(Scriptus Circa Finem Anni 358.)
457-458 Sancti Hilarii Liber De Synodis, Seu De Fide Orientalium.
0479B Dilectissimis
0479C Sic omnes mss. uno excepto Vaticanae bas. et recentiore Carn. qui cum vulgatis praeferunt
Dominis, non
dilectissimis. At epistola adversus Auxentium magno codicum consensu
dilectissimis fratribus inscribitur.
et beatissimis Fratribus et
0479C Plures mss. non tamen potiores,
et episcopis, omisso deinde
provinciae vocabulo. At in recentiore Carn. totus titulus sic interpolatur:
Coepiscopis Germaniae primae, in qua est prima Maguntia; et Germaniae secundae, in qua prima est Agrippina, id est Colonia;
et primae Belgicae, in qua prima est Treveris; et Belgicae secundae, in qua prima est Remis; et Lugdunensis primae, in qua
prima est Lugdunum; et Lugdunensis secundae, in qua prima est Rotomagum, et Narbonensi plebi, in qua prima est Narbona; et
Clericis Tolosanis,
etc., quod desumptum videtur ex his, quae in mss. monasterii Silvae majoris et S. Remigii Remensis, in fronte totius Tractatus
sic praenotantur:
In Germania prima est Maguntia, in secunda Agrippina, id est Colonia, in Belgica prima Treveris, in Belgica
0479D
secunda Remis, in Lugdunensi prima Lugdunum, in Lugdunensi secunda Rotomagus, in Novempopulana est Tolosa: mendose, quantum ad postremam hanc metropolim. Nam Novempopulanae primaria civitas
Elusatium in Corbeiensi codice saeculo sexto exarato consignatur:
Tolosatium autem in prima Narbonensi post Narbonam ordinatur.
coepiscopis, provinciae Germaniae primae, et Germaniae secundae, et primae Belgicae, et Belgicae secundae, et
0479D Editi hic et infra,
Lugdunensis: refragantibus potioribus mss.
Lugdunensi primae, et Lugdunensi secundae, et provinciae
0479D In novem mss. desideratur
et provinciae Aquitanicae. In vetusto Colb. et Germ, habetur,
et provinciae Aquitanae: in duobus aliis,
et provinciae Aquitaniae: in Carn.
et provinciae Aquitanicae primae. Sane
0480C in provinciarum Gallicanarum partitione, quam exhibet jam dictus codex Corbeiensis medio saeculo sexto exaratus, duae recensentur
Aquitanicae, et primae quidem metropolis civitas Biturigum, secundae autem Burdigalensium. Ita etiam memorantur quatuor Lugdunenses
ac Narbonenses duae. An data opera Hilarius provincias illas non distincte nuncuparit?
Aquitanicae, et provinciae Novempopulanae, et
0480C Corb. aliique complures mss.
et Narbonensi plebi. Retinenda cum vetustioribus Colb., Carn., etc., vulgata lectio: quasi diceret Hilarius, et ex omni Narbonensi provincia (cujus
metropolis Narbona et sub ea Tolosa recensetur), praesertim Tolosanis plebibus et clericis: de quibus praecipua ipsi cura
fuit, quod Rhodanium illorum episcopum,
qui, Sulpicio Severo teste,
natura lenior non tam suis viribus quam Hilarii societate Arianis non cesserat, eadem exsilii conditio implicuerat.
ex Narbonensi plebibus et clericis Tolosanis, et provinciarum
0480C Britannias jam sua aetate Christianas fuisse testatur Tertullianus adversus Judaeos n. 4, ubi
Britannorum
0480D
inaccessa Romanis loca Christo vero subdita memorat. Hos medio saeculo secundo, Lucii regis et Eleutherii Papae temporibus fidem suscepisse scribit Beda, lib. I hist.
gentis Anglorum cap. 4. Neque alios spectare videtur Hilarius in Psal. XIV, n. 3, ubi narrat
etiam in Oceani insulis plurimas Deo habitationes ab Apostolis paratas. Nunc vero indicat ipsos Britanniarum episcopos cum Gallicanis conspirasse, ut decertarent adversus
Arianam pestem, quae ipso Beda teste, libro laudato, cap. 8,
perfidiae suae virus non solam orbis totius, sed et insularum ecclesias adspersit.
