnipotentia not habet objectum, quod sit primo possibile, sed hoc sit per intellectum. Respondetur, non est objectum effectum ab omnipotentia, sed quasi (praesuppositum in esse per intellectum dantem esse intelligibile, seu diminutum.
CONCILIATIO VI.
Loco jam citato ponit possibile esse objectum omnipotentiae ; sed 1. d. 8. q. 5. g Contra istam, n. 6. docet ad mentem Philosophi aliqua esse in se necessaria, et a Deo effecta. Respondetur ita est secundum Philosophum, sed in eo erravit, sicut et in multis aliis.
CONCILIATIO VII.
Art. 2. concl. secunda, g Ex hoc arguitur, n. 8. ait quod de Deo haberi potest cognitio distinctissima abstractiva ; existentia non est de ejus essentia, sed modus intrinsecus. Sed 1. d. 2. q. 2. g Ex his, n. 4. tenet esse de quidditate Dei. Respondetur, quodl. 1. conciliatione. 1.
CONCILIATIO VIII.
Ad primum argumentum contrarium,
n. 33. ait causabile esse objectum omnipotentiae ; ergo potest omne causabile produci ab ea, et consequenter prima pars continui, sed hoc est contra ipsum 2. d. 2. q. 9. n. 22. et 25. quia omnis pars continui est divisibilis in infinitum. Respondetur, produci potest in continuo, non seorsim, quia sic non est possibile, et per consequens nec objectum omnipotentiae.
CONCILIATO IX.
Art. 1. g Hic praemittendam, n. 3. ait, omne necessarium, non evidens ex terminis potest demonstrari per verum evidens. Sed haec secundum eum 1. d. 5. q. 1. et d. 8. q. 4. Divinitas est paternitas, est verum necessarium, et tamen nec ex terminis evidens est, nec demonstrari potest per aliud evidens, quia extrema abstrahunt a medio, cum praedicatio non sit formalis, sed identica, ex ipso, dicta q. 1. Respondetur demonstrari per infinitatem, quia extrema non identificantur tantum propter identitatem ad tertium, sicut paternitas est spiratio, sed etiam ratione infinitatis alterius extremi, nempe Deitatis, ita Scotus 1. d. 8. q. 4. ad ult. Intellige hoc, supposita fide, qua seclusa, ignotum est an omnino sit paternitas in Deo.
CONCILIATO) X.
Contra idipsum, quia haec, ens est verum est necessaria, sed non est immediata, nec per se nota, quia passio praedicatur de suo subjecto per medium,scilicet per quodquid est subjecti ex Scoto 1. d. 2. q. 2. n. 2. Nec est mediata, quia passiones entis non habent ordinem ad ens, ut ipse habet 1. d. 39. g Quantum ad primum, n. 15. Respondetur primo, esse immediatam, quia cum ens non habeat definitionem ejus passiones ei immediate conveniunt, sed quando subjectum est definibile, passio per ejus definitionem demonstratur de eo, et sic intellige Scotum loco objecto. Si admittatur ordo inter has passiones, saltem pro prima, non est invenire medium, vide aliam solutionem apud Lychetum hic.
EX QUODL1BETO VIII.
CONCILIATO) I.
Art. 1. princip. tres personae sunt unum principium, et unus creator et causator: idem habet 2. d. 1. q. 1. Sed 1. d. 27. q. 3. n. 25. ait ex August. quod Verbum est ars Patris, et colligitur ex illo Hebr. 1. Per quem fecit et saecula, ergo est principium quo, et non quod. Respondetur, est ars et scientia, et virtus Patris appropriate, et Pater ipse est scientia et ars vere, non minus quam Filius.
CONCILIATO) II.
Art. 2. g Ad tertiam probationem, n. 14. ait, quod terminus motus est aliquid absolutum. Sed 2. d. 2. q. 5. et 3. d. 1. q. 1. g Ad illud, n. 15. et 4. d. 49. q. 14. n. 4. et d. 10. q. 2. n. 13. et q. 4. n. 10. ait dari ad ubi, et ad omnem relationem extrinsecus advenientem. Respondetur, hic loquitur de motu non universaliter, sed de motu alterationis, cujus principium est forma absoluta, sicut et terminus.
CONOILIATIO III.
Art. 3. g Ad secundum,n. 23. ait non repugnare poni prius absolutum sine posteriori. Ait idem 4. d. 49. g. 16. n. 14. Oppositum habet 2. d. 1. q. 5. n. 21. ubi habet, licet creatura sit prior relatione ad Deum, tamen non potest poni sine illa relatione, et 4. d. 13. q. 1. art. 3. n. 35. et expressius 1. d. 3. q. 5. ad secundum pro opinione, n. 13.ubi ait passionem esse inseparabilem a subjecto. Dices, ergo partes unitae possunt separari a toto, quia secundum eum 3. d. 2. q. 2. distinguuntur realiter ab eo. Respondetur, quodl. 3. conciliatione quinta, an vero passio re distinguatur a subjecto, non est omnino certum in via Scoti. Vide Schol. primum 1. Met. q. 1. ubi varia ejus loca circa hoc expendi.
CONOILIATIO IV.
Art. 3. g Ad ista, n. 23. ait quod ars . est notitia practica de faciendis, sed 1. d. 38. n. 2. ait, quod notitia Dei de factibili est speculativa. Respondetur primo, hic loquitur de notitia factibilium creata. Secundo q. 4. prol. n. 36. problematicus est, an notitia Dei de contingentibus dicenda sit practica, necne ; si ad rationem practicae requiras voluntatem seu potentiam practicantem esse rectificabilem, vel aliunde dirigibilem practica erit, aliter non.
CONOILIATIO V.
Art. 1. g Tertio arguitur, n. 9. ait, formalis ratio causandi in Deo, et proxima est intellectus, vel voluntas, vel aliquis actus hujus vel illius, ubi negat executivam. Idem innuit 1. d. 37. g et secundum hoc, n. 4. et q. 4. prol. art. 2. ante sol. arg.g Si vero alterum, n. 40. et A. d. 1. q. 1. g Ista ergo, n. 18. et Ideo dicendum, n. 28. negat potentiam executivam Angelo. Sed i.d. 38. in fine, dubitat de potentia executiva in Deo, et q. 4. prol. art. 2. n. 37. ut problema reliquisse videtur. Respondetur, Scotus non se resolvit firmiter in hac re ante hunc locum, ideo Mayronis 1. d. 43. q. 5. et d. 48. q. 2. ponit executivam in Deo ; Viguerius, Paulus scriptor et Bargius in locum prologi negant, sed in Angelo eam ponunt, propter articulum Parisiensem ; et quia potest executio Angeli impediri, non impedita ejus volitione, idem est de anima separata ; de homine certum est, quod habet executivam a voluntate distinctam, nempe potentias corporeas, imperio voluntatis subjectas.
CONOILIATIO VI.
Art. 1. g Ad tertiam probationem, n. 13. ait, quod notitia est principium formale producendi creaturas, sed 2. d. 25. g Dico igitur, n. 19. et ad primum pro opin. n. 10. negat notitiam concurrere ad volilionem, et q. 4. prol. et 1. d. 38. docet, si intellectus causaret ad extra, quod nihil contingenter fieret. Responde.
tur, hic non asserit, sed contra Henricum disputans respondit ei, si notitia, quam ille vult esse rationem formalem producendi creaturam, non plus includat respectum ad eam, quam ut hic includitur in forma, quae est principium agendi naturale, sequitur quod non includitur in ejus ratione talis respectus, sed quod sequatur ad eam, sicut ad formam activam naturalem, v. g. ad calorem, sequitur respectus ad calefactum.
CONOILIATIO VII.
Art. 1. g Contra, n. 7. essentia divina non est principium agendi, nisi per modum naturae, sed secundum eum 1. d. 10. et 2. d. 1. q. 1. in productione Spiritus sancti essentia concurrit, tamen Spiritus libere procedit, ut etiam ipse tenet, iisdem locis. Respondetur, sufficere voluntatem esse liberam, ut productio sit libera, esto essentia in esse objecti per modum naturae moveat, sic habitus naturaliter movent, tamen actus eorum a voluntate eliciti libere fiunt.
CONOILIATIO VIII.
Art. 3. princip. ait, quod nullus respectus ad creaturam est proprius, Verbi, sed 3. d. 1. q. 1. secundum eum Verbum dicit respectum ad naturam assumptam. Respondetur, tantum hic dicit nullum respectum ad creaturam includi in constitutivo Verbi ; sed bene stat respectum proprium rationis convenire uni personae, non aliis, ut in exemplo ; posset etiam intellectus divinus comparare Verbum ad creaturas, ut productivum earum, quo resultaret relatio rationis propria, seu comparatio passiva in eo.
CONCILIATIO IX.
Art. 3. princip. ait, quidquid est in persona divina, est necesse esse, sed 1. d. 2. a. 7. g Secundo principaliter, ait, quod necessitas est simpliciter perfectionis ; at proprietas personalis in Deo secundum eum, supra quodl. 5. non dicit perfectionem. Respondetur, dicit perfectionem identice infinitam, quod sufficit.
CONOILIATIO X.
Art. 1. g Ultimo potest, n. 7. ait id, quod est ratio formalis causandi, esse rationem formalem terminandi dependentiam causati. Sed essentia Dei terminat relationes creaturae, q. 1. prol. n. 6. et seq. et 1. d. 1. q. 2. n. 5. et d. 30. n. 10. at voluntas causat, ut hic habetur a. 3. g Arguitur, et 2. d. 1. q. 1. et passim. Respondetur, non dicit essentiam ut condistinctam ab aliis in Deo, terminare relationes creaturae, sed sufficit aliquid quod es idem essentiae terminare, modo sit commune, quia terminare dependentiam creaturarum, sicut et eas causare, dicunt perfectionem, qua carent proprietates personales secundum se consideratae. Secundo dico, quod essentia terminat ut radix et fundamentum, quae sunt in Deo, voluntas, ut potentia libera, et sic de aliis.
EX QU0DL1BET0 IX.
CONOILIATIO I.
Art. 3. g Ad ista quinque, n. 14. ait, quod compositum est perfectius anima. Sed ibidem, et 3. d. 22. a n. 4. docet compositum dependere ab anima, et ideo Christus in triduo non fuit homo, quia caruit ea, ut ubi probat g Modo ad propositum, sed quod est magis dependens, est imperfectius ; ergo. Respondetur, ita est caeteris paribus, sed anima licet sit minus dependens, est entitas incompleta et partialis, natura sua ordinata ad compositum. Vide Scotum 7. Met. text. 7. ubi explicat secundum Philosophum, quomodo forma sit magis ens quam compositum, sensu jam dicto, et quia est prior materia.
CONOILIATIO II.
Art. 2. princip. ait, quod accidens abstractum est in tertio modo perseitatis, sed q. 1. post 31. ait solam substantiam esse in tertio modo, idque ex Aristotele, 1. post. text. 9. Respondetur, convenire hanc perseitatem accidenti, sed minus proprie, vel per similitudinem, ut explicat in illa q. 31. in fine.
CONOILIATIO III.
Art. 2. g Ex hoc patet, n. 18. ait, quod esse totius, v. g. humanum esse,
est perfectio simpliciter, sed 1. d. 8. q. 1. n. 7. et 8. et d. 2. q. 7. n. 39. et quodl. 5. art. 2 definit perfectionem simpliciter ex Anselmo in Monol. 15. quod est melior omni eo, quod est ei incompossibile ; ergo cum esse totius non sit melius esse increato sibi incompossibili, non est perfectio simpliciter. Respondetur, hic non agit de perfectione simpliciter Theologice, juxta definitionem datam, sed de perfectione completa, quia comparat perfectionem animae ad perfectionem totius, et hanc ait esse perfectionem simpliciter.
CONOILIATIO IV.
Art. 2. g Tertius intellectus, n. 11 . ait, quod sensatio recipitur immediate in organo composito ex anima, et determinata parte corporis. Idem habet 4. d. 10. q. 7. et d. 43. q. 2. et d. 44. q. 2. et d. 49. q. 14. sed 1. d. 3. q. 7. ad argumenta opin. n. 14. ait recipi in spiritu vel anima. Respondetur primo, sumit animam, ut opponitur concausae, scilicet objecto, non vero ut opponitur comparti, vel toti. Secundo dicitur non esse textum, sed additionem ; ita Bargius ibi fol. 138. sed non video cur dubitet an sit textus, cum omnes editiones ut textum ponant. Contra datam solutionem est, quod ibidem dicit sensibilem speciem non esse in eodem subjecto cum sensatione ; sed illa est in organo, seu composito, ergo sensatio non est in composito. Respondetur, vult speciem esse in aliqua parte corporis proportionata actioni objecti, ut in pupilla, quae est diaphana, sicut medium, et sensationem in toto organo, vel forte species subjectatur in humore, vel (spiritu, et sensatio in corpore solido, quod ibi vocat Scotus mixtum, nam ipsum phantasma, quod est perfectius, ponit in humore, vel spiritu 2. d. 11. g Sed de aliis, n. 6. et hinc forsan facile turbantur species, et phantasmata ratione subjecti mobilis et inconstantis.
CONCILIATIO V.
