F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
732 MONOPOLITANA
siones provocare debuissent. Non de praeeminentia, quam Sacrae Congregationes, ac ipse Episcopus constituerunt et Tertiariorum sodalitas a se abdicare non posset. Non ob ambitionem vel aemulationem, nam qui iure suo utitur, ne- mini iniuriam facit.
Unde concludit Orator potius de sodalitate SS. Corporis Christi iurgia timenda esse, quae a S. Ordine Vestro, postu- lavit : aut deleri tertium ordinem s. Dominici, et quemlibet alium aut si supersint, fas eisdem non sit egredi extra proprias ecclesias, ne publica turbetur fidelium tranquillitas.
Post haec patronus causam actam esse affirmat, tamen, pro corónide resumit nuperrimam decisionem S. Congrega- tionis E E . et R R . in causa Sypontina seu Tertii Ordinis S. Francisci latam anno 1892. Quaestio haec erat. Viget in civitate Syponti sodalitas Tertii Ordinis S. Francisci. Haec haud semel ius vindicaverat publice et sub propria cruce ab ecclesia egrediendi, ut associationem perageret defunctorum confratrum, et processionibus interesset. Obstiterat Archie- piscopus, tum quia id ab institutione societatis alienum pu- tabat, tum quia in parva civitate quatuor erant confrater- nitates, ac propterea dissensiones erant expectandae. Sacra Congregatio, de more, rescripsit « P. Procuratori pro infor- matione et voto ».
Cuius voti haec verba refert Orator, nempe « Rmus qui- dem Archiepiscopus Sypontinus timet ne difficultates exo- riantur cum aliis eiusdem civitatis confraternitatibus ; sed si Rmus Ordinarius uti par est praefatas S. Sedis decisiones prudenter et opportune manifestet, omnes lites praecaveri facile poterunt, et ceterarum piarum Confraternitatum soda- les, sicuti omnes veri nominis catholici, obedientiam prae- stabunt, ac dicent : Roma locuta est, causa finita est ». Dubia demum proposita fuerunt.
« I. Utrum et quomodo Confraternitas Tertii Ordinis saecularis S. Francisci erecta in civitate Manfredoniae possit egredi extra ecclesiam ad associanda cadavera confratrum et crucem propriam prae se ferre in casu ?