Guido de Basochis, Cantor Catalaunensis, d. 1203.
344. (1. ) De Nativitate Domini.
345. (2. ) In Circumcisione Domini
346. (3. ) In Circumcisione Domini.
347. (4. ) In Epiphania Domini.
353. (10. ) De s. Iohanne Baptista.
354. (11. ) De sancto Lupentio.
355. (12. ) De sancto Lupentio.
356. (13. ) De sancto Remigio.
357. (14. ) De ss. Rufino et Valerio.
359. (16. ) De s. Thoma Cantuariensi.
360. (17. ) De s. Thoma Cantuariensi.
1. In hoc sacro sollemnio [Sollenni cum praeconio] Laudes regentis omnia Resultet in ecclesia Modulis laetitiae, Qui pro se militantium Rufinum et Valerium Donativo muneravit Et victores honoravit Mercede victoriae.
2. Vere namque sunt victores Veritatis assertores, Qui pretioso sanguine Fuso pro Christi nomine Purpurant ecclesiam. Claris Romae natalibus Orti Gallorum gentibus Deum verum praedicabant Et egenis erogabant Facultatum copiam.
3. Hoc audito iudex quaeri lubet eos et torqueri; Infideles atque rei Catenatos servos Dei Trahunt ad supplicium. Sistuntur ante praesidem, Profitentur veram fidem, Flagellantur a iudice, Christum fatentes publice Verum Dei filium.
4. Furibundus frendet leo, Illi laudes canunt Deo, Mox truduntur in carcere, Sub catenarum pondere Clamantes ad Dominum: Pro cuius fide caedimur, Cuius amore patimur
Haec tormentorum genera, Christe redemptor, libera Nos a viro sanguinum.
5. Post tormenta, post labores, Post flagella, post dolores, Signo Christi triumphali Praemuniti, capitali Plectuntur sententia. Quorum devotis precibus Irretitos criminibus Nos a peccatis abluat Rex caelestis et annuat Sempiterna gaudia.
6. Christi martyr, o Rufine, Cum quo viges sine fine, Pande nobis tua prece, Qui jacemus in hac faece, Polorum palatia. Christi miles, o Valeri, Memor esto nos tueri
Et pro nobis orans Deum Pio regi gregem reum Pie reconcilia.
6.
858. (15. ) De sancto Stephano.
1. Protomartyr Stephanus tuus, o rex gloriae, Et invictus signifer caelestis militiae Hostes tui nominis vicit hodie, Domine, Suo sanguine.
2. Tui protomartyris
Stephani sollemnia Psalmis, hymnis, laudibus
recolat ecclesia, Qui promissa meruit a te praemia, Domine, Suo sanguine.
3. Sit laus protomartyri
Stephano, qui spiritus Sancti plenus gratia
veritatis inclitus Defensor exsistere non est veritus, Domine, Suo sanguine.
4. Tuum protomartyrem
Stephanum, qui fortiter Triumphavit hodie,
collaudemus pariter, Consecrans ecclesiam tuam digniter, Domine, Suo sanguine.
5. Protomartyr Stephane, qui devotis precibus Exorasti Dominum
pro te lapidantibus, Assistentes protege tuis laudibus, Domine, Tuo sanguine.
6. Pro beato Stephano tibi benedicimus, Rex, corona martyrum,
tibi grates agimus, Imitari, petimus, da, quod colimus, Domine, Suo sanguine.