Guido de Basochis, Cantor Catalaunensis, d. 1203.
344. (1. ) De Nativitate Domini.
345. (2. ) In Circumcisione Domini
346. (3. ) In Circumcisione Domini.
347. (4. ) In Epiphania Domini.
353. (10. ) De s. Iohanne Baptista.
354. (11. ) De sancto Lupentio.
355. (12. ) De sancto Lupentio.
356. (13. ) De sancto Remigio.
357. (14. ) De ss. Rufino et Valerio.
359. (16. ) De s. Thoma Cantuariensi.
360. (17. ) De s. Thoma Cantuariensi.
1. Qui cuncta condidit In sapientia, Per eius reddidit
Nobis auxilia, Quae prima perdidit Insipientia,
Per illam reparans, Quos serpens perdidit A Deo separans.
2. Haec domum similis Scrutanti feminae, Quae testae fragilis
Accenso lumine Apparens humilis Dragmam in homine Repperit decimam, Regis imagine
Fulgentem animani.
3. Sol veri luminis,
Quem virgo concipit, De carne virginis
Dum carnem accipit, Naturam hominis, Non culpam suscipit
Et necessariam Poenam non recipit Sed voluntariam.
4. Merito numinis
Fit homo socius
Per ipsum luminis
Lumen, ut alius
Non esset hominis
Quam Dei filius,
Et idem hominum Mediator pius
Esset ad Dominum.
5. Carnem ingenitus Sumere potuit Ut unigenitus,
Sed non opportuit, Quia, qui genitus, Et non, qui genuit,
Humano generi Et mitti debuit Et homo fieri.
6. Cur datum filio,
Carnem ut sumeret, Quae dignos odio Caros efficeret, Est item ratio, Prolis acciperet
Ne nomen alius, Vel idem fieret Pater et filius.
7. Illud angelicum Igitur gloriae Cantemus canticum
Regi iustitiae,
Qui misit unicum,
Ut eius hodie
Nos a miseria Redderet gratiae Misericordia.