Britanniarum episcopis, Hilarius servus Christi, in Deo et Domino nostro aeternam salutem.
1.
Hilarii de Galliae episcoporum fide anxii propositum. —Constitutum mecum habebam, Fratres carissimi, in tanto silentii vestri tempore nullas ad vos ecclesiastici sermonis litteras
mittere. Nam cum frequenter vobis ex plurimis Romanarum provinciarum
0480B urbibus significassem, quid cum religiosis fratribus nostris Orientis episcopis fidei studiique esset, quantaque, sub occasione
temporalium motuum, diabolus venenato ore atque lingua mortiferae doctrinae sibila protulisset; verens ne in tanto ac tam
plurium episcoporum calamitosae impietatis vel erroris periculo, taciturnitas vestra de pollutae atque impiatae conscientiae
esset desperatione
0480D Editi,
suspecta; emendantur ex melioribus mss.
suscepta (nam ignorare vobis frequenter admonitis non licebat), mihi quoque apud vos tacendum arbitrabar, dominicae sententiae
admodum memor, qua post primam atque iteratam conventionem, eos, qui etiam sub testimonio 459 Ecclesiae inobedientes exsisterent,
haberi sicut ethnicos publicanosque jussisset (Matth. XVIII, 15 et seqq.) .
0481A 2.
Galliae episcopis gratulatur ob negatam Saturnino communionem, ob damnatam Sirmii fidem.—Sed beatae fidei vestrae
0481B Si quidem iis litteris didicit, Gallos editam anno 357, confessionem Sirmiensem (vel ut constanter exstat in mss.
Sirmensem) non modo non suscepisse, sed et damnasse; liquet eas aut exeunte an. 357 aut an. 358 ineunte ab ipso fuisse acceptas. Cum
autem inconcussa illa in damnanda praedicta confessione
0481C Gallorum constantia Orientalibus innotuerit ante Pascha an. 358, hoc est, prius quam Ancyrae convenirent, necesse est easdem
litteras non post mensem Martium an. 358 Hilario fuisse redditas. Valde enim probabile est, Orientales per ipsum audiisse
quod in Gallia factum est. At certe ab Orientalibus ipse non audivit primus, qui ante has litteras de Gallorum fide incertus
erat et anxius.
litteris sumptis, quarum lentitudinem ac raritatem de exsilii mei et longitudine et secreto intelligo constitisse; gratulatus
sum in Domino, incontaminatos vos et illaesos ab omni contagio detestandae haereseos perstitisse, vosque comparticipes exsilii
mei, in quod me Saturninus, ipsam conscientiam suam veritus, circumvento
0481C Constantio scil., qui tum Mediolani degebat. Videsis lib. II ad Constant. n. 2.
imperatore detruserat, negata ipsi usque hoc tempus toto jam triennio communione, fide mihi ac spiritu cohaerere: et missam
proxime vobis ex Sirmiensi oppido infidelis fidei impietatem, non modo non suscepisse, sed nuntiatam etiam significatamque
damnasse. Necessarium mihi ac religiosum intellexi, ut
0481B nunc quasi episcopus episcopis mecum in Christo communicantibus salutaris ac fidelis sermonis colloquia transmitterem: et
qui per metum incertorum, conscientiae tantum antea meae, quod ab his omnibus essem liber, gratulabar, nunc jam communis fidei
nostrae integritate gauderem. O gloriosae conscientiae vestrae inconcussam stabilitatem! O firmam
0481C Gallos hic laudare videtur Hilarius, quod confessi sint filium Dei, alludens nimirum ad confessionem Petri, de qua lib.
II de Trin. n. 23:
Unum igitur hoc est immobile fundamentum, una haec felix fidei petra Petri ore confessa, Tu es filius Dei vivi; et lib. VI n. 36:
Super hanc igitur confessionis petram Ecclesiae aedificatio est.
fidelis petrae fundamine domum! O intemeratae voluntatis illaesam imperturbatamque
0481C Aliquot mss.
conscientiam: male; jam enim conscientiae stabilitas laudata. Minus male in Carn.
sententiam.
constantiam! Mansit namque, atque etiam nunc 460 permanet, post synodi Biterrensis professionem, in qua
0481D In sex mss.