Art. 3. g Per eamdem, n. 17. et 7. Met. q. 6. ait, quod anima separata non est in perfecto esse, quodque dum unitur, accipit perfectum esse, sed q. 4. prol. g Praeterea ordo, n. 22. dicit, causa nihil accipit a causato. Respondetur, vult hic quod accipit esse substantiae a toto, quia ex se non est subsistens, saltem ultimate ; at non accipit esse essentiae, vel existentiae a causato, ut bene ipse 3. d. 6. q. 1. contra Thomistas dicentes animam Christi accipere existentiam, et subsistentiam a Verbi persona. Colligitur haec solutio ex ipso 7. Met. q. 6. Dici etiam potest, quod accipit perfectius esse, quia concurrit ad esse totius, et participat illud, ut causa intrinseca ; quod addo, ut excludam replicaui, quae fieri potest ex Scoto hic, ubi ait, quod non tantum accipit hoc, quod est communicare esse ; quod intellige eo modo, quo causa extrinseca, quae non participat illud esse, secus est de intrinseca.
CONCILIATIO VI.
Art. 2. g Tertio modo, n. 4. ait quod compositum ex materia et forma est ens per se subsistens, et non ordinabile ad aliud, sed 1. d. 2. part. 2. q. 1. ponit rationem subsistentiae in negatione communicabilitatis, ut quo, et ut quod, et 3. d. 1. q. 1. et quodl. 19. in negatione actualis, et aptitudinalis dependentiae. Sed ens per se subsistens non potest constitui per negationes. Respondetur, intelligit naturam completam, non includendo negationes illas, et licet non repugnet sibi sic consideratae communicari alteri, ut supposito, quia non est ultimate solitaria, tamen repugnat ei informare aliud, quia sic non esset natura completa, sed pars.
CONCILIATIO VII.
Art. 2. g Tertius intellectus, n. 11. ait proximum subjectum intellectionis carere materia, sed q. 15. de anima, tenet in anima esse materiam. Respondetur, id absolute, et secundum propriam opinionem non asserit, sed juxta fundamenta Philosophi et D. Thomae, quae ipse non approbat: admittamus tamen id esse probabile et defensibile, de quo egi in commentario concl. 3. ubi solvi argumenta in contrarium. Sed quod hic ait, resolutive tenet, licet oppositum loco objecto, non reputet improbabile.
EX QUODLIBETO X.
CONCILIATIO I.
Ad argumenta in fine ait, quod in corruptione Eucharistiae fit nova substantia, proportionata accidentibus corruptivis specierum, et immediate actione divina, sed 4. d. 12. q. ult. ait, mediante causa naturali substantiam talem generari. Respondetur, quidam Scotistae hoc ei imponunt, quod ibi nullo modo habet, imo ibi expresse habet, quod actione Dei immediate fit illa composita substantia, sed posita hac substantia actione Dei, agens naturale potest agere in illam, et sic videtur fieri nutritio ex speciebus consecratis. Sed in hoc, ut videtur intercedit miraculum, ut fides habeat meritum, quia oporteret calorem naturalem de novo agere in substantiam a Deo creatam per notabile tempus, ut converteret eam in aliti naturam, nisi Deus specialiter concurreret, ut id subito fieret. Alii cum D. Thomae 4. d. 12. q. 4. art. 2. tenent in instanti quo desinunt species, creari materiam, et actione agentis naturalis, eodem instanti formam ex ea educi. Non videtur Scotus alienus ab hoc modo dicta q. ult. ad 3. licet in corpore eum impugnet. Sed magnas habet difficultates, tenendo cum ipso 2. d. 3. q. 4. n. 17. et 4. d. 11. q. 2. art. 1. et d. 12. d. q. 3. accidentia subjectari in composito.
CONOILUTIO II.
Art. 1.g Ad illud de substantia, n. 8. ait, quod Deus potest convertere substantiam in accidens, et e contra, et g Secundo modo, n. 3. ait, quodlibet in quodlibet converti posse. Idem habet 4. d. 11. q. 2. g Haec quaestio. Sed 1. d. 7. q. 5. g Ad illa quae, n. 10. ait ex Aristotele 1. de Coelo text. 19. quod substantia accipit esse necessarium ; ergo nequit converti in aliud, quia sic non esset necessaria. Respondetur, hoc ait non ex se, sed ex Aristotele errante, in eo quod posuerit Deum agere necessario quodcumque immediate agit.
CONCILUTIO III.
Art. 1. g Ad ista, n. 5. creatio animae non est opus miraculosum, sed q. 2. prol. g, De octavo,n. 11. ait ex Augustino miraculum esse opus arduum et insolitum supra facultatem mirantis. Respondetur ex Scoto 3. d. 24. q. 1. g, Praeterea quarto, n. 12. infusionem animae, et alia, quae de communi lege fiunt, non dici miraculosa, sunt tamen supra naturam.
EX QUODLIBETO XI.
CONCILIATO) I.
Art. 1. g ad secundum, n. 5. dependentia locati ad locum non est causati ad causam, sed q. 13. univers. ait locum esse principium effectivum generationis. Respondetur, eatenus esse effectivum, seu conservativum locati, quatenus habet qualitates ei convenientes, sed hoc est loco per accidens, non per se ; hic loquitur de loco per se, ibi per accidens. Vide Scotum 2. d. 2. q. 6. g De secundo dico,n. 10.
CONCILIATO) II.
Art. 2. g ad tertium, n. 9. quies men-
. suratur tempore imaginario, sed 2. d. 2. q. 4. n. 11. ait ex Philosopho 4. Phys. text. 118. mensurari tempore per se motum, et per accidens quietem, et addit hanc mensurari per se eo modo quo hoc convenire potest privationi ; et loquitur cum Philosopho de tempore reali. Respondetur, hic loquitur in casu, quo cessaret coeli motus, quod filet post judicium, ex ipso 4. d. 48. q. 2. et sic tempus erit omnino imaginarium, quia non distinguitur a motu, ut ibi habet g Contra secundam viam, n. 12. si tamen loquamur de tempore particulari, etiam existente motu coeli, quies tempore imaginario mensuratur, quia excludit motum realem.
CONCILIATIO III.
Art. 3. in fine, ait quod multiplicata forma, non ideo multiplicatur concretum, nisi supposita multiplicentur ; idem habet 3. d. 6. q. 1. et d. 8. ad primum. Sed 1. d. 12. q.9. g Juxta quaest. n. 14. ait, quod terminus numeralis additus substantivo multiplicat formam, et ideo admittere non debes duos spiratores, sed bene duos spirantes ; ergo si das duas naturas humanas in aliquo, erit duo homines, et sic videtur expresse docere Scotus 3. d. 1. q. 3. Respondetur, licet ita dicant quidam Scotistae, verius est secundum eum non numerari concretum nisi numerato supposito ; dicit enim 3. d. 6. q. 2. ad. ult. quod Christus non dicitur duo, licet habeat in se duas naturas ; et ibi q. 1. ad primum, quod Christus non est duo volentes, licet habeat duas voluntates; et d. 8. ad primum, quod ad pluriflcationem filiationum non sequitur plurificatio Aliorum, quia ad pluriflcationem concreti requiritur tam formae quam suppositi multiplicatio. Quando ergo ait quod terminus numeralis additus substantivo multiplicat formam, verum est, sed non sufficit hoc ad multiplicationem concreti, nisi supposita multiplicentur, et ibi supponit illa esse multiplicata, et sic si admitteres duos spiratores, non tantum duo supposita, sed etiam duas formas, vel potentias spirativas admitteres ; duae regulae ergo secundum ipsum tenendae sunt : Prima, terminus adjectivus numeratur sola numeratione suppositorum, licet forma sit unica, ut duo spirantes, tres creantes. Secunda, terminus substantivus non numeratur nisi numerato supposito et forma, ideo non valet : Christus est duo entia, duo volitares, intellectores, etc. Difficile tamen fateor, est cum hoc concordare, quod habet 3. d. 1. q. 3. ad primum, nisi teneas fuisse problema ticum. Vide ibi Lychet. Tartaret. Aretin. Favent. et Ovandum.
CONOILIATIO IV.
Art. 4. g Similiter, n. 13. ait, quod respectus extrinsecus adveniens est, qui non necessario resultat posito fundamento et termino, et sex ultima Praedicamenta consistere in tali respectu, v. g. actio, quae est talis respectus, non resultat posito igne et ligno, nisi fiat approximatio ; hac etiam posita defectu concursus potest non sequi. Idem habet 4. d. 13.q. 1. n. 9. et d. 6. q. 10. n. 4. et locis citatis conciliatione 2. ad quodl. 8. Sed hic art. 4. princip. ait, posito corpore et loco necessario resultare ubi. Respondetur intelligit de corpore posito in loco, sed simpliciter existere possunt corpus et locus sine resultantia ubi.
CONCILIATIO v.
Art. 4. g Si dicitur,n. 12.ex absoluto, et respectivo non fit per se unum ; idem habet quodl. 6. art. 1. g Secundo contradicitur. Sed 1. d. 5. q. 2. g Respondeo, unitas, n. 15. et d. 26. ad primum pro tertia via, n. 48. dicit personam divinam constitui per se ex essentia et relatione. Respondetur, vult non componi unum per se ex absoluto et respectivo, quia sunt diversi generis, de quo in2. d. 12. q. 1. Sed bene stat unum per se constitui ex illis seclusa omni compositione, et hoc locum tantum habet in Deo, ubi haec duo concurrunt sine ulla potentialitate, vel componibilitate, sed summa simplicitate et identitate ad constituendam personam. Vide Scotum citato loco 1. d.26. ubi bene ex Philosopho docet unum per accidens Metaphysico esse quod includit res genere diversas, ut homo albus ; logice vero, quando subjectum non includit rationem inhaerentiae praedicati, quia ex talibus non fit conceptus unus, in creatis autem omne per accidens logice, et tale metaphysice, sed in divinis haec est per accidens logice, Deitas est Paternitas, quia subjectum, ut subjicitur, non includit rationem inhaerentiae praedicati, quia de eo non dicitur formaliter. Vide conciliationem 2. ad quodl. 6.
Dices, suppositum creatum est per se unum, quia per se ponitur in genere Substantiae, et tamen exScoto 3. d. 1.
q. 1. art. 3. et infra quodl. 19. art. 3. constituitur ex natura, et duplici negatione ; ergo multo magis unum per se potest fieri ex absoluto et respectivo. Respondetur, ut includit illam negationem non esse per se unum, nec in Praedicamento, sed ut est singulare.
CONCIUATIO VI.
Art. 4. g Diceretur quod, n. 14. ait, quod ubi est divisibile per accidens, scilicet ad divisionem mobilis et spatii et successivum per se, quia acquiritur in tempore. Sed ibidem, g De tertio intellectu, ait ubi esse secundum se divisibile, cum secundum illud possit esse motus, et ideo tantum convenit corpori secundum ipsum, 2. d. 2. q. 6. ad argumenta, n. 17. Respondetur, sumendo ubi pro termino motus localis, quod est respectus secundum se simplex, et tantum per accidens divisibile. Si autem sumatur in fieri pro coordinatione multorum ubi, sic est secundum se divisibile, quia cum corpus movetur de uno ubi in aliud, continue acquirit et perdit ubi. Hanc esse Scoti mentem patet, ex eo quod dicit ubi esse secundum se divisibile, quia secundum illud potest esse motus, et quia 2. d. 2. q. 9. g Ad quaest. n. 8. probat Angelum moveri posse continue, quia inter quaelibet duo ubi, sunt infinita ubi, per quae potest transire, ita ut nullo illorum ubi sit, nisi indivisibiliter.
CONCILIATIO VII.
Art. 4. g Hic dicitur, n. 14. ait, quod
. relatio intrinsecus adveniens necessario sequitur fundamentum et terminum. Sed 2. d. 1. q. 4. fuse docet respectum, cujus fundamentum potest esse sine termino, ut similitudinem duorum alborum distingui realiter ab illis. Docet etiam 1. d. 30. g Respondeo igitur, n. 9. et passim relationes supponere extrema, ex quibus sequitur, secundum ipsum, duo: Primum, quod Deus potest relationem per se producere, et sic non necessario sequitur ad extrema. Sequela patet, quia quadi. 7. a. 2. con. 1 et 1. d. 17. q. 3. g Secunda via negativa, et 4. d. 10. q. 2. n. 14. et d. 12. q. 4. g Contra, conclusio, et passim, docet Deum posse omnem effectum immediate sine causa secunda causare. Secundum, quod sequitur, est, extrema poni posse sine tali relatione, quia ait 2. d. 1. q. 5. sig. Ad quaest. illam,n. 11. et1. d. 28. q. 3.g Adquaest, n. 8. ex 5 . Met. text. 16. quod est prius alio posse poni sine illo, si non sunt idem realiter, de quo supra quodl. 3. concil. 5.
