F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
70 APPENDIX I.
Et profecto quis sanus sibi persuadeat, errorem subesse posse publico*
ac solemni Ecclesiae magisterio, quod Christus eo consilio instituit, ut
iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctri-
nae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris (1) \
quod sui praesentia nunquam deserendum, atque a Spiritu Sancto de
omni veritate edocendum pollicitus est; a quo voluit universas gentes
ad obedientiam fidei vocari, et rerum credendarum agendarumque do-
ctrinam ita accipere, ut qui Apostolis legitimisque eorum successoribus
praedicantibus non credidisset, condemnaretur; cui munus auctoritatem-
que attribuit sanorum verborum formae praescribendae, in qua omnes
docibiles Dei convenirent? Hinc Paulus Ecclesiam appellat columnam et
firmamentum veritatis (2 ) . Sed quo pacto Ecclesia esset firmamentum
veritatis, nisi tuto ab ea veritas petere tur? Sanctissimi quoque Patres
una voce loquuntur ac praedicant, in unitate Ecclesiae unitatem fidei
ac doctrinae Christi sic defixam esse ut una disiungi ab alia non valeat;
quo spectat aurea illa s. Cypriani sententia, Ecclesiam esse unitatis ac
veritatis domicilium (3) . Neque catholica Ecclesia dubitavit unquam de
hac praerogativa sibi promissa et per iugem Christi praesentiam San-
ctique Spiritus afflatum communicata, quoties subortas fidei controver-
sias dirimere, sacrarum Scripturarum sensum interpretari, erroresque
commisso revelationis deposito adversos profligare aggressa est; suas-
enim dogmaticas definitiones edidit semper ac proposuit tamquam cer-
tam et immutabilem fidei regulam: quibus, ut fidei regulae, intimum
quisque assensum sine ulla dubitatione, suspicione, haesitatione prae-
stare deberet ; qui vero iisdem definitionibus contumaciter obsisterent,
hoc ipso circa fidem saluti consequendae necessariam naufragavisse, nec
amplius ad Christi ovile pertinere censerentur. Atque haec magis ma-
gisque absurditatem produnt illius commenti de catholica Ecclesia ex
tribus communionibus coalescente, cuius commenti fautores infallibili-
tatem Ecclesiae necessario inficiari coguntur.
Iam non minus certum atque exploratum est, Christum Iesum, ut
fidei communionisque unitas in Ecclesia gigneretur ac perpetuo serva-
retur, utque capite constituto schismatis tolleretur occasio (4 ) , beatis-
simum Petrum prae ceteris Apostolis, tamquam illorum principem et
eiusdem unitatis centrum et vinculum conspicuum, singulari providentia
elegisse; super quem Ecclesiam suam aedificavit, et cui totius gregis
(1) E p h e s . IV, 14-.
(2) 1. Timoth. I I I , IB.
(3) E p i s t . V I I I . ad C o m . ap. Cous tant . n. 1.
(4) S. Hieronym. lib. I, adv. Iovin . n, 26.