patronum, quem commode intelligere esset Saturninum Arelat. Arianarum partium, uti eum vocat Sulpicius p. 263, ducem. Sed cum in vetustioribus
legamus
patronos; una cum Saturnino designati hic videntur Ursacius et Valens, quorum in concilio Mediolan. an. 355, ad ingerendam haeresim
conatus et artes narrat idem Sulpicius pag. 247. Quibus favet quod ait Hilarius in Constant, n. 2, se cum Gallicanis episcopis
proxime post Mediolan. Concilium
a Saturnini et Ursacii et Valentis communione discessisse,
indulta caeteris eorum consortibus resipiscendi facultate.
patronos
0482A hujus haereseos ingerendae quibusdam vobis testibus denuntiaveram, innocens,
0481D In sex mss.
patronum, quem commode intelligere esset Saturninum Arelat. Arianarum partium, uti eum vocat Sulpicius p. 263, ducem. Sed cum in vetustioribus
legamus
patronos; una cum Saturnino designati hic videntur Ursacius et Valens, quorum in concilio Mediolan. an. 355, ad ingerendam haeresim
conatus et artes narrat idem Sulpicius pag. 247. Quibus favet quod ait Hilarius in Constant, n. 2, se cum Gallicanis episcopis
proxime post Mediolan. Concilium
a Saturnini et Ursacii et Valentis communione discessisse,
indulta caeteris eorum consortibus resipiscendi facultate.
0481D Editi excepto Bad.,
inviolataque religio: quod et habent duo mss. sine particula
que. Caeteri autem cum Bad.,
inviolata, religiosa: supple,
constantia.
inviolata, religiosa.
3.
Haeresi prorupturae non cedunt, prorumpentem frangunt. Ad resipiscentiam Orientales exemplo suo commovent. —Exspectastis enim sanctae et indemutabilis perseverantiae gloriosum triumphum, non cedendo Saturnini minis, potestatibus,
bellis: et cum omnia inchoandae blasphemiae in Deum certamina moverentur, manentes nunc usque mecum in Christo fideles, neque
antea ad occasionem prorupturae haereseos cessistis, et nunc omnem ejus petulantiam in proruptionis congressione fregistis.
Vicistis enim, Fratres, cum ingenti fidei communis gratulatione: et geminam habuit illaesae
0481D Ita praecipui mss. At excusi,
conscientiae.
constantiae vestrae honor
0482B gloriam, de integritate scilicet conscientiae, et de exempli auctoritate. Nam fidei vestrae imperturbatae inconcussaeque
fama, quosdam Orientalium episcopos sero jam ad aliquem pudorem nutritae exinde haereseos auctaeque commovit: et auditis iis
quae apud Sirmium conscripta impiissime erant, irreligiosorum audaciae quibusdam sententiarum suarum decretis
0482B Hic notantur Ancyranae synodi decreta. Deinde post verbum
contradixerunt, in prius vulgatis subjiciebatur:
Et si diligenter sententia haec expensa esset, forte totius Tractatus mei ratio non fuisset suspiciosa. Non enim tacuissem
illic, quod non nisi cum scandalo esset audiendum.
Quae verba reliquae orationi non cohaerent,
0482C neque exstant in mss. probae notae Colbertinis duobus, Germ., Carn. Habentur tamen in veterrimo ecclesiae Vaticanae codice,
Corb. aliisque pluribus. Quis non videat, ex notis apologeticis, de quibus in praefatione dictum est, hanc unam esse, quae
respiciat verba,
Et licet non sine aliquo aurium scandalo, etc. Re ipsa enim hac una sententia probe expensa, relictus non erat locus suspicioni, in quam Hilarius ob hunc tractatum
venit, quasi Orientales catholicae veritati per omnia congruentes existimarit: cum conceptis verbis moneat, quaedam in praedicta
synodo decreta fuisse, quae pias aures offenderent. Ubi non obscure notat duo postrema decreta, ab Epiphanio relata, haer.
LXXIII, n. 11, quorum altero Patrem non substantia solum, sed et auctoritate patrem asserebant; altero autem homousion damnabant.