Respondetur, argumentum maxime urgere, quod relatio re non distinguitur a fundamento, pro quo varia loca Scoti adduci possent, et hoc sustinendo, (quod mihi re ipsa magis arrideret) dici posset, cum dicta q. 4. oppositum probet, quod nunc hanc, nunc illam partem sustinebat. Vide eum i.d. 17. q.3. g Hanc viam, num.7. ubi sustinere videtur relationem non distingui a fundamento, et 2. d. 1. q. 5. ad secundum pro opin. num. 26. et 8. Met. ubi problematicus est, an Praedicamenta realiter distinguantur. De quo etiam disputat 5. Met. q. 6. a n. 6. et quodl. 18. a. 3. g Concluditur tamen, ait, quod relatio extrinsecus adveniens non est omnino eadem in re fundamento, insinuans per hoc relationem intrinsecam esse ei idem in re. Sed tenendo re distingui, dici potest quod Deus potest immediate causare omnem effectum absolutum, sed non effectum relativum, quia nequit ponere paternitatem in aliquo sine actione generativa ipsius. Vide eum 2. d. 12. q.2. n. 3. ubi ait posse Deum ponere omne absolutum sine alio absoluto. Sed haec solutio non potest applicari ad secundum quod infertur, quia ibi agit de relatione creaturae ad Deum, probans eam non distingui re a creatura, quia creatura est prior ipsa, et inseparabilis ab ea. Respondetur, pro nunc non posse separari, quia eadem actione fit, qua ipsa extrema, nec habet propriam causam, ut tenere videtur Scotus hic,g hic dicitur, et 1. d. 17. q. 3. g Quantum ad istum,n. 3. et 4. d. 13. q. 1. ad 5. n. 26. si enim haberet propriam causationem, non video quare non posset Deus ad eam denegare suum concursum. Adde extrema concurrere ad relationem per modum partium essentialium, licet extrinsece, et ideo sicut repugnat partes unitas poni sine toto, vel e contrario, ita et extrema sine relatione, vel e converso. Hoc mihi non placet, quia si vere non habent aliam causationem passivam, nisi extremorum, id est, qua extrema ponuntur in esse, non est quod distinguantur re ab eis ; si vero ipsa extrema habeant veram efficientiam circa relationem (vocetur resultatio, vel emanatio, non curo) qua illi tribuant esse in genere efficientis, videtur quod Deus potest negare tali efficientiae suum concursum, quia liber est ad extra.
Dicendum puto vel regulam illam Scoti, quod prius potest poni sine posteriori, quando sunt re distincta, positam esse juxta sententiam tenentem relationem non distingui re a fundamento, et sic sibi non contradicit, quia ab illa sententia non est alienus ; vel si teneatur omnino secundum eum relationem re distingui a fundamento, consequenter ad regulam illam, cum Mayrone 1. d. 29. q. 18. tenendum posse poni extrema sine relatione, v. g. duo alba, sine similitudine formali, quo casu ,is qui alium genuit, non esset pater formaliter paternitate distincta a fundamento et ratione fundandi, sed tantum fundamentaliter ; secundum hoc, quod hic dicit Doctor, et alias passim, relationem intrinsecus advenientem necessario sequi extrema posita, verum est de lege ordinata, non quod aliter fieri repugnet, sed hoc fusiorem exigit examinationem.
CONCILIATIO VIII.
Eodem art. et g, docet quod respectus intrinsecus non habet propriam novitatem, vel acquisitionem, sed 2. d. 1. q. 5. g Secunda ratio,n. 23. docet, si relatio dependentiae creaturae ad Deum re distingueretur ab ea, ipsa haberet etiam relationem effectus ad causam ad Deum, et sic in infinitum ; ergo cum secundum cum ibid. g Contra ista, n. 4. relatio distinguitur a fundamento, cum hoc potest esse sine termino, ut paternitas creata ; haec dicit propriam dependentiam effectus ad Deum. Item q. 3. prol. ad tertium pro q. 1. n. 18. ait passionem, quae est extra essentiam subjecti, realiter causari ab eo, et ideo attributa non causari ab essentia, quia sunt idem ipsi realiter. Respondetur, haec probare, si teneamus relationem re distingui a fundamento, eam habere propriam novitatem et acquisitionem passivam, distinctam ab acquisitione extremorum ; vult ergo hic, quod non habet relatio intrinseca novitatem immediatam, quia non producitur nisi aliquo absoluto prius producto, et sic intellige loca adducta concil. praeced. quae videntur dicere, quod relatio non fiat propria actione.
EX QUODLIBETO XII.
CONCILIATIO I.
Art. 1. g De primo, n. 2. ait, quod idem non potest dependere ab aliquo pluribus dependentiis ejusdem rationis ; idem innuit 1. d. 2. q. 3. g Quantum ad quartam viam, n. A. Sed 1. d. 2. q. 2. g Quantum ad secundam, n.l8. et d.i. q. 1. g De quarto, ait Deum esse efficientem et finem creaturae, idque ut videtur sub eadem ratione, quia ratio finis secundum eum ibi, non addit nisi respectum rationis essentiae, qui non potest esse verum objectum fruibile ; ergo essentia secundum se est efficiens et finis. Respondetur, ratio finis et ratio efficientis distinguuntur formaliter, et sunt idem realiter. Deus est efficiens voluntate, et finis ut essentia, vel ens infinitum, et haec formaliter distinguuntur. Hic tantum negat aliquid idem duplici causatione ejusdem generis referri ad unum et idem, nempe efficientis et conservantis, quia haec ad unum genus causae spectant.
CONCILIATIO II.
Art. 3. g Ad alium dico,n. 15. res generata incipit per primum sui esse, scilicet per nunc est, et immediate ante non fuit, v. g. nunc ignis est, et immediate ante non fuit ; similiter desinit per primum non esse, id est, per nunc non est, et immediate antea fuit. Sed 2. d. 2. q. 9. g Ad aliud de secundo, n.31. docet ex Aristotele 6. Phys. texi. 52. 55. non dari primum mutatum esse in motu, sed ante omne tale dari motum, et e converso. Respondetur, res raptim transiens, ut instans, et mutatio incipit per primum esse, et desinit per ultimum esse, et hic habet Scotum art. 3. Res permanens, ut Angelus, lapis, lignum incipit per primum esse, et desinit per primum non esse ; res autem successiva incipit per primum non esse, et desinit per ultimum non esse. Vide Scotum hic art. 3. et loco citato 2. d. 2. q. 9. et 6. Phys. quaest. 8. vide etiam hic Scholium tertium et quartum.
CONCILIATO) III.
Art. 3. g Haec probatio, n. 14. ait quod annihilatio (idem est de creatione) potest fieri in instanti, vel tempore. Sed 3. d. 4. p. un. et alias ait Deum operari in instanti, et hoc non convenire creaturae, loquendo de opere ad extra: ergo non potest Deus creare, vel annihilare in tempore. Respondetur, asserit Deum operari posse ad extra in instanti, sed non negat ei agere in tempore.
CONCILIATO) IV.
Art. 1. g Prima scilicel,n. 3. ait quod eadem est existentia rei in sua creatione et conservatione, sed 2. d. 2. p. 7. g Sed hic restat,n. 41. et passim ait, ubi praedicantur contradictoria ex natura rei, ibi esse distinctionem ex natura rei, sed res pro instanti quo creatur, necessario est ; at pro tempore sequenti contingenter, quia potest non esse, vel destrui, ergo. Respondetur quod eadem est habitudo creaturae ut creatae, et conservatae ad Deum, quia haec non differt re ab ipsa creatura, vel ejus existentia ; nec verum est rem necessario esse pro instanti quo creatur, sed est absolute tunc contingenter, licet ex suppositione necessario ; et idem est de eadem re in conservari, juxta id, omne quod est, quamdiu est, necesse est esse. Quod bene exponit Doctor 1. d. 39. g Ad primum respondeo, n. 19.
CONCILIATO) V.
Art. 2. princip. ait quod velle divinum re et ratione idem terminat habitudinem creaturae, ut creatae et conservatae. Sed 1. d. 45. docet quod voluntas causare potest respectum rationis ; ergo potest se comparare ad rem, dando ei esse post non esse, et ut dat ei esse post esse praehabitum ; et sic secundum varios respectus rationis terminat creaturam in creari et conservari. Respondetur ibi possunt esse tales respectus Talionis, sed velle divinum non terminat habitudinem secundum illos respectus, sed secundum suam entitatem a qua dependet, non a respectu rationis.
EX QUODLIBETO XIII.
CONCILIATO) 1.
Art 2. princip. ait quod a concretis per se primo modo ad abstracta tenet consequentia, et q. 1. et 16. univers. ait regulam hanc tenere in accidentibus, non in substantiis. Sed 4. d. 49. q.2. ad 2. facit hanc consequentiam : Beatus est, qui habit quidquid vult, etc. ergo beatitudo est habitio illius objecti, ubi tenet consequentia a concretis, non per se primo modo. Respondetur concreta hic sumi ita, ut praedicatio sit primo modo per se, quia beatus sumitur relative, ut pater, filius, non vero pro persona in esse absoluto ; quomodo Scotus q. 1. univers. sumit hunc terminum Logicus, dum admittit hanc, logicus est sciens, ergo logica scientia ; non enim sumit logicum pro homine, vel substantia, sed formaliter pro relativo. Ideo autem regula non tenet in substantiis, quia secundum Scotum 1. d. 5. q. 1. in eis est tantum una concretio, scilicet ad suppositum, et una abstractio ab eoden, qua posita, nulla remanet ratio identitatis extremorum. Vide Gadium hic, qui tenet aliquando regulam etiam in substantiis valere.
CONCILIATIO II.
Art. 1. concl. prima, n. 3. ait cum Philosopho 9. Met. text. 13. quod actus est prior potentia,tempore, definitione,
perfectione, sed ait 4. d. 49. q. 4. n. 5. ex Philosopho ibi text. 15. quod prius generatione est posterius perfectione ; ergo si actus est prius tempore potentia, haec erit perfectior. Respondetur, per actum intelligit id, ad quod aliud est ordinatum, ut constat ex Philosophi exemplis; homo et sperma, et sic patet quod actus sit prior potentia definitione et perfectione. Sed quando dicit, quod est prior ea tempore, loquitur de ente in actu, comparato cum ente producibili ; constat enim quod sperma est imperfectius embrione, et hic homine, quia processus naturae est imperfecti ad perfectum, et sic priora tempore, vel generatione sunt posteriora perfectione, intellige in eodem genere, seu ordine, alioquin accidens sequens ad substantiam foret perfectius ipsa. Ita Scotus exponit dictos textus Philosophi.
CONCILIATO III.
Art. 2. g Circa secundum, n. 8. ait quod imaginativa cognoscit rem non existentem, ac si existeret, ubi videtur retribuere vim discernendi et judicandi, quam tamen ei negat 1. Met. q. 9. 4. n. 12. et q. 9. de anima. Respondetur, ejus cognitio est tantum apprenhensiva, si proprie loquamur, nec Scotus asserit hic oppositum, sed tantum tribuit ei cognitionem, nec ait esse judicativam. Vide quae dixi in commentario ad dictam quaest. 9. annot. tertia ad tertium argumentum.
CONCILIATO IV.
Art.i. concl.prima, g Secundo probatur,n. 4. ait quod virtus et vitium sunt ad aliquid ex Philosopho 7. Phys. text. 17. Sed 3. d. 33. g Ad quaest, n. 12. ad virtutem esse habitum in voluntate, habitus autem est qualitas. Respondetur, est habitus pro materiali, sed pro formali dicit respectum ad prudentiam. Ita expresse habet ipse 1. d. 17. g. 3. g Quantum ad istum, n. 3. et g Intelligendum est, n. 13. et 3. d. 36. n. 17. et quodl. 18. art. 1.
CONCILIATO) V.
Art. 2. princip. et g Nunc tertio,nA6. ait quod felicitas constitit in operatione, et 4. d. 49. q. 1. 4. et 5. ponit eam in fruitione formaliter, non in visione. Sed 4. d. 49. q. 2. ad secundum, tenet eam esse in conjunctione ad objectum beatificum, quae est relatio. Respondetur esse formaliter in fruitione, initiative in visione, concomitanter in illa conjunctione.
CONCILIATIO VI.
Art. 2. g Ista distinctione, n. 11. ait non posse poni intuitivam sine praesentia objecti ; et loquitur de potentia Dei, sed 1. d. 10. q. 9. ait quod visio corporis Christi potest a Deo poni in oculo, etiamsi illud non existeret. Praeterea secundam ipsum ibi q. 5. et 1. d. 1. q. 4. n. 14. et 2. d. 1. q. 4. n. 21. et aliis locis citatis quodl. 11. concil. septima, potest poni prius sine posteriori ; ergo et intuitio, quae est quid absolutum secundum ipsum hic, et dicta q. 5. potest poni sine respectu ad objectum praesens. Respondetur non posse poni cum relatione attingentiae ad objectum sine objecto existenti, videtur tamen quod qualitas notitiae intuitivae poni potest sine eo. Ita Lychet. 2. d. 1. q. 4. ad ult. pro Occham, Tartaret. Gadius hic et Scot. 4. d. 10. q. 5. g Et si objicias et favet, n. 4. ubi ait non oportere objectum esse praesens propter terminationem, sed propter causationem, at Deus omnem causationem supplere potest. Idem absolute tenent Vasquez, Molina, Buridanus et Hurtadus, quos citavi disp. 3. sect. 11. de anima, Mayron. in prol. 1. q. 18. et alii. An vero illa visio, quae poneretur in oculo corpore non existente, foret intuitiva vel abstractiva, dubium est ; verius videtur quod foret abstractiva, nec est absurdum admittere sensationem externam abstractivam, ut tenet Molina l.p. q. 55. art. 2. d. 2. m. 5. Buridanus 2. d. anima q. 21. Rubi us quaest. 13. de quo egi disp. 2. sect. 14.
CONCILIATIO VII.
Art. 2. in fine, ait quod in duobus primis modis relativorum est relatio mutua, ita quod in atroque extremo est ratio fundandi, et ratio terminandi relationem aliam ; sed in tertio modo relatio est non mutua, ita quod ratio fundandi est in uno extremo, et ratio terminandi in alio: idem habet in 1. d. 30. q. 2. ad arg. et d. 35. Sed oppositam habet 5. Met. q. 13. ubi ait hos modos distingui, quod primus super quantitate, secundus super activo et passivo, tertius super rebus omnium generum fundatur. Respondetur, sumitur distinctio horum modorum extrinsece et fundamentaliter, ut in illa q. 13. sed formaliter, vel quasi formaliter pro mutuo, et non mutuo referri, vel dic, si haec distinctio non est formalis, ut esse non videtur, non esse inconveniens distingui ex duplici capite.
