F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 213
cès? » rem ita explicare praesumit: « Jamais il n'a essayé. Toutes les habitudes de mon mari sont hors nature. Il me faisait des propositions auxquelles je me refusais. Il s'agis- sait de mauvaises habitudes contre nature. Il a voulu me faire violence, j 'ai constamment résisté. J'ai constaté qu'il avait des habitudes solitaires ». Id tamen facilius est canere quam suadere ; eo vel magis, quia plane pugnat cum prae- fata viri zelotypia. Haec porro, cum filia sit coniugalis amo- ris, inverosimilem magis reddit nefandi criminis accusatio- nem, et insuper iure omnium optimo arguere facit, zeloty- pum virum nihil officii sui erga uxorem praetermisisse, ut intimos eius sensus sibi conciliaret ac devinciret.
Quoad specimen demum in actricis corpore peractum, ne repetam hic quae in assimilibus casibus saepe saepius animad- verti, recolere praestat quae hodiernus Consultor theologus scribebat in causa S. Galli Matrimonii 14 Aprilis 1894: « Ad tertium nunc inconsummationis argumentum devenien- do, quod ex feminei corporis inspectione eruitur, severior, ut puto, a nemine habendus ero, si a limine dixerim illud sedulo cribrandum esse periculum. Huiusmodi utique orga- norum inspectionem, probationem solum facere adminicula- tivam non diffiteor ; ast cum de caduco agitur fulciendo sti- pite, adminiculum etiam validum omnino requiri quis neget ? Quo autem rectius de adminiculativae istius in themate pro- bationis vi et virtute iudicemus, abs re non erit regulas hic referre, quas in eadem instituenda S. C. C. servandas atque Episcopis Ordinariis communicandas, sub die 22 Aug. 1840, decrevit ». Atque recitatis heic regulis traditis in § Proce- dendum et § Padex cit. instr, concludebat : « recensitas re- gulas eo magis utique in themate servandas, quo infirmior oratorum causa videbatur ».
Mea facio praelaudati Consultoris verba, cum ex supe- rius dictis, satis infirma appareat actricis causa, et nemo praeterea sit, quin videat, non levem adesse in casu diffi- cultatem recognoscendi eiusdem actricis virginitatem. Iudi- cialis quippe feminei corporis inspectio nonnisi decem ferme