Illa quidem in hoc tractatu prudens supprimit Hilarius, quia nimirum Orientales ipsi Sirmium accedentes ca primi reticuerant:
sed eorum tamen se conscium fuisse,
0482D tum hic, tum alibi indicat. Quocirca in apologetica nota, pro
non enim tacuissem illic, haud dubie legendum,
non enim tacui esse illic. Item in primis verbis
Etsi diligenter, supervacanea est particula
et, neque exstat in mss.
contradixerunt. Et licet non sine aliquo aurium scandalo et piae sollicitudinis offensione restiterint: tamen adeo restiterunt,
ut ipsos illos, qui tunc apud Sirmium in sententiam Potamii atque
0482D In antiquis libris
Osii nomen cum duplici
ss. constanter pingitur, puta,
Ossii. Tum in vulgatis,
ita ut ipsi consentientes. Ex potioribus mss. restituimus
ita et ipsi, ex omnibus autem
sentientes. Quod hic delibat Hilarius, plenius prosequitur num. 78 et 79, ubi declarat quosdam
coacta ignorantiae suae professione et nova subscriptione, quamvis sibi suspecta, damnasse quod fecerant; tum vero Ursacium et Valentem nominatim exagitat, ut
quibus ignorantiam obtendere minime licuerit. Quin haec illorum coacta subscriptio proxime post Ancyranam synodum contigerit,
quando scil. Basilius aliique legati hujus
0483C synodi decreta ad Imperatorem detulerunt, nulla videtur dubitandi ratio. Sed et ingens suspicio est, huc referenda esse,
quae ait Germinius Fragmento XV, n. 3, nimirum Basilio, Eleusio, Valente, etc., praesentibus coram imperatore habitam usque
ad noctem de fide disputationem (ni fallit conjectura, illis Ancyrana decreta, his subjectam Osii blasphemiam defendentibus):
tum vero omnium calculo electum fuisse Marcum Arethusium ad conscribendam formulam, cui singuli subinde subscripserint. Existimari
etiam posset Germinius formulae hujus a Marco conscriptae verba expressisse Fragmento XIII, ubi
Verum Dei filium ante omnia genitum, divinitate, charitate,
0483D
majestate, virtute, claritate, vita, sapientia, scientia, Patri per omnia similem profitetur. Haec enim videntur consulto opposita Osianae blasphemiae, qua
Patrem honore, claritate, majestate atque ipso nomine patris Filio esse majorem pronuntiabant. Unum tamen hoc nos movet, cur Hilarius in hoc Opere, in quo omnes Orientalium formulas pollicetur, hanc postremam
reticuerit, quam ut publicaret, maxime ad scopum ipsius pertinebat. Quamquam reponi queat, hoc unum de illo congressu tum
disseminatum esse, quod Ursacius, Valens aliique se per ignorantiam deliquisse professi, Basilii sociorumque placitis subscripsissent;
formulam vero ibi editam singulos apud se secretam tenuisse.
Osii, ita et
0483A ipsi 461 sentientes confirmantesque, concesserant, ad professionem ignorantiae errorisque compellerent; ut ipsi rursum
subscribendo damnarent quod fecerant. Quod utique ideo
0483D Editi,
fecerant. At mss.
fecerunt: quod de Orientalibus dictum videtur, et sententiae superioris quaedam repetitio: puta, ideo coegerunt illos ad subscribendum,
ut hac subscriptione damnarent quod Sirmii antea egerant.
fecerunt, ut aliud ante damnarent.
4.
Quorumnam devitent communionem.—Sed tenet etiam nunc invicta fides vestra spectabilem
0484C Carnutensis codex cum paucis aliis,
constantiae: male. Quippe Hilarius primum posuit Gallorum constantiam duplici gloria ornatam, ob exemplum scilicet, et ob conscientiae
integritatem. Tum quid profuerit eorum exemplum explicuit. Nunc quae sit illaesae ipsorum conscientiae gloria enarrat.
conscientiae suae gloriam: et nihil subdolum, nihil ambiguum, nihil trepidum agere contenta,
0484C Septem mss.
secura.