CONOILIATIO VIII.
Art. 3. g Tertium scilicet, ait quodlibet objectum accipere esse per cognitionem, sed 1. d. 27. g Neque objectum, tenet verbum non accipere esse per intellectionem. Respondetur, hic ait quodlibet accipere esse rationis per intellectionem, sed ibi ait verbum non accipere suum esse reale per talem actum, quod verum est.
CONCILIATO IX.
Art. 3. g Ex his,n. 2A. ait quod nihil praedicatur per se de eo, quod est contingens, vel non est per se unum. Idem habet 3. d.7.q. 3. et d. 22. ex 5. Met. text. 54. sed quodl. 42. ait quod Ilias definitur sic, est historia de bello Trojano. Idem habetur 7. Met. text. 13. Respondetur secundum Scotum 4. d. 1. q. 2. g De primo,n. 2. quod definitio alia est nominis, nempe explicatio distincta ejus, quod nomen importat. Alia est rei, et tantum convenit rei necessariae, et quae per se est una. Ilias primo modo definitur, non secundo ; ita 7. Met. text. 13. Dices, Scotus 2. d. 3. q. 6. g Et cum objicis,n. 10. dicit quod haec est per se, superficies alba est alba, tamen subjectum est unum per accidens. Respondetur ibi addit esse per se, quia subjectum includit praedicatum, sed non est absoute per se, quia requiritur alia conditio, scilicet subjectum esse per se unum.
CONCILIATIO X.
Art. 3. g Ad secundum potest dici, n. 28. ait quod actus quo producitur intellectio, est actio de genere Actionis, quae dici potest intelligificatio, id est, intellectionis effectio ; et idem habet 1. d. 3. q. 7. sed 4. d. 13. b. 1. g Ex dictis patet, n. 12. ait respectum producentis ad productum esse relationem quarti Praedicamenti. Respondetur, ut ille respectus est transmutantis ad transmutatum, est actio de genere Actionis. Vide Scotum ultimo loco citato.
CONOILIATIO XI.
Art. 2. g Circa 2. n. 8. ait intuitivam et abstractivam specie distingui. Idem ait 2. d. 25. et d. 3. q. 9. et 4. d. 49. q. 12. et 7. Met. q. 5. sed 1. d. 1. q.i. g Contra tertium art. ait quod diversa approximatio non variat rationem formalem actus, et hic tantum est alia approximatio, scilicet objecti in se, et in sua specie. Respondetur, quod hic est aliud et aliud causativum, quia ad intuitivam requiritur ipsum reale objectum praesens, ad abstractivam sufficit ejus species. An vero sustineri possit has scientias esse ejusdem speciei, vide quae dixi disp. 3. de anima sect. 11. concl. 3.
EX QUODLIBETO XIV.
CONCILIATIO I.
Art. 1. g Post igitur, n. 5. ait quod notitia Trinitatis, quam quis accipit ab homine revelante, est naturalis. sed q. i. prol. g Tertio arguitur, n. 14. et g Ad q. n. 10. ait quod cognitio de Trinitate est supernaturalis. Respondetur, ex ipso 3. d. 23. g De primo, n. 4. nos habere fidem acquisitam de revelatis, quia viribus nostris credimus ea, sicut contenta in aliis historiis: sed ultra, de eisdem habemus fidem infusam et supernaturalem, quam nostris viribus habere nequimus, dici tamen potest haec nobis naturalis, quatenus ad eam, ut ad perfectionem naturaliter inclinamur, non quod naturae viribus illam attingere possumus.
CONCILIATIO II
Art. 1. g Alia differentia, n. 7. ait licet fidei acquisitae possit subesse falsum, tamen quando conjuncta est infusae, non potest, quia haec necessario tendit determinate in verum. Vide eum 3. d. 23. n. 8. Sed 1. d. 3. p. 4. g Istae rationes, n. 5. contra Henricum arguit, si ad actum concurrunt species creata, et exemplar increatum, (ut ipse voluit) non posse dari certitudinem in actu, ad quod etiam adducit id 1. Post. c. 21. ex necessario et contingenti, non sequitur conclusio nisi contingens. Respondetur, Henricus dixit repugnare certitudinem speciei creatae, quia est in se mutabilis, ex quo bene infert Doctor, quod non potest concurrere ad actum certum ; at fidei acquisitae non repugnat certitudo, et ideo concurrere potest ad actum certum et infallibilem. Sed non concurrit cum infusa discursive, ut una praemissa contingens cum altera necessaria ad conclusionem, ideo illud de necessario et contingenti hic non habet locum ; quod tamen contra Henricum valere videtur, quia per modum discursus videtur duo illa exemplaria posuisse ad certitudinem necessaria, quomodo utraque fides ad unam actum concurrunt. Vide hic Scholium tertium.
CONCILIATIO III.
Art. princip. ait quod intuitiva est rei existentis et praesentis in propria existentia, et idem ait 2. d. 3. q. 11. n. 12. Sed 1. d. 2. q. 2. g Sed hic restat, n. 42. cognitio rerum in Verbo, quam habent Beati, est intuitiva, et tamen non est rerum in propria existentia. Respondetur, ibi addit in existentia actuali, et hoc, vel in se, vel in aliquo eminenter continente totam entitatem ipsius.
CONCILIATIO IV.
Art. 2. g Hic intelligendum est, n. 1 4. ait quod motio intellectus praecedit motionem voluntatis, sed 1. d. 1. q. 1. g Quantum ad istum, n. 5. docet quod Pater prius origine quam generet est perfecte beatus ;beatus autem amore, maxime ex ipso 2. d. 1. q. 1. et 4. d. 49. q 1. et 2. ergo hic non sequitur motionem intellectus productivam Filii. Respondetur, ex ipso hic g Respondeo, motionem intellectus essentialem praecedere essentialem motionem voluntatis, et notionalem motionem illius notionalem hujus.
CONCILIATO). V.
Art. 2. g et si quaeras, n. 16. ait ideo Deum intelligere futurum contingens quia voluntas ejus determinavit illud fieri. Idem ait 1. d. 39. g. Viso de conlingentia, n. 23. et d. 4. g Primum istomum istorum, n. 13. Ex quo sequitur cum Deus sit immutabilis, et omnia ab aeterno voluerit, ut ipse habet 1. d. 45. quod praedestinati necessario salvantur, et reprobi necessario damnantur, et universim, quod nulli actus nostri sunt liberi, quia futuri sunt ex determinatione voluntatis Dei, quae praevenit nostras, quaeque nullo modo mutari potest. Sed ipse docet 1. d. 40. praedestinatum posse salvari, et passim voluntatem nostram liberam esse. Respondetur, hic tangitur inscrutabile mysterium concordiae liberi arbitrii, cum gratia et divina providentia, ac infallibili Dei scientia. Pro nunc potest dici, quod non voluit Deus praedeterminare actiones nostras absoluto decreto, antequam praevidisset quid quavis occasione essemus facturi ; hac autem praevisione supposita, salvatur cum decreto Dei nostra libertas, quae difficillime salvari potest posito decreto Dei absoluto de omni actu nostro. Vide varia loca ejus, quae ad hoc expendi 1. d. 39. in Schol. ad g Viso de contingentia, vide etiam Schol. 3. ad c. 4. de 1. princ.
CONCILIATIO VII.
Art 2. g Potest igitur viator, n. 5. ait quod potest quis ex naturalibus se disponere ad fidem infusam, sed 2. dist. 9. q. 2. n. 14. ait quod nullus potest se disponere ad formam supernaturalem. Respondetur, vide Scholium tertium hic.
CONCILIATIO VII.
Art. 7. g Nunc autem,n. 17. ait quod voluntas divina continet essentiam in esse cognito, sed q. 3. prol. g ex dictis, n. 7. ait essentiam continere virtualiter, et in esse cognito omnes passiones, et quasi passiones et attributa. Respondetur, voluntas continet eam unitive, adaequate, identice, et a posteriori, et sic causat ejus notitiam in intellectu creato, quia ipsa non movet naturaliter nisi suum intellectum ; continetur autem ab ea, a priori, quia est quasi passio ejus, fluens ab ea, non vero attributum proprie, ut habet Doctor 1. d. 26. n. 54. et quodl. 1.
CONCILIATIO VIII.
Art. 2. g Hic intelligendum, n. 14. ait essentiam divinam singulare esse primum intellectus divini objectum. Idem ait q. 3. prol. n. 12. et 1. d. 3. q. 2. g Tertio dico,n. 16. Sed 1. d. 3. q. 3. g Secundo sic nulla, n. 3. ait quod potentia non potest cognoscere aliquod objectum sub ratione communiori, quam sit ratio sui primi objecti ; at Deus cognoscit rationem entis ut sic, et omnia alia a se, ut ait Scotus 1. d. 39. g Circa ista, n. 7. Respondetur, loquitur ibi de objecto primo primitate praedicationis, ut patet per exemplum, quod adducit de colorato et lucido respectu visus ; essentia autem divina est objectum primum et adaequatum intellectus Dei, non praedicatione, sed virtuali continentia, ut habet Scotus q. 3. prol. n. 22. g Ad tertiam quaestionem ; nihil ergo intelligit nisi quod continetur virtualiter, vel eminenter in sua essentia, et sic dicitur omnia intelligere in se ipso ex Scoto quodl. 15. art. 2. et 4. dist. 16. quaest. 2.
CONCILIATIO IX.
Art. 2. g Dico igitur, n. 12. ait objectum adaequatum intellectus creati esse ens finitum, sed 1. dist. 3. q. 3. g Contra hoc arguitur, num, 3. ait non repugnare intellectui nostro cognoscere Deum in particulari. Respondetur, non repugnat si elevetur, sed suis viribus repugnat ; ens finitum est objectum adaequatum proportionatum nostri intellectus, sed ens ut sic est ejus objectum adaequatum ut abstrahit a proportionato et improportionato, ex Scoto 2. d. 3. q. 3. g Ad secundum articulum, n. 8.
CONCILUATIO X.
Art. 3. princip. ait quod nihil ut medium, vel ratio quae continet aliquid quoad cognoscibilitatem, nisi etiam continet aliquid quoad entitatem. Idem ait 1. d. 3. q. 2. n. 8. et 2. d. 3. q 9. g Contra secundam, n. 5. Sed 1. d. 3. q. 3. art. 2. n. 9. docet accidens continere notitiam substantiae, idque secundum Aristotelem, 2. de anima, text. 11. ubi ait accidentia multum confere ad cognoscendum quod quis est rei, tamen accidens non continet entitatem substantiae. Respondetur, nihil continet distinctam notitiam alicujus nisi contineat illud secundum entitatem, id tamen non requiritur, ad continentiam notitiae confusae ; et hanc tantum habemus nunc de substantia per conceptum accidentis sensibilis, a quo abstrahitur conceptus univocus, communis sibi et substantiae. Vide eum in loco objecto, non loquitur de ratione cognoscendi qua, seu non cognita.
CONCILIATO) XII.
Art. 3. princip. ait quod homo pro hoc statu nequit naturaliter cognoscere Deum distincte, idem ait 1. d. 3. q. 2. g Tertio dico,n. 16. Sed 2. d. 3. q. 9. n. 8. ait Adamum in statu innocentiae habuisse talem notitiam de Deo, et idem ait de Angelo in via. Respondetur, nec in statu integro vel peccati potuit haberi talis notitia distincta, concurrentibus causis mere naturalibus. Sed pro illo statu videtur Deus dedisse Adamo speciem, qua ipsum distincte abstractive cognosceret. Pro eodem statu probabile est quod conversio ad phantasmata non fuit necessaria, de quo Scotus 1. d. 3. q. 3. n. 24. et 2. d. 3. q. 8. ad 1. et 1. d. 3. q. 6. n. 19. et 4. d. 45. q. de quo egi in comment. q. 18. de anima, ubi de B. Virgine tenui quod ei necessaria non fuit illa conversio.
CONCILIATIO XII.
Art. 2. gAd probationem majoris, n. 19. ait, quod notitia lapidis producta a lapide est verbum, sed producta a solo Deo non est Verbum, quia non nascitur tanquam proles. Sed 1. d. 2. t. 7. g Quod autem omnia, num. 28. ait, quod diversitas principiorum seu causarum, non diversificat effectus, et ideo animalia genita aequivoce sunt ejusdem speciei cum genitis univoce, ut ubi exemplificat de vespis et apibus. Respondetur notitiam lapidis ab ipso causatam et notitiam ejusdem a solo Deo effectam ejusdem esse speciei ; sed illa habet respectum Verbi, quo ista caret, sic Adam et Abel ejusdem erant speciei, sed hic habuit relationem filiationis naturalis, qua ille caruit. De visione beata, vel notitia rerum in Verbo, an sit Verbum, controvertitur, etiam inter Scotistas ; verius puto verbum esse, qua proles intellectus naturaliter ab eo genita quantum est ex parte ipsius, esto voluntas Dei non naturaliter concurrat. Ita Scotus 1. d. 2. q. 7. g Tertius art. n. 17. et d. 27. q. 3. g Aliter dicitur, n. 15. de quo egi disp. 3. de anima, sect.3.
CONCILIATIO XIII.
