REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Uirum Deus sub propria ratione Deitatis possit esse subjectum alicujus scientiae ?
Alens. I.p.q.1. memb. 3.S.Thom. I. p. g. I. art. 3. Doctor q.I . Prologi, et collat. 19.
Quod non, videtur. Omne scibile de quocumque subjecto habet conceptum per se alium a conceptu subjecti : sed nihil cognoscibile de Deo habet conceptum per se alium a conceptu Dei : ergo, etc. Probatio majoris : Idem per se conceptus non scitur de se ipso, 4. Met. cap. ult. propter quod ipsum est, nihil est quaerere. Similiter in eodem libro, c. 5. De per se hominis multae sunt causae, sed quare homo est homo, non est aliqua causa: et9. Metaph. cap. ultimo : Circa simplicia non contingit decipi, quia aut totaliter ignorantur, aut totaliter cognoscuntur. Et primo Posteriorum capit. 2. Conclusio per se scibilis est vera secundo modo per se. Sed in isto secundo modo est alius conceptus subjecti, et alius praedicati. Probatio minoris : Si essent duo conceptus, aut corresponderet eis aliud in re, aut omnino idem : non aliud, propter simplicilatem divinam : nec omnino idem, quia si res habet unum conceptum adaequatum, et alii conceptui in re nihil correspondebit, tunc erit superfluus et vanus.
Item, omne . scibile de aliquo subjecto scitur per medium, quod notius inest subjecto, quam ipsum scitum : sed nihil potest sic cognosci de Deo ; ergo, etc. Probatio majoris, quia conclusio scita est mediata, et scitur per principium immediatum. Probatio minoris : Aug. 8. de Trinit. c. 1. Quidquid intelligibile, atque incommutabile est, non est aliud alio verius : ergo nec aliud alio notius.
Item, de subjecto scientiae et demonstrationis oportet scire quid est, ex I. Posteriorum c. 1. Sed Deus non habet quidest, quia nec definitionem, secundum Avicennam, 8. Metaphysicae, cap. 4.
Contra, Augustinus 8. de civit.Dei c. I. Theologia est sermo vel ratio de Deo.
Item, Deus sub ratione Deitatis est primum in entitate : ergo est primum in cognoscibilitate : ergo per rationem ejus possunt aliqua cognosci in aliqua scientia ; ergo ipsum potest esse subjectum primum illius scientiae.
Item, de Deo possunt cognosci aliqua propria sibi ; ergo prima cognoscibilia possunt pertinere ad aliquam scientiam, et illa habebit aliquod subjectum, non aliud quam Deum sub propria ratione, quia quod est simpliciter cognoscibile perfectius primo subjecto alicujus scientiae, non potest in illa scientia cognosci, quantum ad propria sibi ; sed Deus sub ratione Deitatis simpliciter est cognoscibile perfectius quocumque alio subjecto ; ergo proprietates et propria de ipso non possunt cognosci in scientia habente aliud subjectum primum.
Item arguitur sic : Sex videntur esse conditiones primi subjecti. . Prima, quod ab ipso scientia specificetur et determinetur, sicut potentia per suum primum objectum. Secunda, quod ab ipso scientia habeat dignitatem suam. Tertia, quod de ipso dicantur alia considerata in scientia, sicut in propositione praedicatum dicitur de subjecto. Quarta, quod ipsum sit primum, quod occurrit intellectui in ista scientia, et alia quaerantur sub ratione ejus. Quinta, quod ipsum possit esse subjectum principiorum scientiae. Sexta, quod ejus proprietates et passiones considerentur in scientia ; sed Deus potest habere omnes istas conditiones respectu alicujus scientiae, puta Theologiae ; ergo, etc.
i Quod autem scientia de Deo sit sub ratione DeiLatis, probatur primo, quia sub illa ratione, et non alia, continentur intra ejus ambitum omnia cognoscibilia de Deo. Secundo, quia scientia divina est de ipso sub ratione ista, et quaelibet alia scientia de Deo est participatio divinae scientiae, et imitatur eam. Tertio, quia sub illa sola ratione est subjectum primum omnium principiorum scientiae talis. Quarto, quia sub ista sola ratione non quaeritur de alio, sed alia de ipso. Quinto, quia sub sola illa ratione est subjectum scientiae beatorum. Sexto, quia transcendit omnes scientias Physicas. Ponitur autem ab aliis, quod sub illa ratione sit subjectum primum scientiae divinae, quia illa transcendit omnem scientiam creaturae.