secure in Christo libertatis suae professione persistit, ab eorum se communione, qui episcopos blasphemiis suis contradicentes
in exsilio detinent, abstinendo, neque se in injusti judicii reatum per assensum dissimulationis subdolae aggregando. Nam
post multum et gravem omnium nostrum ob eas res, quae irreligiose
0483B ab impiis gerebantur, dolorem, ex eo
0484C Quos spectet illud
intra nos, aperit num. 8, ubi qui ad synodum in Bithynia erant acciti, laudantur quod
a caeteris extra Gallias abstinerent. Negata autem videtur litterarum dumtaxat ac mysteriorum communio, non colloquiorum. Nam quemquam cum
0484D haereticis colloqui, numquam se criminis loco duxisse testatur Hilarius ipse lib. in Constant. n. 2.
intra nos tantum communio dominica continetur, ex quo his perturbationibus vexari Ecclesia coepta est, ut exsulent episcopi,
demutentur sacerdotes, plebes terreantur, fides periclitetur, humano arbitrio ac potestate doctrinae dominicae decreta statuantur.
Hoc fides illaesa vestra neque nescire se simulat, neque pati posse profitetur, non se extra conscientiae crimen futuram intelligens
ex ipso dissimulationis assensu.
5.
Epistolae hujus occasio. Operis difficultas.—Et quidem quamvis in omnibus, quae gessistis et geritis, constantem fidei vestrae libertatem et securitatem testemini; tamen
etiam in eo ferventis spiritus ardorem probatis, quod nonnulli ex vobis, quorum ad
0483C me potuerunt scripta deferri, quae exinde Orientales in fidei professionibus gerant et gesserunt, significari vobis humilitatis
meae litteris desiderastis: etiam hoc mihi onus imperitissimo atque indoctissimo omnium
0484A ex affectu charitatis addentes, ut quid ipse super omnibus dictis eorum sentiam indicem; cum difficillimum sit sensum ipsum
propriae meae fidei, secundum intelligentiae
0484D Vocabulum
interioris, quod in una tantum Miraei editione exprimitur, exstat in omnibus mss. Quam in explicanda propria fide sibi diffidat Hilarius,
videsis lib. II de Trin., n. 5 et seqq., et lib. XI, n. 44.
interioris affectum loquendo proferre, nedum modo facile sit intelligentiam eorum quae ab aliis dicuntur exponere.
6.
Qua conditione debeat legi. Operis utilitas.—Oro autem vos per Domini misericordiam, ut quia
0484D Lips. et Par.,
quia nihil ad vos: emendant alii libri.
mihi ad vos de divinis, ut 462 voluistis, rebus et de fidei nostrae intemerata conscientia erit per has litteras sermo,
ne quisquam de me ante sermonis consummationem per litterarum exordia existimet judicandum. Iniquum est enim, non comperta
usque ad finem ratione dictorum, praejudicatam sententiam ex initiis quorum causa adhuc ignoretur afferre: cum non de
0484B inchoatis ad cognoscendum, sed de absolutis ad cognitionem sit judicandum. Est enim mihi non de vobis, ut Dominus sensui
meo conscius est, sed de quibusdam nimium apud se cautis et prudentibus metus,
0484D In mss.
non intelligentium. Mox in carn.,
ne superbe saperent. In Corb. a secunda manu,
ne superba saperent: quod exinde in pluribus aliis obtinuit. Librorum aliorum lectionem confirmat graecus sermo μὴ ὑπερφρονεῖν, necnon illud lib.
X de Trin. n. 53:
Nonne incumbet supersapere volentibus stultitia?
non intelligentibus per beatum Apostolum sibi, ne supersaperent, praeceptum (Rom. XII, 3) : quos vereor nolle omnia ea,
quorum absolutio a me in consummatione erit praestanda,
0484D Ita mss. ubi in vulgatis,
cognosci.
cognoscere, dum verum intelligi ex iis quae absolventur evitant. Sed quisque haec legenda et cognoscenda susceperit, modum
sibi atque mihi patientiae fidelis indulgeat, et usque ad absolutionem universa
0484D Vetus codex Colb. cum Germ.,
pergens eat. Adeo non credit Hilarius catholicos esse, quorum confessiones catholice exponit, ut eos etiam
furtivos haereticos existimari posse subinde insinuet.
percenseat. Forte enim omnis hic fidei meae sermo praestabit, ut neque furtivi haeretici quod volunt fallant, et perfecti
catholici quod desiderant consequantur.
0484C 7.
