F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EPISTOLA. APOSTOLICA 585
divinaeque doctrinae magistris optimis, sive disciplinae et hor- tationis suppeditetis auxiliis, diligentissime est ab illis abundeque praestitum quidquid resurgent! apud vos ecclesiae ad firma- mentum erat opus et ubertatem. Huiusmodi curis perbrevi sane tempore respondit exitus ; nec enim usquam fortasse altius in animis recens fides insedit, neque acriores pietatis sensus erga beatissimi Petri Cathedram viguerunt. Cum quo christianae uni- tatis centro, in romanis Episcopis divinitus constituto, iam tum summa Anglis coniunctio intercessit decursuque aetatum per- stitit, fidelissimo obsequio, firma; id quod tam multis tamque nobilibus rerum monumentis consignatum est, nihil ut testatius fieri queat.
Verum saeculo sexto decimo, in illa religioni catholicae asperrima per Europam tempestate, Anglia simul, neque ignota est causa, gravissimum vulnus accepit : quae primum divulsa a communione Apostolicae Sedis, dein ab ea fide sanctissima abducta est, quam complura iam saecula, cum magno etiam libertatis emolumento, laeta coluerat. Dissidium triste ! quod de- cessores Nostri ex intima caritate deplora verunt, omnique pro- videntiae ratione conati sunt restringere et profluentern inde malorum vim deminuere. Longum quidem est, neque est ne- cessarium, seriem persequi earum rerum quae ipsorum in hoc sedulam perpetuamque curam declarent. - Praesidium vero insigne et praevalidum ab iis paratum est, quoties peculiares indixerunt preces eo proposito, ut Deus Angliam suam benignus respiceret. Cui eximio caritatis operi sese nonnulli maiorem in modum dediderunt viri sanctitate illustres, nominatim Carolus Borromaeus et Philippus Nerius ; maximeque superiore saeculo Paulus ille, auctor Sodalitatis a Christi Passione, qui, non sine quodam caelesti afflatu, ut proditum est ad thronum divinae gratiae supplicando instabat, eoque enixius, quo minus favere optatis tempora videbantur. - Nosmetipsi, multo etiam antea quam ad summum sacerdotium eveheremur, hoc idem reli- giosae precationis officium in eamdem causam impensum, et magni fecimus et valde probavimus; huiusque rei iucunda quae- dam subit animo recordatio. Quo enim tempore belgica in lega- tione versaremur, oblata Nobis consuetudine cum Ignatio Spen- cer , eiusdem Pauli sancti a Cruce alumno pientissimo, tunc nempe accepimus initum ab eo ipso, homine anglo, consilium de propaganda certa piorum societate, rite ad Anglorum salu-