Ad solutionem hujus quaestionis quatuor sunt videnda. Primo, quid sit ratio scientiae ? Secundo, quid sit ratio primi subjecti scientiae ? Tertio, an Deus possit concipi sub rationibus particularibus distinctis a ratione essentiae ? Quarto, an inter rationes sub quibus potest concipi, sit aliquis ordo, et quis ? et tandem ex his quaestio solvetur.
ARTICULUS PRIMUS.
Quid requiritur ad rationem scientiae ?
De primo vero extendendo scientiam ad fidem, quomodo loquitur Augustinus 15. de Trin. c. 37. Absit, ut scire nos negemus, quae testimonio didicimus aliorum . - nec restringendo scientiam, ut distinguitur contra sapientiam, quomodo Augustinus distinguit, 12. de Trinitate cap. 15 . quod ad sapientiam pertinet aeternarum rerum cognitio intellectualis ;ad scientiam vero temporalium rerum cognitio rationalis. Medio ergo modo accipiendo scientiam prout scire, primo Posteriorum text. 5. definitur, dico quod scientia est cognitio certa veri demonstrati necessarii mediati ex necessariis prioribus demonstrati, quod natum est habere evidentiam ex necessario prius evidente, applicato ad ipsum
per discursum syllogisticum. Prima conditio, scilicet quod est cognitio certa, excludens omnem deceptionem, opinionem et dubitationem, convenit omni intellectuali virtuti, quia virtus intellectualis est perfectio intellectus, disponens ipsum ad perfectam operationem, et perfecta operatio intellectualis est cognitio veri certa ; ideo omnis virtus intellectualis est habitus, quo determinate verum dicimus, propter quod, opinio et suspicio, quibus potest subesse falsum, non sunt virtutes intellectuales.
Secunda conditio, scilicet quod sit veri necessarii, sequitur ex prima, quia si scientia esset veri contingentis, posset sibi subesse falsum, propter mutationem objecti, sicut opinioni. Si ergo scientia est essentialiter habitus cognoscitivus verus ; ergo essentialiter non tantum includit relationem communem habitus ad objectum, sed specialem, scilicet conformitatis ad ipsum objectum. Nunc autem si objectum non esset verum necessarium, posset habitus idem manens quandoque conformari illi objecto, et quandoque non, propter mutationem illius objecti, et tunc posset esse quandoque verus, quandoque non vertis. Et hoc est quod dicit Philosophus 7. Metaph. tcx. 53. et I. Posterior. text. 21. Corruptibilium non est demonstratio, quia sicut non contingit scientiam quandoque esse ignotam, ita nec demonstrationem quandoque non esse demonstrationem ; contingeret autem utrumque, si esset non necessarium, sed contingens.
Tertia conditio, quod natum est habere evidentiam ex necessario
prius evidente, est propria, distinguens scientiam ab intellectu principiorum, quia iste est veri habentis evidentiam ex terminis ; ex primo Posteriorum, text. comment. 21. Principia cognoscimus in quantum terminos cognoscimus ; scientia est veri habentis evidentiam ex principiis.
Quarta conditio est, quod sit notitia evidentiae posterioris causata a priore per discursum syllogisticum, et hoc est imperfectionis, nec est de per se ratione scientiae secundum se, sed tantum scientiae imperfectae, et non convenit scientiae, nisi in illo intellectu, cui convenit discurrere et procedere a noto ad ignotum.