Quid complectatur.—Obsequor igitur Charitatis Vestrae impatientissimae voluntati: et omnes fides, quae post sanctam synodum Nicaenam diversis
temporibus et locis editae sunt, cum sententiarum omnium
0485A atque etiam verborum additis per me expositionibus destinavi. In quibus si quid
0485C Editi,
vitiosum: refragantibus mss. Verba haec,
si quid vitiose inesse, necnon
internuntius sum ipse, non conditor: si quid vero rectum, etc., in ipsas Orientalium formulas cadunt, non in earum interpretationes; suntque timentis, ne quas benigne excusat, approbare
videatur.
vitiose inesse intelligitur, nemo mihi vitium potest assignare dictorum: internuntius enim, ut voluistis, sum ipse, non conditor.
Si quid vero rectum atque ex doctrinis apostolicis
0485C Addimus ex mss. et Mir.,
praescriptum: quod in aliis editis omissum erat. Proxime Hilarius, ut jam observatum, prudenter reticens quid de Orientalium fide ipse
sentiret, eam etiam haereticam posse judicari non diffitetur.
praescriptum deprehenditur, nemo ambigit non interpretantis in eo esse gloriam, sed auctoris. Ego tamen quae gesta sunt,
fideliter transmisi: vos an catholica, an haeretica sint, fidei vestrae judicio comprobate.
8.
Quis scopus. Orientalium et Gallorum mutuae suspiciones. —Quamquam enim responderi litteris vestris necessarium fuerit, quibus communionem mihi dominicam fidei vestrae scriptis miseratis;
et quidam etiam ex vobis ad synodum quae in Bithynia
0485C Nicomediae videlicet, ubi propter terrae motum quo haec urbs die 24 Augusti an. 358 concidit, nequiit
0485D celebrari, uti narrant Socrates, lib. II, c. 37, et Sozomenus, lib. IV, c. 16.
futura
0485B videbatur 463 acciti, firmissima fidei
0485D Plures mss., sed non potiores,
conscientia. Ex iis, quae hic scribit Hilarius, confici quidam putant, episcopos Gallicanos ad synodum Nicomediensem accitos, jam ad ipsummet
in Phrygiam usque pervenisse, cum hoc opus aggressus est. At non necessaria est haec consecutio. Quid enim vetat, quominus
eos intra suam ipsius communionem se continentes eo sensu nunc dicat, quo superius, num. 2, dixit, Galliarum episcopos sibi
fide ac spiritu cohaerere, et quo eosdem num. 4 laudavit, quod in proposito persisterent ab eorum se communione abstinendi,
qui episcopos haeresi adversantes in exilio detinent? Quod sane etiam Galliarum fines non egressis praestare eis licuit. Sed
quidquid sit, illi ab episcopis qui non essent Galli abstinuerunt, ut decreto superius, num. 4, memorato parerent.
constantia intra communionem se meam continentes, a caeteris extra Gallias abstinerent: et dignum sane erat episcopali ministerio
ac voce, in tanto haereticorum furore, aliqua vobiscum per litteras piae fidei consilia conferre. Non enim cum corporibus
nostris exsulans, vinctum ac detentum esse potuit Dei verbum, ut non communicari vobiscum posset ubicumque (Vid. l. X de
Trinitate, n. 4) . Sed maxime cum comperissem synodos
0486C Abest
in a mss. Solus Hilarius meminit Ancyram, post Nicomediae cladem, congregandae synodo fuisse designatam. Non repugnat tamen
Sozomenus, lib. IV, c. 16, ubi refert varia a diversis loca ad hoc fuisse proposita. Neque alienum erat ab ingenio Basilii,
cui hujus rei cura demandata erat, ut ipse civitatem cui praeerat eligeret. Illud quoque singulare est quod ait, aliquos dumtaxat
e singulis provinciis Ariminum et Ancyram esse venturos. Sozomenus enim etsi memorat, lib. IV, c. 16, episcopos e qualibet
gente selectos Nicomediam accersitos fuisse,
ut vice omnium provinciae suae episcoporum in concilio residerent, et judicio interessent: ibidem tamen testis est
0486D Imperatorem, ubi mutandum concilii locum rescivit, mandasse ut non jam ex singulis provinciis singuli, sed omnes quotquot
valerent convocarentur.
