F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NEAPOLITANA 301
Ex consanguineis sat numerosis ¿ unus tantum, frater Raphael amorem verum erga miseram puellam monstrabat. Ut eam a matrimonio illo detestabili eriperet, sponte offert renuntiationem, in favorem sororis, partis maternae haeredi- tatis sibi obvenientis; sed in hoc quoque dominantur avunculi, penes quos administratio horum bonorum ; illis propositio non placuit; et Iustinam in domum recipere, alia sub con- ditione, noluerunt quam ut matrimonium infra breve tempus contraheret. Elucet hoc pariter ex testimonio omnium fere in causa testium. Timebat ergo Iustina expulsionem e domo avunculi, et merito, nam ab omnibus ei repraesentabatur tanquam consequentia ineluctabilis, nisi matrimonium cum D'Auria contraheret.
Communis doctrina habet quod metus reverentialis etiam, quamvis per se levis, satis sit ad invalidandum matrimonium, quando coniungitur cum minis, precibus importunis aut gra- vis alicuius mali timore; cuiusmodi est mors, *nutilatio, iactu- ra bonorum vel famae, et stuprum, nonnulli etiam docent (Sánchez, De spons. 6, 17) quod talis metus, si est causa principalis, contractum dirimat, etiam absque minis et for- midine, ob summam quam requirit matrimonium libertatem ; et favet Regula Iuris «Velle non videtur qui obsequitur im- perio patris vel domini ». In casu, metus reverentialis certe adfuit, immo plusquam « reverentialis », nam voluntas et vigor in agendo Nicolai effecerunt ut voluntas viri 26 anno- rum, non secus ac voluntas pueri necteretur ; quomodo rea- gere contra illam potuit Iustina, 15 annorum, domo Nico- lai commorans, quando verbis imperiosis, et minis expulsio- nis matrimonium cum auctore dedecoris, et unico proinde re- sarcitore imponeret ? Sane potens erat minas exequi, iudicio puellae saltem ; nec minus certe super ipsam pollebat, et aliis mediis, honestati et sustentationi eius providere procul dubio potuit ; nisi, quod honori familiae praeoccupatus, unum, ab initio elegit, et totam voluntatis vim exercuit, ut illud, matrimonium scilicet ab utroque, D'Auria et Iustina, ample- ctere tur.