Art. 2. g Dico igitur, n. 12. ait, quod essentia divina non potest esse motiva intellectus creati, sed q. 1. prol. g Aliter etiam posset, n.21. dicit quod est motiva intellectus ad notitiam supernaturalem. Respondetur, ibi vult quod possit movere, sed non qua essentia, sed qua volens, qua nihil ad extra causat naturaliter.
EX QUODLIBETO XV.
CONCILIATO) I.
Art.i.g De secundo primi,n.7 .ait quod corpus non agit in spiritum, de quo 1. d. 3. q. 7. ad primum pro Henr. n. 24. Sed 3. d. 3. 11 q. ad primum, ait quod corpus agit speciem intelligibilem in intellectu Angeli, et 4. d. 44. q. 2. quod ignis inferni cruciat spiritus. Respondetur, corpus non agit in spiritum, ut causa totalis, sed bene particulariter, ex Scoto secundo loco objecto. Ad alterum locum, ignis inferni non urit spiritus Physice, sed detinendo eos localiter, formaliter (effective a Deo detinentur) et intentionaliter,immutando eorum intellectum. Vide eum dicta q. 2. g Ad quaest.et g De secundo.
CONCILIATIO II.
Art. 1. g Sed hic sunt duo, n. 10. mater concurrit active ad generationem, et hoc ex Philosopho 2. de gen. animal. c. 1. Sed 3. d. 4. in calce, ait magis standum esse Galeno hoc asserenti quam Aristoteli neganti. Respondetur, ibi explicat Aristotelem, quando negat matrem concurrere active, intelligendum esse de actione principali, vel (inquit) stetur magis Galeno, quia Aristoteles videtur dubius,et esto constet quod oppositum velit, rejiciendum esse putat.
CONCILIATIO III.
Ibidem ait patrem et matrem esse causas subordinatas, ita quod una non dependeat ab altera nec accipiat ab ea virtutem. Sed 3. d. 4. opinio est, n. 3. ait ex 10. Met. text. 5. matrem et foeminam esse ejusdem speciei: ergo non subordinantur, sicut nec duo calores, nec duo homines trahentes navem. Respondetur, non sunt subordinatae in agendo et essendo, sicut creatura et Deus, Sol et homo, 2. Phys. text. 26. sed in agendo tantum, quia pater est principalior, et mater minus principalis ; nec una potest ita perfici, ut alterius concursum suppleat, et hoc sufficit ad subordinationem, esto ambae sint ejusdem speciei. Per quod patet ad exempla. Joannes Magistri 2. Phys. q. 2. putat potentias patris et matris specie distingui, quod mihi probabile est (esto ipsi sint ejusdem speciei) loquendo de virtute seminali, non vero de ipsa potentia principali, qua attingitur genitum, quia semen convertitur in genitum, et sic nequit esse potentia principalis. De quo Scotus 3. d. 4. g Sed hic dubium, n. 13. et 2. d. 18. de quo dixi disp. 1. de anima sect. 15. Vide eum 1. d. 3. q. 7. n. 21. ubi explicat subordinationem causarum in essendo et agendo.
CONCILIATIO IV.
Art. 1. g Si vero teneretur, n. 18. ait rem spiritualem sine alia concausa efficere speciem intelligibilem, sed 2. d. 3. q. 11. gEx iisdem n. 4. docet Angelum habere intellectum agentem,
quo abstrahit species a rebus, et idem ait de anima separata 4. d. 45. g Ad quaest, n. 12. Respondetur intellectum agentem esse necessarium, quoad species abstrahendas a sensibilibus, non a spiritualibus, quia res spiritualis non est minus effectiva suae similitudinis, quam res corporea, de quo dixi comment, ad q. 22. Scoti de anima, annotat. 4.
CONCILIATIO V.
Art. 1. g Ostenditur, n. 9. ait cum Aristotele 2. de anima,text. 33. quod potentiae distinguuntur per actus, et hi per objecta, ut per se principia, sed quodl. 13. ante finem, ait hic esse verum tantum quoad manifestationem. Respondetur, etiam ibi ait potentias distingui per actus a posteriori, et hos per objecta a priori, intellige de actu generico, ut est intelligere, velle. Adverte non semper, sed ut plurimum objecta distingui per actus, vel potentias per objecta, quia actus virtutum Theologicarum habent idem objectum, ex Scoto 3. d. 26. n. 18. g Duo igitur, et intellectus et voluntas ex Scoto 1. d. 3. q. 3. n. 22. et 20. de anima ; quando vero objecta sunt diversa, potentiae tales sunt, sed ex identitate objecti non habetur potentias esse idem, et idem est de actibus. Ratio est, quia potentia et actus, cum sint entitatis absolutae, non possunt constitui in esse, nec distingui per respectus, Scotus 1. d. 6. n. 34. et 2. d. 16. ad. 2. et 1. d. 3. q. 3. ad 1. Vide eum q. 20. de anima, ubi explicat quod dicitur, potentias distingui per objecta, ostendens non sic haberi apud Philosophum ; quando autem objectum est indistinctum, distinctio potentiarum et actuum aliunde petenda est, ut ex distinctione subjectorum, ut in fide et charitate, et separabilitate, ut in charitate et spe.
CONCILIATO) VI.
Art. 2. g Ad primum istorum, n. 23. Deus cognoscit creaturas in essentia sua, non in ipsis, sed quodl. ult. in fine, ait Deum habere providentiam de omnibus creatis ; ergo novit eas in se ipsis, et quod in se ipsis in eas novit docet 1. d. 35. num. 2. g Supposito. Respondetur, novit omnia in se ipso motive, sed alia a se novit in ipsis terminative, non vero motive, quia vilesceret ejus intellectus.
CONCILIATIO VII.
Art. 2. g Contra secundum, n. 22. innuit non esse eumdem actum, quo beatus videt essentiam et creaturas, sed 1. d. 1. q. 3. g Modus ponendi, n. 6. dicit contrarium. Respondetur, hic nihil asserit de hoc. Vide hic in Scholio octavo solutionem.
CONCILIATIO VIII.
Art. 2. ante solut. arg. tacite admittit intellectum beati cognoscere infinita simul, et idem probabiliter sustinet 3. d. 14. q. 2. g Potest dici, n. 18. sed 1. d. 2. q. 2. g Ostenso opposito, n. 3. probat Deum infinitum, quia cognoscit infinita simul. Respondetur, non ex hoc praecise, sed quia infinita cognoscit in se, ex se et active ; intellectus creatus nequit ita cognoscere infinita, sed tantum ait non repugnare forte, quod recipiat a Deo intellectionem infinitorum.
CONCILIATIO IX.
Art. 1. g Sed hic sunt duo, n. 10. ait quod pater et mater sunt duae causae effectivae generationis, habentes duas virtutes ; et idem ait de intellectu et objecto, ejusve specie, respectu intellectionis, sed 1. d. 13. g Praeterea 3. arguitur, num. 9. habet hanc maximam : Unius causae in uno ordine causandi est una per se causandi ratio. Respondetur, notando ex ipso 1. d. 2. q. 2. num. 12. g Ubi notandum, quod causa per se dicitur illa, quae secundum propriam naturam, et non secundum aliquid sibi accidens, causat, ut ignis ignem, et ideo aqua calefacta non per se, sed per accidens causat calorem, quando vero plures causae concurrunt, in qualibet ponenda est virtus seu ratio per se causandi una in suo ordine, ut in exemplis. Sed in causa totali complectente plures partiales, non oportet ponere unicam rationem causandi, nisi secundum unitatem ordinis, et si concurrat unitas, per accidens hoc accidit, sed unitas ordinis est per se, ita in terminis Scotus d.i. 3. q. 7.g Concurrat ergo,n. 22. exponendus est juxta hoc in loco objecto, ubi illa ratio valet, quia probat contra Henricum distinctionem rationis in principio emanationis in Deo, non posse facere cum re ipsa, quae principium est, unam per se rationem producendi, quia ens rationis nullam habet propriam virtutem, et omnino per accidens convenit tali principio,
et non ex natura ipsius, alioquin non esset ens rationis.
EX QUODLIBETO XVI.
CONCILIATIO I.
Art. 1. princip. perfectius est amare necessario, quam contingenter, sed 1. d. 8. q. 5. g hiis rationibus,n. 18. et d. 2. q. 2. n. 21. et 2. d. 1. q. 1.docet Deum agere ad extra contingenter ; ergo hoc est perfectius. Respondetur, ubi terminus amoris, vel actionis potest esse necessarius, ibi perfectius est necessario amare et producere, ut in Deo ad intra, secus est quando terminus nequit esse talis, ut ad extra. Colligitur ex Scoto 1. d. 8. q. 5. ad primum.
CONCILIATIO II.
Art. 2. princ. ait ex 2.de anima text. 146. potentia ponens differentiam unius objecti ab alio, novit utrumque ; idem ait 1. d. 8. q. 3. g Sed intellectus, n. 7. et l. univers. q. 5. et q. 9. de anima. Sed tenet 3. d. 14. q. 3. ad. 4. quod pro nunc singulare distincte non cognoscimus: idem ait 2. d. 3. q. 1. num. 4. (sed ibi de cognitione sensus agit) et 7. Met. q. 5. num. 15. et q. 22. de anima, et tamen intellectus ponit differentiam inter singulare et universale. Respondetur, sufficere cognitionem oonfusam ad ponendam differentiam, quia ponimus eam inter creata et Deum, quem tantum confuse cognoscere possumus, ex Scoto
1. d. 3. q. 2. g Quarto dico, n. 14. et quadi. 14. art. 3.
CONCILIATIO III.
Art.3. g Ad propositum, n. 15. ait qui dat formam, dat consequentia ad formam, sicut coelo sphaericitatem, igni calorem, ex 8. Phys. text. 32. et 2. Coeli text. 28. sed 2. d. 24. q. 10. g Concedo quod, ait quod gravia et levia habent suum malum a se effective, non a generante vel dante formam. Respondetur regulam intelligi de consequentibus formam necessario, motus autem non sequitur sic gravia et levia, sed principium, scilicet gravitas vel levitas, quae habentur a dante formam, sicut caliditas simul cum igne ; nec intelligitur quod consequentia sint effective tantum a dante formam, quia sufficit esse ab ipso composito per formam, ut dicitur dari mediate a dante formam, quomodo calor est 4b igne et simul a datore formam, quod est exemplum Aristotelis.
CONCILIATIO IV.
Art. 1. g Istae rationes, n. 4. posito priori absoluto, potest non poni posterius ; idem sit 2. d. 12. q. 12: n 3. Sed 2. d. 2. q. 9. n. 37. negat motum localem posse esse sine termino, quia de ratione ejus est, quod mobile sit partim in termino a quo, et partim in termino ad quem. Respondetur, haec non esse absoluta. Vide quodl. 11. concil. 7. et quodl. 3. concil. 5. Mayron 1. d. 14. q. 4. limitat hanc regulam: Primo, quod non habet focum, quando est essentialis dependentia inter aliqua.
ut videtur esse inter motum et terminum. Secundo, quod unum non includatur in altero, et sic partes unitae non possunt esse sine toto. Tertio, quando posterius est relatio, et prius extrema, de quo dixi quodl. 11. concil. 7. Vide Bassol. 4. d. 48. q. 1. Occham 4. q. 37.
CONCILIATIO V.
Art. 1. g Hic dicitur,n. 4. dicit, quod voluntas non potest suspendere omnem volitionem, quia non illam, qua voluntarie suspendit ; idem ait in reg. 4. d. 49. q. 9. Sed 2. d. 7. n. 24. g Quantum ad istum, ait quod potest se suspendere ab omni volitione, et 1. d.l. q. 4. ad 3. pro opin. docet quod voluntas etiam quoad ipsum Deum clare visum, habet libertatem exercitii. Praeterea, quia ex his locis, et 2. d. 42. adi. pro q. 3. et 4. d. 49. q. 10. g Dico ergo, n. 10. habetur secundum ipsum dari omissionem puram. Respondetur, hic non agit ex professo an voluntas possit suspendere actum sine actu, sed explicat quomodo non necessitetur ad amandum ultimum finem, quia potest suspendere actum amoris per actum reflexum ; an vero sine actu reflexo suspendere possit, hic non examinat, quia de illo alio tantum agit. Secundo, loquitur de voluntaria suspensione, ad quam requiritur actus, quia voluntarius secundum ipsum 2. d. 32. ad 2. et 4. d. 14. q. 1. n. 11. proprie dicitur quod est in potestate voluntatis active, seu causative, et sic includit actum. Tertio, dici potest quod problematicus fuit, an detur pura omissio. Quarto, quod hic loquitur regulariter, quia raro, aut nunquam contingit actu praeceptum omitti sine omni actu, quo directe vel indirecte sit volita omissio, de quo dixi de anima d. 3. sect. 16.
CONCILIATO VI.
Art. 1. in fine, ait licet contingenter velit Deus omnia ad extra voluntate efficaci, tamen respectu creaturae in esse possibili necessario eum habere actum complacentiae ; idem tenet 3. d. 32. princip. et favet 1. d. 8. q. 5. n. 16. et quodl. 8. a. 3. g Ad secundum. Sed 2. d. 1. q. 1. art. 2. infert ut absurdum quod Deus necessario amaret creaturas,et loquitur de esse possibili, et 1. d. 39. g Quantum ad secundum,n. 22. et 3. d. 37. g Sed istae, ait solum Deum amari necessario a voluntate Dei. Respondetur, primo loco disputat contra Henricum dicentem emanationes requiri, ut rationes formales creandi, et quod ideo practica sunt in Patre, ex quo infert quod Verbum esset genitum de creatura, et quod Spiritus sanctus esset amor omnis amabilis, et sic creatura esset necessaria, ubi loquitur de creatura in ordine ad existentiam, quia idea practica non respicit possibiles. Aliis etiam duobus locis loquitur de amore efficaci, seu quoad existentiam, et sic verum est solum Deum necessario ab eo amari. Adde quod non se resolvit, an Deus necessario amet creaturas in esse possibili, licet in affirmativam magis inclinet.