in Ancyra atque Arimino congregandas, et a singulis provinciis Gallicanis binos vel singulos eo esse venturos; ea, quae inter
nos atque Orientales episcopos mutuis suspicionibus detinentur, per me, qui in Orientis partibus continebar, exponenda vobis,
licet jam scientibus,
0485C atque edenda existimavi: ut cum hanc prorumpentem a Sirmio haeresim et vos condemnassetis, et illi cum anathemate judicassent,
sciretis tamen in cujus fidei professione id ipsum, quod vos gesseratis, etiam
0486A ab Orientalibus episcopis esset effectum; et vos, quos maxime vellem futuris synodis probabiles elucere, non paterer uno
atque eodem apostolicae fidei sensu
0486D Aliquot mss.
catholice.
catholica sentientes, aliqua saltem a catholicae fidei sinceritate, ignorata verborum opinione, differre.
9.
Orientalium adversus Sirmii formulam decreta cur hic relata.—Et quidem rectum ac conveniens existimo, ut ante quam de verborum suspicionibus ac dissensionibus ineo sermonem, ea quae
ab Orientalibus episcopis adversum conscriptam apud Sirmium haeresim dicta et constituta sint, verbis quam possim absolutissimis
demonstrem: non quod non ab aliis planissime 464 omnia edita sint; sed quod
0486D Baronius ad an. 357, n. 11, falso existimat, haec ad blasphemam Sirmiensis fidei professionem referenda esse: atque inde
perperam concludit, n. 13, Hilarium in germanam praedictae confessionis editionem, quae latine conscripta fuit, nequaquam
incidisse, sed in graecam. Quis enim non videt, haec de iis dicta esse quae Orientales Ancyrae constituerint? Sed magis stupendum,
quomodo ex hoc loco decipi potuerint Erasmus, Scultetus atque Gillotius, ut totum hoc opus a Graecis editum, et ab Hilario
latine dumtaxat donatum putaverint. Hic mirari subit antiquorum in transferendis e graeco in latinum scriptis religionem.
Vix enim, uti praemonuimus, magis ad verbum exprimi queant sequentes Hilarii versiones.
ex graeco in latinum ad verbum expressa translatio affert plerumque
0486B obscuritatem, dum custodita verborum collatio eamdem absolutionem non potest ad intelligentiae simplicitatem conservare.
10.
Sirmii formula quid tentatum.—Meministis namque in ea ipsa scripta proxime apud Sirmium blasphemia id tentatum ac laboratum fuisse, uti dum Pater unus
et solus omnium Deus praedicatur, Deus esse Filius negaretur: et dum de homousio ac de homoeusio taceri decernitur, id decretum
esse, ut aut ex nihilo ut creatura, aut ex alia essentia ut consequentia creaturarum, et non ex Deo Patre Deus Filius natus
confirmaretur. Tum porro in eo, quod honore, dignitate, claritate, majestate Pater major diceretur, id esse quaesitum, ut
Filius his omnibus, quibus Pater major est, indigeret. Postremo dum
0486C ignorabilis nativitas ejus asseritur, per hoc ignorantiae decretum, nescire quod ex Deo sit juberemur: perinde quasi juberi
decernique possit, ut quis aut quod ignoraturus sit sciat, aut quod scierit ignoret.
0487A Ipsam autem ex solido impiissimae blasphemiae pestem invitus licet subdidi, ut
0487B Responsiones Ancyranorum Patrum non sunt quidem per se primo positae adversus subjectam Sirmiensem formulam, sed adversus
Eudoxii, Acacii aliorumque Aetii fautorum Antiochiae congregatorum sententias et verba, quae ab Epiphanio, haer. LXXIII, n.
21, describuntur. Quia tamen in his Eudoxius ac socii cum Sirmiensi formula congruebant, atque illius auctorum exemplo provocati
ad ea in publicum proferenda animum adjecerant; eadem decreta, quae adversus Eudoxii et asseclarum sententias per se posita
sunt, non dubium est posita esse adversus Sirmiensem blasphemiam.
responsionum, quae e diverso ab Orientalibus positae sunt, absolutius et virtus et ratio nosceretur, quibus
0487B Expressa est hic in aliquot mss. vocula
id, quae in potioribus reticetur.
studii fuit, ut secundum intelligentiae suae sensum omnibus haereticorum artibus contrairent.