F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX I. 67
strabat S. Irenaeus lib. 3. contra haeres, c. 3. Caveant igitur summo
studio Christifideles ne hisce societatibus coniungantur, quibus salva
fidei integritate nequeant: et audiant Sanctum Augustinum docentem,
nec veritatem nec pietatem esse posse ubi christiana unitas et Sancti
Spiritus charitas deest.
Praeterea inde quoque a Londinensi Societate fideles abhorrere sum-
mopere debent, quod conspirantes in eam et indifferentismo favent et
scandalum ingerunt. Societas illa, vel saltem eiusdem conditores et re-
ctores profitentur photianismum et anglicanismum duas esse eiusdem
verae christianae religionis formas, in quibus aeque ac in Ecclesia ca-
tholica Deo placere datum sit : et dissensionibus utique christianas hu-
iusmodi communiones invicem urgeri, sed citra fidei violationem, pro-
pterea quia una eademque manet earumdem fides. Haec tamen est
summa pestilentissimae indifferentiae in negotio religionis, quae hac
potissimum aetate in maximam serpit animarum perniciem. Quare non
•est cur demonstretur catholicos huic societati adhaerentes spiritualis
ruinae catholicis iuxta atque acatholicis occasionem praebere, praeser-
tim quum ex vana expectatione ut tres memoratae communiones integrae
et in sua quaeque persuasione persistentes simul in unum coeant, so-
cietas illa, acatholicorum conversiones ad fidem aversetur, et per ephe-
merides a se evulgatas impedire conetur.
Maxima igitur sollicitudine curandum est , ne catholici vel specie
pietatis, vel mala sententia decept i , societati, de qua hic habitus est
sermo, aliisque similibus adscribantur vel quoquomodo faveant, et ne fal-
laci novae christianae unitatis desiderio abrepti ab ea desciscant unitate
perfecta, quae mirabili munere gratiae Dei in Petrisoli ditate consistit.
S. C. S. Officii il Iunii 1866 - Archiepisc. Leopolien.
De puellis schismaticis educandis cum catholicis.
Domus Religiosarum SS. Cordis D. N. I. C. fundata est Leopoli
anno 1844 , et a quatuordecim annis puellae schismaticae ex Moldavia
una cum catholicis in eadem non solum in scientiis profanis sed etiam
in religione catholica educantur, cum parentes earum schismatici id di-
serte petierint et petant. Proportio inter numerum puellarum catholi-
carum et schismaticarum non semper fuit eadem: nunc vero a quinque
iam annis schismaticae tertiam circiter partem omnium illius domus
•alumnarum efficiunt. Praeter institutionem catholicam, oommunem quo-
que habent praefatae puellae schismaticae cum catholicis lectionem piam
et communia exercitia spiritualia; atque simul cum illis sacrificio Missae