F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
a
EPISTOLA Sanctissimi D. N. Leonis XIII ad Archiepiscopos et Episcopos Brasiliae;
qua utilia commendantur ad fidei pietatisque christianae profectum.
Litteras a vobis superiore anno accepimus, communis lae- titiae gratique animi nuncias de hierarchia apud vos paulo ante amplificata, altera videlicet ecclesiastica instituta provincia se- dibusque episcopalibus quatuor adiectis. - De nova hac Aposto- licae in gentem vestram sollicitudinis significatione sane fuit laetandum. In pluribus enimvero causis quibus res catholica aliquantulum apud vos inclinari videbatur, recensendus etiam, impar amplitudini regionis ac frequentiae incolarum, Antistitum sacrorum numerus. Nam inde fiebat ut Episcopi non illa, qua exoptarent, vigilantia in clerum, gregemque creditum uti pos- sent, tum ad incommoda propulsanda, tum ad virtutem digni- tatemque catholici nominis provehendam. Quapropter pastora- lem navitatem vestram probavistis, quum, Paulopolim congressi, •episcopalis hierarchiae amplificationem a Pontifice romano po- stulasti^ : quibus Nos postulationibus libenter duximus obse- cundandum. - At. enim, Venerabiles Fratres, dum ex Episcopis, numero quam antea pluribus, rei christianae spes nitet uberis incrementi, id tamen ex vestro potissimum cuiusque studio expectandum est, ut gliscentibus undique malis opportuna ad- hibeantur remedia. Hanc ipsam in partem ne providentia cari- tatis Nostrae desideretur, aperiendum censuimus quae curis vestris praecipue commendata velimus, ad fidei pietatisque chri- stianae profectum magnopere, ut speramus, utilia.
Elaborandum in primis ut homines sacri ordinis disciplinis optimis instituantur, iis praesertim quibus maxime est opus, ut catholicam veritatem et apte pro officio proponere et strenue ab oppugnationibus possint tutari. Nimis quotidie experiendo patet fidei ac religionis ignoratione ibi fere populos premi ubi administri sacrorum consentanea vacent doctrina. Os etenim sacerdotis est unde legem requirere fideles oporteat ; Angelus enim Domini est; ob eamque causam edictum legimus: Labia sacerdotis custodient scientiam (1). Apostolus vero ceteris cum rationibus, quibus se exhibuit sicut Dei ministrum (2), scientiam
(1) Malach. II, 6.
(2) II, Cor. iv, 6.