CONCILIATIO VII:
Art. 1. g Secundo scilicet, num. 5. ait voluntatem non posse velle malum, neque nolle bonum, sed 1. d. 2. q. 4. rc. 18. el q.2. 6. q.2. n. 13. et d. 43. q. 2. dicit de hoc constare. Respondetur, dubius mansit illis locis, sed postea se resolvit hic, et 4. d. 49. q. 10. ad secundum art. et d. 50. quaest. 2. ad primum.
CONCILIATIO VIII.
Art. 2. g Praeterea conditio, n. 8. ait libertatem esse intrinsecam voluntati, et art. 3. g Ad propositum, num. 15. quod repugnat eam agere aliter quam libere ; idem habet in Report. 2. d. 6. q. 2. g Primum istorum, ubi ait libertatem esse differentiam constitutivam voluntatis, et 1. d. 1. q. 7. g Item potentia, ubi vocat voluntatem per essentiam liberam. Sed 4. d. 49. q. 6. g Dico ergo, tenet quod voluntas Dei praeveniens humanam,necessitat eam, et hac ratione passim rejicit determinationem Physicam ad actus nostros 4. d. 1. q. 1. ad ult. et d. 43. q. 3. g Tertia opin. n. 11. Respondetur, locis allegatis in hac quaest, agit de libertate essentiali, opposita naturalitati, quae compatitur cum necessitate quam habet Deus amando se, et producendo Spiritum sanctum; non negat ergo, quin saltem per Deum necessitari possit voluntas ad actus aliquos, imo id habetur ex loco in contrarium adducto ; et hic art. 1. g De isto art. reliquit ut dubium, an voluntas creata beata per aliquid supernaturale necessitetur ad fruendum ; ergo non ponit libertatem exercitii, vel contrarietatis esse de essentia ejus, de quo dixi disp. 2. de anima, sect. 14. Nec obstat quod dicat 4. d. 29. esse contradictionem, quod voluntas cogatur, quia eam cogi est habere actum contra suum actum, seu oppositum suo actui simul, quod repugnat, quia idem simul nollet et vellet ; ita ipse Scotus ibi rem explicat ; Scotistae tamen multi aliter eam explicant, quos non sequor, sed veritatem. Vide Bargium 1. d. 12. g Ista ratio de voluntate.
EX QUODLIBETO XVII.
CONCILIATIO I.
Art. 1. g Potest dicit, num,4. ait nihil esse meritorium, nisi sit in libera potestate operantis. Sed 4. d. 6. q. 6. g Hoc modo, n. 2. ait in martyribus, dum actu patiuntur, absorberi usum rationis acerbitate poeuarum, et idem habet 3. d. 15. g Quantum ad 2. a. n. 18. et tamen certum est eos tunc mereri. Respondetur, vel non tolli eis totum rationis usum, vel ibi manere saltem virtualem libertatem, qualem habent distracti in opere aliquo, ad quod libere se determinarunt.
OONCILIATIO II.
Art. 2. in fine et quodl. 18. a. 1. in fine, ait quod ad meritum requiritur inclinatio charitatis, nec sufficere hominem esse in gratia, et requiri saltem charitatem tenet 1. d. 17. q. 3. a n. 6. et 2. d. 7. a n. 11. et 3. d. 8. sed 4. d. 14. q. 2. g Ad hujus intellectum, ait peccatorem per bona opera se ipsum posse ad gratiam disponere, et eam de congruo mereri.
Respondetur meritum de congruo non esse simpliciter, sed secundum quid meritum ; neque Scotus vult quod homo suis viribus possit se disponere ad gratiam, sed quod non requiritur ad hoc habitus supernaturalis, vel forte auxilium tam in intellectu quam in voluntate. Vide varia ejus loca ad hoc, in Scholio ad locum objectum, quibus adde ipsum in Report. 2. d. 7. q. 3. g Dicunt secundum, ubi ait quod ad justificationem Deus infundit gratiam gratis datam. Vide quodl. 14. concil. 8. et Scholium 3. ibi. Dices, Scotum 2. d. 7. g Malitia tertio modo, n. 13. ait sufficere aliquem esse in gratia, ut opera ejus bona sint meritoria, idque colligi videtur ex Trid. ss. 6. c. 16. ergo non requiritur inclinatio charitatis ad hoc. Respondetur, reputat utramque partem probabilem, de quo 1. 2. q. 14. a n. 4. et haec mihi magis placet, licet altera pars sit communior, nempe requiri inclinationem illam, saltem virtualem charitatis.
CONCILATIO III.
Art. 2. princip. ait quod intellectus et voluntas sunt potentiae collativae. Sed quodl. 1. art. 1. g Tertia ratio, et 4. d. 1. q 2. g Nec est 3. n. 3. explicans ens rationis, ait fieri ex secunda consideratione intellectus. Respondetur, ita est frequentius, sed non negat fieri a voluntate, imo asserit hic, et 3. d. 26. q. 2. n. 23. et 4. d. 16. q. 2. n. 7. an vero sensus communis causet ens rationis, necne, non convenit inter Scotistas. Quidam affirmant quia cognoscit differentiam objectorum sensuum particularium,
ex quodl. 16. concil. 2. Alii negant, et puto verius, si requiratur ad ens rationis cognitio reflexa, quia sensus non reflectit, nec componit, nec judicat, si proprie loquamur, licet comparative apprehendat, ut quando imaginamur montem aureum, de quo dixi q. 8. de anima, annotat. 1. et q. 9. annotat. 3.
CONOILIATIO IV.
Art. 3.g Et cum arguitur, n. 8. ait quod charitas est forma virtutum, sed 1. d. 17. q. 13. g Intelligendum est autem, n. 12. et g Quantum igitur ad illam, n. 4. et 3. d. 36. g De tertio art. n. 21. docet dari virtutes morales sine charitate, et art. 4. idem ait de Theologicis. Respondetur, charitas est forma omnium aliarum virtutum quoad meritum, quia sine ipsa nemo mereri potest, 1. Cor. 13. sed in esse virtutis moralis constituuntur per conformitatem ad prudentiam. Vide Scotum 1. d. 17. q. 3.
CONCILIATIO V.
Art. 3. g Contra conclusionem, n. 10. ait, unum et eumdem actum elici posse ex fide infusa et acquisita. Sed quodl. 14. art. 1. ait, fidei infusae non posse subesse falsum, acquisitae sic ; ergo. Respondetur, vide conciliationem 2. quodl. 14. et Scholum 3. ibi.
CONCILIATIO VI.
Art. 3. g Contra conclus. n. 10. supponit haberi posse fidem et scientiam de eodem objecto, sed oppositum habet q. 3. prol. g De possibilitate, n. 25. et 3. d. 24. g Ad quaestionem. Respondetur, hic non asserit, sed exemplum adducit, et in exemplis non requiritur veritas ; si autem aliquando videatur admittere fidem et scientiam de eodem, intelligit de habitu scientiae, collato ad habitum, vel actum fidei, vel e converso, non vero de actu utriusque. Vide Scholia nostra 3. d. 24. g Ad quaest. et in sequentibus.
CONCILIATIO VII.
Art. 3. fuse probat amorem naturalem, et meritorium, seu charitatis esse ejusdem speciei, et idem vult hic g Contra conclusionem, n. 10. de actu fidei infusae et acquisitae, et 3. d. 23. g Ad quaest. Sed 3. dist. 26. g Respondeo tres, n. 15. ait ad virtutem Theologicam requiri, quod sit infusa, et ideo fidem, spem et charitatem acquisitas non esse Theologicas ; ergo eorum actus specie differunt, sicut virtus infusa et acquisita, et de fide docet esse infusam 3. d. 23. g De secundo, n. 6. et de spe d. 26. g Ad quaestionem, et de charitate, d. 27. g De tertio, num. 19. et 1. d. 17. q. 3. g Contra istam, n. 18. 34. 38. Respondetur, ex citatis omnibus secundum eum habitus infusi sunt absolute, et secundum substantiam supernaturales ; sed actus eorum tantum secundum modum videntur tales, et sic secundum substantiam sunt ejusdem speciei cum naturalibus. Ita videtur sentire in 1. d. 17. q. 3. ad 3. pro opin. Magistri, n. 34. ubi ait, actus non esse proprie supernaturales, sicut habitus, sed posse sic dici ratione formae, seu habitus concurrentis ad eam. Citatur pro eodem 4. d. 14. q . 2. et 4. d. 1. q. 5. g Contra istam, n. 4. ait nullam formam supernaturalem educi de potentia naturali subjecti, sed creari, actus autem charitatis educitur, et non creatur ; ergo secundum eum non est supernaturalis. Idem habent Alm. ibi. Gabr. 3. d. 27. q. 1. et 4. d. 14. q. 1. a. 2. concl. 5. ubi alios citat, cum Occham, Palud. 4. d. 14. q. 1. Capreol. 1. d. 17. q. 1. art. 1. Cajet. 1. 2. q. 109. art. 4. c. 14. Rada l. tom. Controv. 4. art. 1. Vide Scholium quaest. i.prol. g Ad quaest, et Aretin. 3. dist. 27. art. 7.
EX QUODLIBETO XVIII.
CONCILIATIO I.
Art. 3. princip. ait actus malos externos habere propriam malitiam distinctam ab interna, sed 2. d. 42. 4. g Secundo dico, ait peccatum non posse esse formaliter nisi in voluntate ; ergo in aliis potentiis non est propria distincta malitia. Respondetur, eatenus dici esse formaliter tantum in voluntate, quia in aliis potentiis non est nisi dependenter ab ipsa, quae immediate est libera.
CONCILIATIO II.
Art. g Ad primum esto, n. 14. ait quod alia est veritas conclusionis a veritate praemissarum, vel principii ; idem ait quodl. 17. a. 3. sed 1. d. 8. q. 4.
dicit quod veritas conclusionis est quaedam participatio veritatis, vel veritas partialis principii. Respondetur, ita est causaliter, vel virtualiter, sed formaliter habet conclusio propriam veritatem. Vide eum 6. Met. q .l. d. et 1 . q. 3. n. 2.
CONCILITIO III.
Art. 3. g Istud autem,n. 16. ait quod bonitas est respectus extrinsecus, sed 1. d. 17. q. 3. g Quantum ad istum, n. 3. ait quod est intrinsecus adveniens. Respondetur, ibi ait de virtute, quaerens, an influat active in bonitatem, et resolvit quod non, quia hoc resultat posito actu et dictamine recto, intellige f unda mentaliter, quae est vera dependentia realis actus voluntatis ad dictamen intellectus, sed quatenus elicitur libere, seu cum potestate, non eiiciendi, non est in eo relatio realis, sed tantum rationis ad idem dictamen. Primo, quia esse morale ut sic, non est aliquid reale. Secundo, puta omissio secundum Scotum esse potest bona, quae tamen realis esse nequit. Tertio, quia esse liberum in actu non est aliquid reale ei superadditum, quia sine mutatione reali potest Iactus necessarius fieri liber, et e contra. Quarto, Scotus hic art. 1. tenet probabiliter bonum esse tantum negationem imperfectionis. Quinto, Scotus 2. d. 16. num. 14. ait verum non distingui re ab ente ; et idem ait quodl. 13. art. 2. g Circa secundum, ergo idem de bono ; bonitas ergo est respectus extrinsecus et rationis formaliter, habens tamen, vel supponens respectum realem actus ad dictamen. Vel dic brevius,
quando dicit quod est relatio intrinsecus adveniens, vel realis, loquitur de actu nude considerato ; et quando dicit quod est extrinsecus, loquitur de eodem, ut libero, et secundum omnes circumstantias, quae, non omnes saltem ex natura rei, sed per habitudines rationis, eum afficiunt.
CONCILITIO IV.
Art. 1. g principale, ait quod tristitia est in voluntate, et tamen non est voluntaria, sed 4. d. 14. quaest. 2. art. 3. ait poenitentiam, ejusque tristitiam esse voluntariam. Respondetur, esse voluntariam mediate, quatenus voluntas voluntarie applicat ejus causas, nempe apprehensionem mali existentis, et ejus nolitionem, quibus positis, necessario sequitur tristitia, quae tamen simpliciter est libera ; ita Scotus ibi num. 12. vide eum 3. d. 15. g Ulterius de tristitia, num. 12. et ibi Scholium, ubi explicatur quomodo tristitia est passio ; et hac ratione dici potest involuntaria, quia immediate non est libera, nec actus elicitus voluntatis.
CONCILIATIO V.
Art. 3. g Respondeo, malitia,rum. 18. ait peccatum esse privationem rectitudinis actualis, non vero justitiae habitualis ; idem ait 2. d. 37. quaest. 1. g Concedo igilur,num. 6. Sed ibidem g Argumenta, et 4. d. 14. quaest. 1. num. 4. fatetur per peccatum auferri gratiam ; ergo est ejus privatio. Respondetur, ita est. sed ex demerito, non ex natura rei, alioquin non posset tolli gratia nisi per peccatum, nec e contra, sicut non potest tolli visus nisi per caecitatem, nec e contra. Ita Scotus ibi, et 4. d. 16. q. 2. g Respondeo, et et. 14. quaest. 1. art. 2. et 3. et d. 23. ad tertium, de quo in materia de peccatis et gratia.
