F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
322 A P P E N D I X I I I .
sumant, appellant deocce, quod vocabulum e lusitano idiomate deriva-
tum esse videtur. Porro tanta est kafinorum observantia erga spiritum
magiae deocce ut ipsi christiani obtestari et iurare teneantur per eum-
dem deocce idque non tantum vi consuetudinis, sed quadam etiam ne-
cessitate legali. Quibus praemissis, quaeritur :
1. An presbyter catholicus ex quodam tolerantiae spiritu, ut sibi
catholicaeque missioni plebem conciliet, licite possit accedere tanquam
presbyter catholicus omnibus notus, ad ecclesias illas quo supradicti
oblatores conveniunt, atque acceptare candelas et adolere incensum
sicque cooperari religiosae functioni hominum nonnisi solo nomine chri-
stianorum, qui in hac etiam functione peragenda multas praeseferunt
superstitiones traditionalibus suis ideis commixtas.
2. An presbyter catholicus possit acceptare animalia sacrificiis de-
stinata, protestando contra haec eadem sacrificia, atque ea tantum de
causa ministerium suum non recusando, ut arrepta peculiaris conventus
occasione praedicare queat adversus hasce superstitiones.
3. An presbyter catholicus possit memoratos christianos lustrali
aqua aspergere, iuxta antiquam eorum consuetudinem, illosque prae-
sertim, qui vel catholicum ministrum reiiciunt, vel de baptismo aut
alia re nihil curant. Idque postulatur propter periculum confirmandi
eos in suis vanis spebus.
4. An presbyter catholicus possit persolvere usitatas exequias pro
hominibus minime baptizatis soloque nomine christianis ; quae exequiae
consistunt in accendenda candela, et recitandis quibusdam arbitrariis
precibus ; idque ut presbyter occasione popularis conventus praedicare
valeat.
5. Quatenus presbyter catholicus nequeat licite tales exequias per-
solvere, an saltem recipere possit stipendium pro iisdem exequiis reddi
solitum, omittendo quamcumque functionem religiosam. Ratio dubitandi
est, quia si presbyter stipendium eiusmodi acciperet, etiam cum pro-
testatione se illud decimarum dumtaxat nomine accipere, semper ta-
men verum adesset periculum, ne exequiae tamquam persolutae existi-
marent.
6. An christiani Kafam incolentes licite iurare possint per nomen
Deocce. R. (Ad 1.) Difficultas quae Vicarium Apostolicum movit ad propo-
nendum dubium 1. duplici ex capite orta esse videtur, tum ex com-
municatione in sacris cum hominibus minime baptizatis soloque nomine
christianis, tum multo magis ex pluribus superstitionibus, quas homines
iidem secundum maiorum suorum traditionem functioni supra descriptae