F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
238 NETEN.
item consuetudinem non significare an votorum maioritatem absolutam vel relativam esse debere, unde quaestionis solutio a iuris communis principiis repetenda est. Quoad vero aliam partem nempe an consuetudo constans et legitima statuat, quod senior ex mansionariis, absque electione, consueverit nominari ad canonicatum vacantem, asseverant omnes hunc morem adesse, sed non esse ita firmum et iuridicum, ut ca- pitulum pro lubito aliquando ab hoc recedere non decernat, prouti nonnulla vel recentiora exempla docent.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
DEDUCTIONES FRANCISCI CIULLA. Actor contendit sacerdo- tem Guarino non habuisse nec maiorem nec saniorem partem capitularium prouti a iure exigitur et exprimitur a cl. De Angelis Vol. I, part. 1, I. 1, pag. 135, scilicet electionem valide peragi debere a maiori atque a saniori parte capituli. Hic autem notandum est, maioritatem debere esse absolutam scilicet omnium congregatorum. Proinde arguit defuisse in casu maioritatem absolutam ad quam non quinque, sed sex requirebantur vota; sed etiam partem saniorem desiderari; cum ex declarationibus post vota secreta factis constet omnes dignitates et spectabiliores canonicos sibi favorabiles fuisse, scilicet Praepositum, Poenitentiarium, canonicum Theologum et Canto rem. Imo eo magis confirmat maioritatem defecisse, quia duo schedulae albae tandem aliquando contrariae Gua- rino considerari debent ; non enim tertiae personae datae fuerunt, quo in casu per se non implicarent alterius repro- bationem, sed explicite recesserunt a persona Guarino.
Dein plura enarrat facta ad comprobandas violentias, fraudes, sollicitationes adhibitas a fautoribus Guarino pro comparandis eidem votis, sed immorari nolo, ait, in huius- modi factis quae facili negotio ab una parte asserta ab alia negantur, alia opponendo non minus indecora facta; quae contentio unum tantum probat, hanc electionem peractam fuisse magno animorum aestu et cum ardenti partium studio,