CONCILIATIO VI.
Art. 1. g Nota quod ultra, num. 8. ait quod bonitas ex objecto est prima bonitas moralis, et idem ait 2. d. 7. g Ad solutionem, num. 11. sed 2. d. 40. g De secundo, ait primam bonitatem sumi a convenientia actus ad efficiens, et secundam ex objecto. Respondetur, tantum ibi vult primam conditionem ad bonitatem, sumi ab illa convenientia ad efficiens, a quo (inquit) actus dicitur moralis, quia libere elicitus, et hoc est commune bono et malo. Loquitur ergo, non de bonitate prima in se, de aliquo praerequisito ad bonum et malum. Nec obstat quod ibi dicat secundam conditionem sumi ab objecto, quia loquitur de secunda conditione communi ad bonum et malum : Secunda conditio, inquit, est ex objecto, quod si conveniens est, actus est bonus. Si enim loqueretur de bonitate proprie sumpta ex objecto, non adderet, si est conveniens, quia esset nugatio ; vult ergo numerando libertatem, ut primam conditionem, secundam desumi ex objecto, et hoc est dicere, supposita hac conditione generali, ad bonum et malum, primam conditionem bonitatis sumi ab objecto.
CONCILIATIO VII.
Art. 3. g Si dicas, num. 15. ait quod actus non manet aliquamdiu, sed raptim transit, hoc est, ut videtur, in instanti, et sic non mutatur de bono in malum. Sed 1. d. 17. q. 3. g Quantum ad istum, ait quod bonitas est conditio accidentalis actus ; ergo ab eo separari potest, et 2. d. 2. q. A. g Si autem, ait operationem nostram mensurari, quod est coexistere posse in instanti, vel tempori nostro ; ergo non transit raptim vel, instantanee. Respondetur, hic tantum dubitative loquitur, non manet, inquit, aut si manet, communiter non mutatur de bono in malum ; sunt enim qui dicunt necessario manere ultra instans, et qui tenent passim mutari de bono in malum. Doctor vero nihil resolvens de primo ad secundum docet, esto maneat, regulariter non mutari de bono in malum, vel e contra. Ratio est, quia actu bono semper volo bonum, et nihil mali, et eo ipso quo tendatur in malum, videtur esse alius actus, nec potest actus fieri malus, nisi directe vel indirecte tendat in malum.
CONCILIATIO III.
Art. 1. g Contra, circumstantiae, n. 7. ait malitiam dividi in privativam et contrariam ; idem habet 2. d. 7. g Quaelibet istarum, n. 12. Sed malum universaliter ponit in privatione 2. d. 37. q. 1. g Istae quaestiones, et hic art. 3. Respondetur, intelligit per malitiam contrariam, appositionem malae circumstantiae, ut quando das eleemosynam ob malum finem, et privativam carentiam circumstantiae debitae, ut quando das eleemosynam, non propter Deum, nec propter malum finem, quia ergo per actum positivum dirigitur opus in malum finem, vocat malitiam in tali directione fundatam, contrariam, quia ejus fundamentum est positivum, sed pro formali omnem malitiam ponit in privatione. Modum hunc loquendi sumit ex Boetio in Praedicamentis c. de Qualitate, Vasquez 1.2. d. 95. c. 9. frustra ex hoc loco male intellecto conatur trahere Doctorem in suam sententiam, quod peccatum consistit in positivo.
CONCILATIO IX.
Art. 3. g Ad aliud dico quod justitia, n. 15. ait quod habitus seu justitia habitualis non requiritur ad actus bonos morales, idem ait 3. d. 33. g Ad quaest, num. 12. et. d. 14. q. 2. art. 2. num. 13. et 1. d. 17. q. 3. Ad argumenta pro quinta opinione, n. i2. Sed 2. d. 41. num. 2. ex Aristotele 2. Ethic. 1. ait quod habitus justitiae gignitur ex actibus justis, non tamen juste factis, hoc est, sine virtute factis ; ergo non sunt actus boni sine habitu, alioquin juste fierent. Respondetur, non fiunt juste, justitia desumpta ex habitu virtutis, id est, firmiter et faciliter, sed bene justitia accepta a recto, quod sufficit absolute ad justitiam moralem.
CONCILIATIO X.
art, 3. g Si dicas, n. 15. ait posse negari verum et falsum esse in intellectu, bonum et malum in rebus, et id ille asserit cum Philosopho 6. Met. text. 8. in expositione illius textus. Respondetur, verum universim sumptum non est in intellectu tantum : sed veritas cognitionis tantum in eo est, maxime compositionis et divisionis ; et sic Scotus explicat Philosophum, loco objecto. Dicitur autem bonum et malum esse in rebus, verum et falsum in intellectu, quia cum intellectus intelligit, non appetit esse reale rei intellectae intelligenti, sed contentus est ejus similitudine vel esse intentionali. At voluntas amando, appetit rem amatam, secundum esse reale uniri amanti, v. g. qui appetit vinum, non satiatur ejus specie, sed secundum esse reale cupit illud habere ; non est ergo sensus quod bonum et malum sint in rebus subjective, ita quod non sint in anima vel actu, sed eatenus sunt in rebus, quatenus hae movent appetitum, non prout sunt in anima.
EX QUODL1BETO XIX.
CONCILIATIO I.
Art. 1. g Restat igitur 3. num. 2. ait quod unio naturae ad Verbum est relatio realis, non aequiparantiae ; idem ait 3. d. 1. q. 1. num. 3. relatio autem aequiparantiae secundum ipsum ibi habet habitudinem ejusdem rationis in utroque extremo. Sed 4. d. 11 . q. 2. ad primum, ait quod unio denominat utrumque extremum eodem modo, quia Verbum est unitum naturae, et e contra,et 3. d.l.q. 2. g Sed lanium, n. 3. et g Ex his patet, docet hanc esse veram et ejus conversam, homo factus est Deus, et hoc ratione unionis. Respondetur, licet quoad aliqua unio denominet utrumque extremum eodem nomine, tamen non est relatio aequiparantiae, quia non denominat eodem modo: est enim realis in natura, et in Verbo rationis tantum.
CONCILIATIO II.
Art. 2. g Et istarum, n. 6. ait perfectionem universi consistere in ordine, ex 12. Met. text. 52. Sed 2. d. 3. q. 7. ad 6. et 3. d. 22. ait ex Met. text. 11. in individuis non esse ordinem prioris et posterioris. Respondetur non esse in eis prius vel posterius essentialiter, sed bene individualiter, vel accidentaliter.
CONCILIATO) III.
Art. 2. g Et cum additur,num. 11. ait quod ens aequivoce convenit entitati quidditativae et hypostaticae. Sed 1. d. 26. ad 2. pro sententia communi, et 2. via, num. 48. et d. 23. in fine, ait conceptum communem abstrahi posse a constitutivis personarum, qui sit eis univocus. Respondetur, non admittit abstrahi posse ab eis conceptum univocum positivum, sed quasi negativum,ens tamen ad constitutiva personarum, est univocum praedicatum, et dicitur de eisdem nominative, vel identice, sicut dicitur de ultimis differentiis et suis passionibus, de quo Scotus 1. d. 3. q. 3. g Ad quaest. n. 6. differt univocum praedicatum, ab univoce praedicari, quod hoc includitur in subjecto, illud non, ut habet Scotus 1. d. 8. q. 5. n. 14. et 3. d. 7. num, 5.
CONCILIATO) IV.
Art. 2. g Nec tamen intelligo, num. 14. et art. 3. g Potest igitur dici,n: 18. tenet personam constitui per negationem, et idem habet 3. d. 1. q. 1. a. 3. et 1. d. 23. n. 5. et alias passim. Sed 1. d. 26 g Alia est opinio communis, n. 4. docet personas divinas constitui per relationes, et defendit ibidem g Tertia opinio,n. 23. constitui per absoluta incommunicabilia. Respondetur hic loquitur de persona creata. Dices, quare increata non sic constituitur per negationes ? Respondetur, contra fidem sequeretur non esse tres personas realiter distinctas, neque ullam productionem ad intra, quia solum esset essentia. Dices secundo, Scotus 3. d. 1. q. 1.art. 3. inclinat, quod persona creata sit aliquid positivum, et favet 1. d. 5. q. 2. g Tertia difficultas,n. 16. ubi ait suppositum subsistere per formam. Respondetur, non reputat illam partem improbabilem.
CONCILIATO) V.
Art. 3. g Potest dici quod non est, n. 22. ait quod quodlibet ponendum est possibile esse, cujus non patet ratio , impossibilitatis, sed 1. d. 2. q. 1. ad. secundum pro q. 6. n. 10. docet ulium non esse possibile, in quo tamen nulla patet ratio impossibilitatis. Respondetur, non est possibile, id est, terminus potentiae activae, quo sensu possibile est objectum omnipotentiae, ex Scoto
1. d. 2. q. 3. g De septimo, n. 6. et quodl. 7. Sed potest dici possibile, ut hoc dicit terminum potentiae productivae, non causativae, et sic non differt a necessario ; non enim hic sumitur possibile, ut opponitur necessario 1. Poster. text. 16.
CONCILITIO V.
Art. 3. g Ad propositum loquendo,n. 19. ait quod ad formam supernaturalem non est aptitudo, seu inclinatio naturalis. Sed q. 1. prol. g Ad quaest. n. 21. ait intellectum nostrum naturaliter inclinari ad notitiam supernaturalem, et ad 1. pro opin. quod potentiae passivae naturali non necessario correspondet activa naturalis, et 4. d. 49. q. 10. g Respondeo, ait quod voluntas appetitu naturali necessario et summe appetit beatitudinem in particulari. Respondetur, hic tantum dicit quod non est aptitudo proprie ad formas supernaturales, non negat ergo ad eas aptitudinem, sed tantum illam propriam, et stricte sumptam, quae est ad perfectiones ejusdem ordinis, naturae debitas. Alii exponunt, quod negat tantum aptitudinem activam. Sed non placet, tunc quia secundum ipsum 2. d. 18. naturalitas sumitur penes principium passivum, tum etiam quia ad actus supernaturales habemus incompletam activitatem. Vide quae dixi de hoc disp. 4. sect. 1. de anima.
CONCILIATIO VII.
Ibidem ait, quod natura assumpta habet inclinationem naturalem ad suum suppositum, et idem admittit 3.
d. 1. q.2. ad 3. Sed locis jam citatis, ponit inclinationem naturalem ad omnem formam supernaturalem, cujus subjectum est capax ; ergo contradictio. Praeterea sequitur, quod est violenter in Verbo, quia inclinatio naturalis est ipsa res inclinata, ut ipse docet 2. d. 6. q. 2. et 4. a. 49. q. 10. Respondetur primo, stat aliquid habere inclinationem naturalem ad plura incompossibilia, et tunc sub nullo eorum est violenter ; colligitur ex Scoto 1 d. 1.q. 1 ad. ult. ubi ait tot esse appetitus materiae, quot sunt formae. Secundo dico, quod inclinatur naturaliter appetitu magis proprio ad suum suppositum, sed cum hoc stat, quod etiam naturaliter inclinetur, et si non ita proprie ad suppositum divinum, a quo perficitur et dignificatur ; ad alias autem formas supernaturales magis proprie inclinamur quam ad unionem hypostaticam, quatenus naturalem existendi modum non excludunt, ut facit haec unio.
CONCILIATIO VIII.
Art. 1. princip. Verbi personalitas est independens ; idem ait 3. d. 1. q. 1, ergo est perfecta. Sed 1 d. 1. q. 2. ad primum et secundum, et quodl. 5. ait relationes originis nullam dicere perfectionem. Respondetur, ita est formaliter, sed identice et negative sunt perfectae, quia sunt ipsa essentia, et nullius imperfectionis capaces, similiter sunt independentes.
CONCILIATIO IX.
Art. 3. g Ad propositum, n. 19. ait quod negatio actualis dependentiae complet rationem personae, sed 3. d. 1. q. 1. art. 3. id tribuit negationi aptitudinalis dependentiae. Respondetur, tantum vult utramque requiri, et unam ab alia compleri.
CONCILIATIO X.
Ibidem ait negationem non convenire alicui, nisi per aliquid positivum, quod sit ratio illius negationis, idem ait 3. d. 1. q. 1. et 1. d. 28. q. 2. n. 12. et d. 2. q. 7. n. 38. et 2. d. 3. q.-2. Sed 1. d. 36. g Respondeo quod tripliciter,n. 13. ait, quod negatio inest, non per aliquod positivum, sed per solam absentiam causae, quomodo negatio albedinis inest superficiei. Respondetur, id verum est de negatione, quae non est repugnantia, sed haec semper requirit positivum. Vide eum hic, et 2. d. 3. q. 2.
EX QUODL1BETO XX.
CONCILIATIO I.
Art. 1. princip. ait, quod oratio non prodest nisi existentia in gratia, et quodl. 17. quod oratio non placet, sed 2. d. 28. et 4 d. 14. q. 2. g Ad hujus intellectum, n. 14. ait quod opera peccatoris faciunt ad salutem. Respondetur, opera peccatoris per gratiam, non gratum facientem, adjuti, dispositive faciunt ad salutem. Sed sine gratia gratum faciente nulla sunt meritoria.
CONCILIATIO II.
