F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
S86 EPISTOLA APOSTOLICA
tem comprecantium (1). Tale consilium, et fide et amore fraterno excellens, vix attinet dicere quanta Nos gratia complexi simus quantaque studuerimus ope fovere, praecipientes cogitatione largum inde utilitatis solatium anglicae genti consecuturum. Fructus autem divinae gratiae, ex bonorum precibus impetrati, non obscure quidem ante illud tempus pro venerant; exinde ta- men, sancto eiusmodi foedere latius dimanante, maiore copia extiterunt. Factum est enim ut complures, clarissimo etiam no- mine, admonenti vocantique Deo pii volentes paruerint; idque non raro per maximas privatim iacturas, animo excelso. Prae- terea mira quaedam commota est passim inclinatio animorum erga fidem et instituta catholica; ut ad haec accessio non mi- nima facta sit existimationis et reverentiae, praeiudicatas opi- niones delente studio veritatis.
Quarum rerum progressionem considerantibus, sic Nobis persuasum est, beneficio potissimum unanimae supplicisque tam multorum ad Deum obsecrationis, maturari iam tempus quo benignitatis eius erga nationem vestram consilia se amplius prodant, ut plane sermo Dei currat et clarificetur (2). - Fidu- ciamque adiuvant quaedam ex humana civilique rerum vestra- rum temperatione momenta, quae si minus proxime ad id quod propositum est conducunt, conducunt tamen, vel dignitatis hu- manae tuenda honestate vel iustitiae caritatisque legibus diri- gendis. Sane apud vos multa datur opera causae, quam vocant socialem, dirimendae, de qua consulto est a Nobis ipsis actum encyclicis litteris : sodalitia quoque habentur providenter condita ad aequam opificum plebisque levationem et disciplinam. Opti- mum similiter, quod tanta cum alacritate et firmitate contenditur, ut in populo maneat religiosa institutio: quo nullum certe sta- bilitis est educandae soboli continendoque domestico et civili ordini fundamentum. Est item in laude, multos diligenter stu- dioseque in id incumbere, ut potus intemperantia, indigna ho- mine labes, tempestivis cautionibus comprimatur. Illud autem egregium, coalitas nobiliorum iuvenum societates, custodiendae morum debitae continentiae, atque honori, qui par est, in fe- minas observando: nam dolendum, opiniones de christiana con-
(1) Ad hoc precem ille praecipue suadebat salutationem angelicam; impeträvilque
a Coetu sollemni Ordinis sui, Romae habito an. MDCCCLVII, singulare de ea re
praeceptum sodalibus omnibus eiusdem Ordinis.
(2) II Thess. III, i.