F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
380 LUCIONEN.
etiam fuit an. 1853 a S. Congregatione et dein in praxi recognita sive a S. Sede sive ab Episcopis. Sane primo In- stitutum filiarum Sapientiae et dein Institutum Missionario- rum Societatis Marianae inste tit pro approbatione. Res re- missa fuit Consultori, qui in suo voto, in sententia stetit, quod facta reservatione debita iurium Ordinario, iuxta legem Tridentinam, electio Superioris Generalis quoad eius confir- mationem, sicuti eius dimissio et depositio a Supremo Pon- tifice dependeret, et non ab Episcopo Lucionensi, in cuius dioecesi domus primaria extabat, sicuti etiam nomine ipsius Pontificis, Superior deberet praesidere Capitulis, et partem habere in regimine filiarum Sapientiae, earumque domos in- visere. Re proposita in Conventu generali S. Congregatio respondit: Utrumque institutum esse approbandum tamquam votorum simplicium et nihil obstare quominus interim ob- serventur Constitutiones reforynatae, iuxta votum Consultoris et ad mentem. Hinc Moniales concludunt quod utrumque institutum fuit approbatum et quidem cum Superiore gene- rali communi.
Deinde haec ratio regiminis etiam in praxi recognita fuit tum a S. Sede, tum ab Episcopis. A S. Sede, quia an. 1856 Vicarius Generalis Lucionensis ex delegatione ipsius praefuit electioni, post secutam dimissionem P. Dolin: idem praestitit an. 1860 Visitator Apostolicus in electione Superiorissae ge- neralis : et an. 1873 declaravit quod novem ex decem par- tibus votorum etiam satis sint pro tertia electione Superio- rissae generalis iam in officio. Ab Episcopis, quia Episcopi Lucionenses unanimiter hunc rerum statum ratum habuere, uno excepto actuali Episcopo, uti suis actibus fidem faciunt Episcopi Bailles, De la Marre, Colet et Lecoq.
Tandem Moniales contendunt Superiorem Societatis Ma- rianae in iure et in facto praefuisse electionibus et Capitulis filiarum Sapientiae. In iure quia haec facultas est concessa ab omnibus Constitutionibus Instituti et adducunt analogas particulas illarum 1773, 1845, 1853, quae ultimae correctae fuerunt a Rmo Consultore S. Congregationis, et in quibus