Art. 2. g Tertia applicatio, num. 16. ait temporalia posse recipi pro celebratione missae, et praedicatione, sed 4 d. 25. g Tertia poena, tenet esse simoniam dare temporale pro spirituali, vel e contra, et idem ait hic art. 3. princip. et ideo 4. d. 5. q. 2. ad 3. negat Baptismum accipiendum esse ab eo, qui non vult illud dare sine pretio. Respondetur, et hic et locis in contrarium adductis, tantum vult eum, qui se exercet in spiritualibus in utilitatem aliorum posse ab eis recipere debitam sustentationem, idque ex justitia, sine ulla venditione, vel commensuratione pretii ad laborem intrinsece requisitum ad opera spiritualia, quia talis labor ab ipsis non distinguitur. Sed stipendium sustentationis consideratur in ordine ad personam, quatenus sustentatione indiget, quam non potest acquirere, dum aliis in spiritualibus servit, et ideo ex justitia debetur saltem ratione conditionis necessariae ad talem obligationem. Labor autem extraordinarius vel accidentarius ad opera spiritualia, v. g. si ad suscipiendum confessionem alicujus, vel ad celebrandum una vel altera leuca conficienda esset, recte vendi potest laboris excessus. Ita communis, D. Thomas 4. d. 25. q. 3. a. 2. q. 2, et quodl. 8. art. 11. Soto. 9. de Just. quaest. 6. art 1. Durand. 4. d. 25. quaest. 3. n. 10. Paludanus 5. q. Sylvest.verb. Simonia q. 5. Gab. lec. 28. in can. Saar. tom. 1. de relig. l. 4. de Simon. c. 21. Dices, Scotus ult. loco cit. ait posse emi actum baptizationis, si sacerdos nolit aliter baptizare, modo non iitendas emere, inquantum est sacramentale, sed laborem sacerdotis, sicut conducuntur sacerdotes, inquit, ad celebrandum ; ergo vult laborem intrinsece et necessario requisitum in spirituali opere emi posse. Respondetur, non loquitur de venditione laboris proprie dicta, sed de sustentatione jure debita, quia subjungit, oportet unumquemque de suo labore taliter qualiter victitare.
CONCILIATO III.
Art. 2. g Cui autem, n. 18. praeceptum de honorandis parentibus esse de Jure naturae, sed 3. d. 37. g Ad quaest. n. 5. ait praecepta secundae tabulae non esse de Jure naturae. Respondetur ex ipso ibi, praeceptum Juris naturae stricte loquendo, esse principium practicum ex terminis notum, vel conclusionem necessario ex eo deductam ; largo modo tamen de Jure naturae dicuntur quae sunt consona Juri naturae, sic divisio rerum supposito lapsu, consona est huic principio, pacifice est vivendum. Ita Scotus 4. d. 17. q. 1. et d. 26. q. 1. in praeceptis autem secundae tabulae plerumque non est stricte Juris naturae obligatio, quia affirmativa non continent bonitatem evidenter necessariam ad ultimum finem ; nec negativa malitiam ab eodem necessario avertentem, et ideo potest Deus in his dispensare. Vide Scholium quod ibi posui. Dixi plerumque, quia mendacium forte est contra praeceptum secundae tabulae, et tamen dispensari nequit per Deum, quia id esset contra intrinsecam ejus perfectionem ; perderet enim dignitatem infallibilis testis, et nihil esset ita certum,
quia ab eo dictum, quin posset esse falsum. Vide Scotum 3. d. 38. g Aliter dicitur, n.6. et ibi Scholium nostrum.
CONCILIATIO IV.
Art. 2.g Contra, pater,n. 18. ait quod applicatio sacrificii pro aliquo, debet c fieri cum conditione, si Deo placet. Sed 4. d. 30. 9. 2. art. 2. ait quod votum non debet fieri cum conditione, si Deo placuerit vel nisi Deus aliter disposuerit, quia nemo debet offerre aliquid Deo, velit, nolit. Respondetur, ita est de voto, quia supponitur esse gratum Deo, quia de majori bono, et ad ipsum immediate dirigitur ; at valor sacrificii applicatur saepe alicui de quo dubitari potest, an ipsi, an potius aliis debeatur, et ideo utiliter illa conditio ponitur ; et addendum esset (quod hic etiam habet Doctor) si non possum vel debeo applicare isti, applico illi, vel illis pro quibus scis me teneri, vel debere offerre,et in illo gradu quo obligor.
CONCILIATIO V.
Art. g 2, Si autem teneatur, n. 26. ait quod obligatus dicere missam pro aliquo, non satisfacit, si simul pro ipso et alio eam dicat. Sed hic art. 2. g Sed contra, pater, ait quod sacerdos potest applicare missam simul pro parentibus, benefactoribus, Principibus, etc. Respondetur, verum est quando libere celebrat, et sine obligatione celebrandi determinate, pro aliquo vel aliquibus, et sic se explicat Doctor, loco in contrarium adducto.
EX QUODLTBETO XXI.
CONCILIATIO I.
Art. 1. g Causa autem, n. 9. ait quod bona fortuna est sine ratione natura, quam definitionem habet Aristoteles libello de bona fortuna. Sed ibidem g Qualis autem causa, n.3. cum Aristotele 2. Phys. text. 52. ait causam ejus esse voluntatem ; ergo non natura. Respondetur ab Aristotele dicitur impetus naturae, quo aliqui nescientes impelluntur ad bonum, quidquid ipse per hoc senserit, Theologi illam impulsionem Deo tribuunt, cui nullus effectus est fortuitus ; dicitur autem natura, quia sine rationis discursu vel praevisione evenit, est enim effectus voluntatis non intentus, quia non praevisus, ut quando fodiens terram, ut plantet, invenit thesaurum, et sic reducitur ad agens a proposito, ut habet Aristoteles, 11. Mteaph. text. 7. sicut casus ad agens naturale, ut quando tripoda cadendo stetit. 2. Phys. text. 6. Vide Scotum 11. Met text. 7. et 12. text. 12.
CONCILIATIO II.
Art. 1. g Qualis autem,n. 3. ait quod fortuna est ipsa voluntas, ut ei aliquid evenit praeter intentum. Sed i2.Met. 12. ait quod fortuna est intellectus agens praeter intentionem, et casus natura agens praeter intentionem,quod etiam docet Arist 2. Phys. text. 52. Respondetur, per intellectum intelligit a proposito,ut distinguitur contra naturam,
non vero aliquid distinctum a voluntate, et sic passim sumit Aristoteles intellectum, ut Scotus ostendit 1. d. 2. q. 7. g Respondeo quod, n. 33.et 2. d. 25. n. 23. g Dices Philosophus, et 4. d. 49. q.4. Vide ipsum9. Met. q. 14. pro eodem (inquit Scotus) dicto g Dices Philosophus) sumit Aristoteles maxime in libris Ethic. intellectum, artem, propositum electionem, appetitum, quia singula significant agens a proposito, ut distinguitur contra agens naturale.
CONCILIATIO III.
Art. 1. Alia est divisio, n. 5. ait quod nullus est bene fortunatus, quia semel sibi bene accidit fortuite, quia una hirundo non facit ver, nec una dies hominem felicem, 1. Ethic. 9. sed 2. d. 5. q. 1. ad. 2. n. 41. ait quod unum meritum intensum valet centum millia remissa ; ergo unum magnum bonum fortuito eveniens valet multa parva sic evenientia. Respondetur, licet talis possit dici quodam sensu aequivalenter bene fortunatus, proprie tamen talis non est, nisi ei ut in plurimum bene fortuito succedat, quia licet semel ei bene eveniat, potest cum hoc stare, quod semel aut bis male eveniat, et si de facto non male eveniat, hoc per accidens est, et non quia semel ei bene fortuito evenit. Vel dic in sensu Aristotelis talem non censeri bene fortunatum, in re parum refert loquaris sic vel sic, sed verius est talem non esse simpliciter bene fortunatum, quia potest saepius malum fortuito ei evenire.
CONCILIATIO IV.
Paulo ante finem, ait quod ratio naturalis attingit mortalitatem animae, sed 4. d. 43. q. 2. g Potest dici, n. 6. tenet immortalitatem animae non demonstrari. Respondetur, hic tantum ait ratione naturali attingi, quod anima est immediate a Deo, quia est immortalis, nec inde sequitur naturaliter demonstrari esse immortalem ; sed sufficit quod suadetur multis rationibus naturaliter, de quo ipse videri potest loco citato. Vide circa hoc quae dixi disp. 1. de anima, sect. 13. ubi sect. 12. de mente Aristotelis ; creari autem a Deo, quia immortalis est, probatur secundum viam Aristotelis quia omne aeternum est necesse 1. de Coelo text. 138. et 9. Met. text. 19. et omne tale immediate est a Deo, quia quod facit mediate est novum, 2. Phys. text. 74. et 6. de substantia orbis c. 2. et 8. Phys. text. 8. 15.
CONCILIATO V.
Art. 1. g Tertia conclusio, n. 4. ait ex Platone nihil esse ortum, cujus non praecessit legitima causa, et idem ait Augustinus 3. Civ. 9. Cicero (inquit) concedit nihil fieri, si causa efficiens non praecedat, sed 2, d. 37. q. 2. g Propter igitur, n. 9. docet peccatum non habere causam efficientem. Respondetur, peccatum pro materiali est effectus positivus, et sic habet causam efficientem ; pro formali est privatio rectitudinis debitae in esse, ut habet Scotus 2. d. 37. q. 2. g Concedo, n. 6. et sic non habet efficientem, sed deficientem, nempe voluntatem creatam. Si teneatur dari peccatum omissionis purae, ut videtur tenere Scotus 4. d. 49. q. 10. nullam omnino habet causam efficientem, quia materiale non habet, sed consistit praecise in defectu.
CONCILIATIO VI.
In fine ait, in Deo esse duas providentias, unam universalem, qua regit omnia, alteram specialem, qua providet cuilibet homini, secundum merita aliqua, propria, vel aliena. Sed quodl. 15. a. 2. g Ad primum istorum, ait Deum non scire res in ipsis, sed in sua essentia ; ergo non potest eis providere in particulari. Respondetur supra quodl. 15. concil. quinta.
CONCILIATIO VII.
g Dicendum quod si, n. 13. ait secundum Aristotelem Deum esse causam immediatam boni effectus fortuiti, sed g Sed quomodo hoc, n. 14.ait Aristoteles 8. Phys. text. 8. et 15. tenere nihil de novo fieri immediate a Deo, quia foret in hoc mutabilis. Respondetur, ipse Scotus conciliat eum sibi, quia non tenuit, nihil novum fieri ab agente primo immediate, nisi concurrentibus his duobus. Primum, quod effectus sit alterius rationis, quia ipse posuit Intelligentiam causare partes motus, qui sunt ejusdem rationis. Secundum, quod nulla esset diversitas in causis mediis activis vel passivis, quia posuit ipse animam intellectivam immediate fieri a Deo, sed concurrente dispositione varia causae passivae ; juxta hos,
si alterum horum deficeret, posset Deus in via Aristotelis aliquid immediate agere de novo, et sic esse causa boni effectus fortuiti, sicut est causa animae, licet omnia agat necessario, quia unum impellit, in quo est aliqua bona dispositio ad aliquid faciendum, ex quo ei evenit bonum,et alium non, quia caret tali. Sed contra, quia voluntas unius eodem modo plane disposita cum voluntate alterius posset a Deo ad bonam fortunam dirigi. Respondetur, ita est vere, sed non ad mentem Aristotelis. Dices ipse 7. Mor. ad Elicientium 18. et refert D. Thomam, text. 2. q. 9. a. 4. tenet primum motum voluntatis esse ab extrinseco ; ergo immediate a Deo, et sine causa media diversa. Respondetur, poneret ille suum impetum, vix nobis intelligibilem. Sed non est quod eum salvare conemur a contradictione, cum de fortuna errasse constet, ait enim, 2. Mag. mor. 8. bonam fortunam non esse a Deo, quia est justus, et iniquissimi homines quandoque sunt bene fortunati, et loco jam citato duas esse fortunas: unam quae fit impetu numinis, quam vocat divinam ; alteram sine illo impetu, cujus causa est natura ; et bac potest quis esse bene fortunatus, non a numine, sed a constellatione. Veritas fidei est, ut hic concludit Scotus, omnia quae fiunt a natura, fortuna vel casu, in Dei providentiam reducenda esse, cui nihil fortuito vel casu evenit, de quo Augustinus 2. Civit. 9.
CONCILIATIO VIII.
Art 1. g Est ergo bona, n. 8. ait ex Aristotele illum impetum esse in anima, sed g Respondeo si Aristot. n. 10. ait esse in corpore, quia est dispositio sequens determinatam complexionem. Respondetur, non vult inhaesive esse in anima nobiliori secundum Aristotelem, quia secundum eum, cui plus est intellectus, minus est fortunae ; est ergo aliqua dispositio sequens determinatam complexionem corporis, non mcliorem (ut opinor secundum Aristotelem),quia sic melius intelligens esset fortunatior, quod est contra ipsum. Si est ergo aliquid in anima, ponitur a Deo necessario, consequenter ad complexionem secundum Aristotelem, et convenit animae non secundum entitatem, sed quia agitur a nobiliori impellente. Jam dixi non esse curandum quid senserit Aristoteles in hoc, quia errasse constat. Vide multa de impulsu in supplemento nostro de anima, disp. 4. sect. ult.
ASSISTATIS
ORDINIS MINORUM CONVENTUALIUM